výhody registrácie

Náreky

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Nár 1, 1-22

1 (VUL) ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo.
1 (HEM) איכה ישבה בדד העיר רבתי עם היתה כאלמנה רבתי בגוים שרתי במדינות היתה למס׃

2 (VUL) BETH. Plorans plorat in nocte, et lacrimae eius in maxillis eius; non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius: omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici.
2 (HEM) בכו תבכה בלילה ודמעתה על לחיה אין לה מנחם מכל אהביה כל רעיה בגדו בה היו לה לאיבים׃

3 (VUL) GHIMEL. Migravit Iudas prae afflictione et multitudine servitutis; habitat inter gentes nec invenit requiem: omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias.
3 (HEM) גלתה יהודה מעני ומרב עבדה היא ישבה בגוים לא מצאה מנוח כל רדפיה השיגוה בין המצרים׃

4 (VUL) DALETH. Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem; omnes portae eius destructae, sacerdotes eius gementes, virgines eius afflictae, et ipsa oppressa amaritudine.
4 (HEM) דרכי ציון אבלות מבלי באי מועד כל שעריה שוממין כהניה נאנחים בתולתיה נוגות והיא מר לה׃

5 (VUL) HE. Facti sunt hostes eius in caput, inimici eius in securitate, quia Dominus afflixit eam propter multitudinem iniquitatum eius; parvuli eius ducti sunt captivi ante faciem tribulantis.
5 (HEM) היו צריה לראש איביה שלו כי יהוה הוגה על רב פשעיה עולליה הלכו שבי לפני צר׃

6 (VUL) VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor eius; facti sunt principes eius velut cervi non invenientes pascua et abierunt absque fortitudine ante faciem persequentis.
6 (HEM) ויצא מן בת ציון כל הדרה היו שריה כאילים לא מצאו מרעה וילכו בלא כח לפני רודף׃

7 (VUL) ZAIN. Recordata est Ierusalem dierum afflictionis suae et peregrinationis, omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus eius in manu hostili, et non esset auxiliator; viderunt eam hostes et deriserunt interitum eius.
7 (HEM) זכרה ירושלם ימי עניה ומרודיה כל מחמדיה אשר היו מימי קדם בנפל עמה ביד צר ואין עוזר לה ראוה צרים שחקו על משבתה׃

8 (VUL) HETH. Peccatum peccavit Ierusalem, propterea abominabilis facta est; omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam eius: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
8 (HEM) חטא חטאה ירושלם על כן לנידה היתה כל מכבדיה הזילוה כי ראו ערותה גם היא נאנחה ותשב אחור׃

9 (VUL) TETH. Sordes eius in fimbriis eius, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. “ Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus! ”.
9 (HEM) טמאתה בשוליה לא זכרה אחריתה ותרד פלאים אין מנחם לה ראה יהוה את עניי כי הגדיל אויב׃

10 (VUL) IOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas, ne intrarent in ecclesiam tuam.
10 (HEM) ידו פרש צר על כל מחמדיה כי ראתה גוים באו מקדשה אשר צויתה לא יבאו בקהל לך׃

11 (VUL) CAPH. Omnis populus eius gemens et quaerens panem; dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam. “ Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis!
11 (HEM) כל עמה נאנחים מבקשים לחם נתנו מחמודיהם באכל להשיב נפש ראה יהוה והביטה כי הייתי זוללה׃

12 (VUL) LAMED. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus, quem paravit mihi, quo afflixit me Dominus in die irae furoris sui.
12 (HEM) לוא אליכם כל עברי דרך הביטו וראו אם יש מכאוב כמכאבי אשר עולל לי אשר הוגה יהוה ביום חרון אפו׃

13 (VUL) MEM. De excelso misit ignem, in ossa mea immisit eum; expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum: posuit me desolatam, tota die maerore confectam.
13 (HEM) ממרום שלח אש בעצמתי וירדנה פרש רשת לרגלי השיבני אחור נתנני שממה כל היום דוה׃

14 (VUL) NUN. Vigilavit super iniquitates meas, in manu eius convolutae sunt et impositae collo meo; debilitavit virtutem meam: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere.
14 (HEM) נשקד על פשעי בידו ישתרגו עלו על צוארי הכשיל כחי נתנני אדני בידי לא אוכל קום׃

15 (VUL) SAMECH. Sprevit omnes fortes meos Dominus in medio mei; vocavit adversum me conventum, ut contereret iuvenes meos: torcular calcavit Dominus virgini filiae Iudae.
15 (HEM) סלה כל אבירי אדני בקרבי קרא עלי מועד לשבר בחורי גת דרך אדני לבתולת בת יהודה׃

16 (VUL) AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator reficiens animam meam; facti sunt filii mei desolati, quoniam invaluit inimicus ”.
16 (HEM) על אלה אני בוכיה עיני עיני ירדה מים כי רחק ממני מנחם משיב נפשי היו בני שוממים כי גבר אויב׃

17 (VUL) PHE. Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam; mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius: facta est Ierusalem quasi polluta menstruis inter eos.
17 (HEM) פרשה ציון בידיה אין מנחם לה צוה יהוה ליעקב סביביו צריו היתה ירושלם לנדה ביניהם׃

18 (VUL) SADE. “ Iustus est Dominus, quia contra os eius rebellis fui. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem.
18 (HEM) צדיק הוא יהוה כי פיהו מריתי שמעו נא כל עמים וראו מכאבי בתולתי ובחורי הלכו בשבי׃

