Verš 2
“ Et tu, fili hominis, num iudicas, num iudicas civitatem sanguinum?
Ez 20:4 - Numquid iudicabis eos, numquid iudicabis, fili hominis? Abominationes patrum eorum ostende eis.
Ez 23:36 - Et ait Dominus ad me: “ Fili hominis, numquid iudicas Oollam et Oolibam? Annuntia ergo eis scelera earum.
Verš 4
In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris.
2Kr 21:16 - Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Ierusalem usque ad summum, absque peccatis suis, quibus peccare fecit Iudam, ut faceret malum coram Domino.
Ez 20:30 - Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Certe in via patrum vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos fornicamini
Ez 5:14 - Et dabo te in desertum et in opprobrium in gentibus, quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis;
Verš 9
Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te; scelus operati sunt in medio tui.
Ez 18:6 - in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit
Ez 18:11 - cum ipse haec omnia non fecerit, et etiam in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem,
Verš 10
Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatae humiliaverunt in te;
Lv 18:8 - Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est.
Lv 18:19 - Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius.
Ez 18:6 - in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit
Verš 11
et unus in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et alter nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.
Lv 18:20 - Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
Jer 5:8 - Equi impinguati et admissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
Lv 18:15 - Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius.
Lv 18:9 - Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis.
Verš 13
Ecce complosi manus meas super lucrum tuum, quod fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio tui.
Ez 21:17 - Clama et ulula, fili hominis, quia hic directus est in populum meum, hic in cunctos duces Israel, qui gladio traditi sunt cum populo meo.
Verš 14
Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum et faciam;
Ez 17:24 - Et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum et feci ”.
Verš 15
et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam immunditiam tuam a te:
Ez 12:14 - Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius et agmina eius, dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos.
Verš 18
“ Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt.
Iz 1:22 - Argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua;
Verš 25
cuius duces in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam: animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius.
Mt 23:14 -
Verš 26
Sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam et inter pollutum et mundum non docuerunt distinguere et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
Lv 10:10 - et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum,
Ez 44:23 - Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et profanum et inter mundum et immundum ostendent eis.
Verš 27
Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra.
Mi 3:11 - Principes eius in muneribus iudicant, et sacerdotes eius in mercede docent, et prophetae eius in pecunia divinant; et super Dominum requiescunt dicentes: “ Numquid non Dominus in medio nostrum? Non venient super nos mala ”.
Sof 3:3 - Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane.
Verš 28
Prophetae autem eius liniebant eis omnia calce, videntes vana et divinantes eis mendacium, dicentes: “Haec dicit Dominus Deus”, cum Dominus non sit locutus.
Ez 13:10 - Eo quod deceperint populum meum dicentes: “Pax”, et non est pax; et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum calce.
Ez 21:29 - Idcirco haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod in memoriam revocastis iniquitatem vestram, et revelatae sunt praevaricationes vestrae, et apparuerunt peccata vestra in omnibus operibus vestris; pro eo, inquam, quod in memoriam revocati estis, manu capiemini.
Verš 30
Et quaesivi de eis virum, qui interponeret saepem et staret in confractione contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni.
Ž 106:23 - Et dixit quia disperderet eos, nisi affuisset Moyses electus eius: stetit in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne destrueret eos.
Verš 31
Et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos, viam eorum in caput eorum reddidi ”, ait Dominus Deus.
Ez 9:10 - igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam ”.
Ez 11:21 - Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam ”, dicit Dominus Deus.
Ez 16:43 - Eo quod non fueris recordata dierum adulescentiae tuae et provocasti me in omnibus his, propterea et ego vias tuas in capite tuo dabo, ait Dominus Deus, et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis.
Ez 22,2 - Slová v zátvorkách opakujú sa asi omylom.
Ez 22,9 - O jedení na vrchoch pozri pozn. k 18,6.
Ez 22,10 - O hriechoch tu spomínaných porov. Lv 18,8–9.19; Dt 23,1.
Ez 22,12 - O úrokoch pozri pozn. k 18,8.
Ez 22,13 - Porov. 6,11; 21,19.
Ez 22,16 - Izrael sa obráti až v zajatí.
Ez 22,18 - Obraz o vytápaní striebra je vzatý z Iz 1,22.25; Jer 6,28–30. K striebru sa primiešalo množstvo menejcenných kovov, čím cena striebra klesá. Ba striebro sa obrátilo na trosku: Izrael sa pokazil.
Ez 22,20 - Tú trochu striebra, čo v národe ostala, Boh vytopí ohňom utrpenia.
Ez 22,25 - "Jej kniežatá" prekladáme so LXX. Dnešný hebr. a Vulg majú mylne: "sprisahanie prorokov".
Ez 22,26 - O falošnom výklade zákona pozri pozn. k Jer 8,8.
Ez 22,28 - O zatieraní vakovkou pozri pozn. k 13,10–12.
Ez 22,30 - Rozumej: Nebolo spravodlivých, ktorí by boli národ zachránili.