výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 9, 1-25

1 Quis dabit mihi in solitudine deversorium viatorum, et de relinquam populum meum et recedam ab eis? Quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum. 2 “ Et tenderunt linguam suam quasi arcum; mendacium, et non veritas, invaluit in terra, quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt, dicit Dominus. 3 Unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantat, et omnis amicus fraudulenter incedit, 4 et vir fratrem suum decipit, et veritatem non loquuntur; docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, inique egerunt, noluerunt converti. 5 Iniuria super iniuriam, dolus super dolum. Renuerunt scire me ”, dicit Dominus. 6 Propterea haec dicit Dominus exercituum: “ Ecce ego conflabo et probabo eos; quid enim aliud faciam filiae populi mei? 7 Sagitta vulnerans lingua eorum; dolum locuta est in ore suo: pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias. 8 Numquid super his non visitabo eos, dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea? ”. 9 Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt, recesserunt. 10 “ Et dabo Ierusalem in acervos arenae et cubilia thoum, et civitates Iudae dabo in desolationem, eo quod non sit habitator ”. 11 Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud: Quare perierit terra, exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? 12 Et dixit Dominus: “ Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea; 13 et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim, quos didicerunt a patribus suis ”. 14 Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis; 15 et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. 16 Haec dicit Dominus exercituum: Attendite et vocate lamentatrices, et veniant; et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent! ”. 17 Festinent et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrimas, et palpebrae nostrae defluant aquis. 18 Quia vox lamentationis audita est de Sion: “ Quomodo vastati sumus et confusi vehementer, quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt tabernacula nostra ”. 19 Audite ergo, mulieres, verbum Domini; et assumant aures vestrae sermonem oris eius, et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum. 20 Quia ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, iuvenes de plateis. 21 Loquere. Haec dicit Dominus: “ Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi manipulus post tergum metentis, et non est qui colligat ”. 22 Haec dicit Dominus: “ Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; 23 sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; haec enim placent mihi, ait Dominus. 24 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem, qui circumcisum habet praeputium, 25 super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto, quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde ”.

Jer 9, 1-25





Verš 1
Quis dabit mihi in solitudine deversorium viatorum, et de relinquam populum meum et recedam ab eis? Quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum.
Iz 22:4 - Propterea dixi: “ Recedite a me, amare flebo; nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filiae populi mei ”.
Jer 4:19 - Viscera mea, viscera mea! Doleo. Parietes cordis mei! Turbatur in me cor meum: non tacebo, quoniam vocem bucinae audivit anima mea, clamorem proelii.

Verš 2
“ Et tenderunt linguam suam quasi arcum; mendacium, et non veritas, invaluit in terra, quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt, dicit Dominus.
Jer 5:7 - “ Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me et iuraverunt in his, qui non sunt dii; saturavi eos, et moechati sunt et in domum meretricis gregatim confluebant.

Verš 3
Unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantat, et omnis amicus fraudulenter incedit,
Iz 59:4 - Non est qui invocet iustitiam, neque est qui iudicet vere; confidunt in nihilo et loquuntur vanitates: conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem.
Iz 59:13 - peccare et mentiri contra Dominum et recedere a Deo nostro, loqui violentiam et transgressionem, concipere et murmurare de corde verba mendacii.
Iz 59:15 - Et facta est veritas in oblivionem, et, qui recedit a malo, spoliatur. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium.
Jer 6:7 - Sicut effluere facit cisterna aquam suam, sic illa effluere facit malitiam suam; violentia et vastitas auditur in ea, coram me semper afflictio et plaga.

Verš 4
et vir fratrem suum decipit, et veritatem non loquuntur; docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, inique egerunt, noluerunt converti.
Jer 6:28 - Omnes isti principes rebelles, ambulantes fraudulenter. Aes et ferrum, omnia isti corrumpunt.

Verš 8
Numquid super his non visitabo eos, dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea? ”.
Ž 120:4 - Sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum.
Prís 30:14 - Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et cultri molares eius, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus.
Ž 12:2 - Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum.
Ž 28:3 - Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.

Verš 9
Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt, recesserunt.
Jer 5:9 - Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?
Jer 5:29 - Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea?

Verš 11
Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud: Quare perierit terra, exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat?
Jer 10:22 - Vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Iudae solitudinem et habitaculum thoum.

Verš 15
et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur.
Jer 23:15 - Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas: “ Ecce ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle; a prophetis enim Ierusalem egressa est pollutio super omnem terram.
Jer 8:14 - “Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino.

Verš 16
Haec dicit Dominus exercituum: Attendite et vocate lamentatrices, et veniant; et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent! ”.
Lv 26:33 - Vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium; eritque terra vestra deserta et civitates dirutae.

Verš 22
Haec dicit Dominus: “ Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis;
Jer 7:33 - Et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat.

Verš 23
sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; haec enim placent mihi, ait Dominus.
1Kor 1:31 - ut quemadmodum scriptum est: “ Qui gloriatur, in Domino glorietur ”.
2Kor 10:17 - Qui autem gloriatur, in Domino glorietur;

Verš 26
Lv 26:41 - ut et ego ambularem contra eos et inducerem illos in terram hostilem; vel tunc humiliabitur incircumcisum cor eorum, et tunc expiabunt pro impietatibus suis.
Rim 2:28 - Non enim qui manifesto Iudaeus est, neque quae manifesto in carne circumcisio,

Jer 9,2 - Porov. verš 7.

Jer 9,4 - Koniec tohto a začiatok nasledujúceho verša prekladáme podľa LXX. V pôvodine je osnova porušená a ťažko dáva zmysel.

Jer 9,6 - Slovo "zločinnosť" sme doložili zo LXX. Z hebrejského textu muselo vypadnúť, lebo inak súvis ho rozhodne vyžaduje. – O vytápaní kovu pozri 6,27-30.

Jer 9,9 - Tento verš podáva žalospev národa a básnicky opisuje smrteľné ticho, ktoré v krajine zavládlo. Žalospev prerušuje reč Pánovu, ktorá sa potom končí vo verši 10. V LXX tejto ťažkosti niet, tá aj verš 9 dáva do úst Pánových: "Na vrchoch spustite plač a kvílenie!"

Jer 9,13 - O báloch pozri pozn. k 1 Sam 7,3-4.

Jer 9,14 - O otrávenej vode pozri vyššie 8,14. Aj palina je obrazom trpkosti a nešťastia.

Jer 9,16 - V tých krajoch boli a podnes sú nariekačky z povolania, ktoré najímali k pohrebom.

Jer 9,21 - Slová v zátvorke nepatria do osnovy, prerušujú žalospev na prostriedku.

Jer 9,24 - Tu vypočítané národy mali, podobne ako Izraeliti, zavedený obrad obriezky. O Egypťanoch to dosvedčuje aj Herodot (II, 37,104). Národmi, "ktoré si holia okraje a bývajú na púšti", treba rozumieť arabských beduínov. Títo si do polkruhu holili okraje vlasov, čo bolo Izraelitom, ako pohanský zvyk, zakázané (Lv 19,27). – Izraeliti síce prevádzali obrad obriezky na svojom tele, ale o mravnú čistotu sa neusilovali, srdce mali nečisté, "neobrezané" (porov. Rim 2,25 n.), boli teda neobrezaní obrezanci.