výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 5, 1-31

1 Circuite vias Ierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius, an inveniatis virum, an sit qui faciat iudicium et quaerentem fidem, et propitius ero ei. 2 Quod si etiam “ Vivit Dominus! ” dixerint, certe falso iurabunt. 3 Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti. 4 Ego autem dixi: “ Ecce pauperes illi stulte agunt, quia ignorant viam Domini, iudicium Dei sui. 5 Ibo igitur ad optimates et loquar eis; ipsi enim noverunt viam Domini, iudicium Dei sui ”. Ecce hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. 6 Idcirco percussit eos leo de silva, lupus deserti vastabit eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis, lacerabitur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum. 7 “ Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me et iuraverunt in his, qui non sunt dii; saturavi eos, et moechati sunt et in domum meretricis gregatim confluebant. 8 Equi impinguati et admissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. 9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea? 10 Ascendite muros eius et dissipate, consummationem autem nolite facere; auferte propagines eius, quia non sunt Domini. 11 Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel et domus Iudae ”, ait Dominus. 12 Negaverunt Dominum et dixerunt: “Non est ipse; neque veniet super nos malum, et gladium et famem non videbimus. 13 Prophetae erunt in ventum, et responsum non est in eis. Haec ergo evenient illis ”. 14 Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum: “ Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna, et vorabit eos. 15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur. 16 Pharetra eius quasi sepulcrum patens universi fortes. 17 Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam; et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. 18 Verumtamen et in diebus illis, ait Dominus, non faciam in vobis consummationem ”. 19 Quod si dixeritis: “ Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia? ”, dices ad eos: “ Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra ”. 20 Annuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes: 21 “ Audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos non vident, et aures et non audiunt. 22 Numquid me non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non trepidabitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit; et commovebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud ”. 23 Populo autem huic factum est cor contumax et rebelle; recesserunt et abierunt 24 et non dixerunt in corde suo: “ Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, hebdomadas statutas messis custodientem nobis ”. 25 Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis, 26 quia inventi sunt in populo meo impii, insidiantes quasi incurvati aucupes, laqueos ponentes ad capiendos viros. 27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo; ideo magnificati sunt et ditati, 28 incrassati sunt et impinguati: et transgressi sunt terminos mali. Causam non iudicaverunt, causam pupilli, ut ipsi prospere agant, et iudicium pauperum non iudicaverunt. 29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? 30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra: 31 prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur facietis in novissimo eius?

Jer 5, 1-31





Verš 3
Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti.
Iz 1:5 - Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens.
Iz 9:13 - Et succidit Dominus ab Israel caput et caudam, palmam et arundinem die una:
Jer 2:30 - Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator.
Jer 2:30 - Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator.

Verš 6
Idcirco percussit eos leo de silva, lupus deserti vastabit eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis, lacerabitur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum.
Jer 4:7 - Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit; egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore.

Verš 8
Equi impinguati et admissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
Ez 22:11 - et unus in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et alter nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.

Verš 9
Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?
Jer 5:29 - Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea?
Jer 9:9 - Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt, recesserunt.

Verš 10
Ascendite muros eius et dissipate, consummationem autem nolite facere; auferte propagines eius, quia non sunt Domini.
Jer 4:27 - Haec enim dicit Dominus: “ Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam.

Verš 11
Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel et domus Iudae ”, ait Dominus.
Jer 3:20 - Sed, quomodo contemnit mulier amatorem suum, sic contempsistis me, domus Israel ”, dicit Dominus.

Verš 12
Negaverunt Dominum et dixerunt: “Non est ipse; neque veniet super nos malum, et gladium et famem non videbimus.
Iz 28:15 - Dixistis enim: “ Percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram et in fallacia absconditi sumus ”.

