| Kniha proroka EzechielaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ez 11, 1-25 |
1 Ez 11, 1 Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principes populi. 2 Ez 11, 2 Dixitque ad me: “ Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista 3 Ez 11, 3 dicentes: “Nonne dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes”. 4 Ez 11, 4 Idcirco vaticinare de eis; vaticinare, fili hominis ”. 5 Ez 11, 5 Et irruit in me spiritus Domini et dixit ad me: “ Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi. 6 Ez 11, 6 Plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis. 7 Ez 11, 7 Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec est lebes, et educam vos de medio eius. 8 Ez 11, 8 Gladium metuitis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. 9 Ez 11, 9 Et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia. 10 Ez 11, 10 Gladio cadetis, in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus. 11 Ez 11, 11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos; 12 Ez 11, 12 et scietis quia ego Dominus, qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati ”. 13 Ez 11, 13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: “ Heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel! ”. 14 Ez 11, 14 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 15 Ez 11, 15 “ Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra in possessionem”. 16 Ez 11, 16 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt. 17 Ez 11, 17 Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. 18 Ez 11, 18 Et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa. 19 Ez 11, 19 Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum, 20 Ez 11, 20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. 21 Ez 11, 21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam ”, dicit Dominus Deus. 22 Ez 11, 22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super eos; 23 Ez 11, 23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem, qui est ad orientem urbis. 24 Ez 11, 24 Et spiritus levavit me adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei; et sublata est a me visio, quam videram. 25 Ez 11, 25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi.
| | Ez 11, 1-25 |
Verš 19
Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum,
Jer 32:39 - Et dabo eis cor unum et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis et filiis eorum post eos.
Ez 36:26 - Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum;
Verš 20
ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
Jer 24:7 - Et dabo eis cor, ut sciant me quia ego sum Dominus; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.
Jer 30:22 - Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
Jer 31:1 - In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum.
Jer 32:38 - Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.
Verš 21
Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam ”, dicit Dominus Deus.
Ez 9:10 - igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam ”.
Ez 11,1 - O Jezoniášovi a Feltiášovi vieme iba to, čo tu píše o nich Ezechiel.
Ez 11,3 - Radcovia ubezpečujú ľud a mesto, že sa mu nič nemôže stať, veď domy, zrúcané pri doterajších nepriateľských útokoch, sú znovu postavené. Mesto je pevné, sú v ňom bezpeční, ako je mäso v hrnci, ktorý býva z ohňovzdornej hmoty, aby chránil mäso pred zhorením.
Ez 11,7 - Pozri pozn. k veršu 3. Jeruzalem bude bezpečným útočišťom len pre tých, čo sú mŕtvi.
Ez 11,10 - Jeremiáš píše (Jer 39,6, porov. 52,9–11), že Nabuchodonozor po páde Jeruzalema súdil a popravil júdskych veľmožov v Reble, ktorá bola naozaj blízko izraelských hraníc. Pozri pozn. k 2 Kr 23,33.
Ez 11,14-21 - Izraeliti, ktorí boli ešte vo vlasti, opovrhovali tými, čo už boli v zajatí, či to boli príslušníci Severnej, či Južnej ríše. Mysleli si, že Boh zavrhol len ich; oni naopak stali sa pánmi celej zasľúbenej zeme. Preto Boh utešuje zajatcov, že sa aj zvyšky z nich vrátia do vlasti a po návrate už nebudú medzi nimi roztržky.
Ez 11,23 - Vrch, ktorý je východne od Jeruzalema, je hora Olivová. Katolícki exegéti (Knabenbauer, Heinisch) k tomuto miestu podotýkajú, že hora Olivová naozaj videla slávu Pánovu. Tam ohlásil neskoršie Ježiš Kristus skazu mesta, odtiaľ vchádzal na Kvetnú nedeľu do Jeruzalema a odtiaľ vystupoval do neba.