19 (VUL) COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quaesierunt cibum sibi, ut refocillarent animam suam.
19 (HEM) קראתי למאהבי המה רמוני כהני וזקני בעיר גועו כי בקשו אכל למו וישיבו את נפשם׃

20 (VUL) RES. Vide, Domine, quoniam tribulor; efferbuerunt viscera mea, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam valde rebellis fui; foris orbavit me gladius et domi mors.
20 (HEM) ראה יהוה כי צר לי מעי חמרמרו נהפך לבי בקרבי כי מרו מריתי מחוץ שכלה חרב בבית כמות׃

21 (VUL) SIN. Audi, quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti. Adduc diem, quem proclamasti, et fient similes mei.
21 (HEM) שמעו כי נאנחה אני אין מנחם לי כל איבי שמעו רעתי ששו כי אתה עשית הבאת יום קראת ויהיו כמוני׃

22 (VUL) THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te, et fac eis, sicut fecisti mihi propter omnes iniquitates meas; multi enim gemitus mei, et cor meum maerens ”.
22 (HEM) תבא כל רעתם לפניך ועולל למו כאשר עוללת לי על כל פשעי כי רבות אנחתי ולבי דוי׃


Nár 1, 1-22





Verš 2
BETH. Plorans plorat in nocte, et lacrimae eius in maxillis eius; non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius: omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici.
Ž 6:6 - Quoniam non est in morte, qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?

Verš 8
HETH. Peccatum peccavit Ierusalem, propterea abominabilis facta est; omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam eius: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
Iz 47:3 - Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum. “ Ultionem capiam, nemini parcam ”,

Verš 9
TETH. Sordes eius in fimbriis eius, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. “ Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus! ”.
Dt 32:29 - Utinam saperent et intellegerent haec ac novissima sua providerent!

Verš 11
CAPH. Omnis populus eius gemens et quaerens panem; dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam. “ Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis!
Jer 52:6 - Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames in civitate, et non erant alimenta populo terrae.

Verš 16
AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator reficiens animam meam; facti sunt filii mei desolati, quoniam invaluit inimicus ”.
Jer 13:17 - Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae; plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini.

Verš 19
COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quaesierunt cibum sibi, ut refocillarent animam suam.
Jer 30:14 - Omnes amatores tui obliti sunt tui, te non quaerunt; plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua.

Verš 20
RES. Vide, Domine, quoniam tribulor; efferbuerunt viscera mea, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam valde rebellis fui; foris orbavit me gladius et domi mors.
Iz 16:11 - Ideo venter meus super Moab quasi cithara fremit, et viscera mea super Cirhareseth.
Jer 48:36 - Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad viros Cirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod acquisierunt, periit.

Nar 1,0 - Úvodný verš, ktorý obsahuje poznámku o vzniku Nárekov, prekladáme z Vulg. V pôvodine ho niet, ani nepatrí k pôvodnému dielu. Je i v LXX, no trocha kratší.

Nar 1,1 - Prorok vo svojich nárekoch často a hneď aj tu na začiatku zosobňuje Jeruzalem. Mesto ovdovelo, lebo ho opustil Boh (porov. pozn. k Iz 50,1 n.). Kedysi, najmä za časov Dávida a Šalamúna, platili Izraelu poplatky cudzie národy, teraz je Izrael pod cudzím jarmom.

Nar 1,2 - Milenci Izraela boli pohanské národy a ich modly, pre ktoré opustil Pána; porov. Jer 2,25; 3,1 n.; 4,30 atď.

Nar 1,5 - Miesto "triumfujú" znie doslovne: "stali sa hlavou", t. j. dostali sa na vrch.

Nar 1,7 - Dva polstichy, ktoré sme dali do zátvoriek, nepatria do pôvodnej osnovy.

Nar 1,8 - Jeruzalem sa predstavuje zas ako žena v šatách s dlhými, ale nečistými vlečkami.

Nar 1,10 - Dt 23,2-4 sú vypočítané národy, ktoré nesmeli vkročiť ani do svätostánku (neskoršie chrámu), ani do jeho nádvoria.

Nar 1,11 - O hlade v meste pozri Jer 38,9.

Nar 1,12 - Začiatok verša je v hebrejskej osnove porušený, prekladáme ho podľa LXX a Vulg.

Nar 1,13 - Výraz: "pokarhal ma" prekladáme podľa Vulg. V hebr. texte je osnova neistá.

Nar 1,14 - Verš je neistý, ale jeho zmysel môže byť len tento: Jeruzalem sa žaluje: Z mojich hriechov sú upletené povrazy, ktoré Boh drží vo svojich rukách a ktorými mám na šiju pripevnené jarmo. Množstvo mojich hriechov je také veľké, že sa topím v nich, preto ma Pán vydal do rúk nepriateľov, od ktorých sa nemôžem oslobodiť. - Vulg prekladá začiatok: "Bedlil (Pán; t. j. pozoroval) nad jarmom mojich vín".

Nar 1,15 - Deň odplaty bol pre Pána sviatok. - O šliapaní nepriateľov v lise pozri Iz 63,1 n.

Nar 1,20 - Vnútro (doslovne: vnútornosti, črevá) je sídlo citov, podobne ako obličky. Porov. Jer 4,19.

Nar 1,21 - Ohlásený deň je deň, keď na mesto dopadol Bohom predpovedaný trest. Nepriatelia sa tešili, že Boh už nielen hovoril, ale aj konal: trestal národ.