Verš 14
Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum: “ Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna, et vorabit eos.
Jer 1:9 - Et misit Dominus manum suam et tetigit os meum; et dixit Dominus ad me: “ Ecce dedi verba mea in ore tuo;

Verš 15
Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur.
Dt 28:49 - Adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu, cuius linguam intellegere non possis:
Jer 1:15 - quia ecce ego convocabo omnia regna aquilonis, ait Dominus, et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem et contra omnes muros eius in circuitu et contra universas urbes Iudae;
Jer 6:22 - Haec dicit Dominus: “ Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae;

Verš 17
Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam; et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
Lv 26:16 - ego quoque haec faciam vobis: visitabo vos in terrore repentino, in tabe et ardore, qui conficiant oculos et consumant animam, frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur.
Dt 28:31 - Bos tuus mactabitur coram te, et non comedes ex eo. Asinus tuus rapietur in conspectu tuo et non reddetur tibi. Oves tuae dabuntur inimicis tuis, et non erit qui te adiuvet.
Dt 28:33 - Fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedet populus, quem ignoras, et eris semper oppressus et confractus cunctis diebus

Verš 18
Verumtamen et in diebus illis, ait Dominus, non faciam in vobis consummationem ”.
Jer 4:27 - Haec enim dicit Dominus: “ Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam.

Verš 19
Quod si dixeritis: “ Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia? ”, dices ad eos: “ Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra ”.
Jer 16:10 - Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi: “Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? Quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?”,

Verš 21
“ Audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos non vident, et aures et non audiunt.
Iz 6:9 - Et dixit: “ Vade, et dices populo huic: “Audientes audite et nolite intellegere, et videntes videte et nolite cognoscere”.

Verš 22
Numquid me non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non trepidabitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit; et commovebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud ”.
Jób 38:10 - Definivi illud terminis meis et posui vectem et ostia
Ž 33:7 - Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.
Ž 104:9 - Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.

Verš 24
et non dixerunt in corde suo: “ Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, hebdomadas statutas messis custodientem nobis ”.
Dt 11:14 - dabo pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam in tempore suo, ut colligas frumentum et vinum et oleum,

Verš 28
incrassati sunt et impinguati: et transgressi sunt terminos mali. Causam non iudicaverunt, causam pupilli, ut ipsi prospere agant, et iudicium pauperum non iudicaverunt.
Dt 32:15 - Incrassatus est dilectus et recalcitravit; incrassatus, impinguatus, dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Petra salutari suo.
Iz 1:23 - principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.
Za 7:10 - et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolite cogitare in corde vestro.

Verš 29
Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea?
Jer 5:9 - Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?
Jer 9:9 - Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt, recesserunt.

Verš 31
prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur facietis in novissimo eius?
Jer 14:18 - Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio; et, si introiero in civitatem, ecce attenuati fame; propheta quoque et sacerdos abierunt per terram nescientes ”.
Jer 23:25 - Audivi, quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes: “Somniavi, somniavi”.
Ez 13:6 - Vident vana et divinant mendacium dicentes: “Ait Dominus”, cum Dominus non miserit eos; et exspectant, ut confirmet sermonem.

Jer 5,6 - Divé zvieratá znázorňujú nepriateľské vojsko.

Jer 5,7 - Cudzoložstvo rozumej predovšetkým o modloslužbe. Ale k tejto sa často družila aj telesná nemravnosť a Izraeliti sa jej dopúšťali.

Jer 5,10 - Porov. 4,27.

Jer 5,15 - Nepriateľský národ – Babylonci – budú svojimi šípmi, ktoré nosia v tulci, rozosievať smrť a hroby.

Jer 5,18 - Predpovedá sa babylonské zajatie.

Jer 5,24 - Včasným volali jesenný dážď, neskorým jarný. V dobe žatvy – medzi Veľkou nocou a Turícami – v Palestíne nepršalo. Ak im predsa nepriaznivé počasie pokazilo úrodu, to pokladali ako trest za hriechy.

Jer 5,29 - Porov. vyššie v. 9.

Jer 5,31 - Falošní proroci, ktorých neposlal Boh, zaliečali sa ľudu a predpovedali mu samý blahobyt. Kňazi tiež zneužívali svoj úrad; podľa Vulg: "tlieskali rukami", prisviedčali k podvodným predpovediam falošných prorokov.