výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 46, 1-28

1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra gentes. 2 Ad Aegyptum. Adversum exercitum pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat iuxta fluvium Euphraten in Charchamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iudae. 3 “ Praeparate scutum et clipeum et procedite ad bellum. 4 Iungite equos et ascendite, equites; state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis. 5 Quid igitur? Vidi ipsos pavidos et terga vertentes, fortes eorum caesos; fugerunt conciti nec respexerunt: terror undique, ait Dominus. 6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis; ad aquilonem iuxta flumen Euphraten victi sunt et ruerunt. 7 Quis est iste, qui quasi Nilus ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius? 8 Aegyptus Nili instar ascendit, et velut flumina moventur fluctus eius, et dixit: “Ascendens operiam terram, perdam civitatem et habitatores eius”. 9 Ascendite, equi, et irruite, currus; et procedant fortes, Aethiopia et Phut tenentes scutum et Ludii arripientes et iacientes sagittas. 10 Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorat gladius, et saturatur, et inebriatur sanguine eorum; victima enim Domini, Dei exercituum, in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten. 11 Ascende in Galaad et tolle resinam, virgo filia Aegypti; frustra multiplicas medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. 12 Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt ”. 13 Verbum, quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam super eo quod veniret Nabuchodonosor rex Babylonis percussurus terram Aegypti. 14 “ Annuntiate Aegypto et auditum facite in Magdolo, et resonet in Memphi et in Taphnis, dicite: “Sta et praepara te, quia devoravit gladius ea, quae per circuitum tuum sunt”. 15 Quare deiectus est fortis tuus? Non stetit, quoniam Dominus subvertit eum. 16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dixerunt: “Surge, et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii saevientis”. 17 Vocate nomen pharaonis regis Aegypti: Tumultum, qui praetermisit tempus opportunum. 18 Vivo ego, inquit rex, Dominus exercituum nomen eius, quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus ad mare veniet. 19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Aegypti, quia Memphis in solitudinem erit et destruetur et inhabitabilis erit. 20 Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulus ab aquilone venit ei. 21 Mercennarii quoque eius, qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati, versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum. 22 Vox eius quasi serpentis sibilantis, quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei, quasi caedentes ligna. 23 Succiderunt saltum eius, ait Dominus, qui supputari non potest; multiplicati sunt enim super locustas, et non est eis numerus. 24 Confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis ”. 25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Ecce ego visitabo super Amon de No et super pharaonem et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super pharaonem et super eos, qui confidunt in eo; 26 et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius; et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus. 27 Et tu ne timeas, serve meus Iacob, et ne paveas, Israel, quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et requiescet, securus erit, et non erit qui exterreat eum. 28 Et tu noli timere, serve meus Iacob, ait Dominus, quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te; te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi ”.

Jer 46, 1-28





Verš 27
Et tu ne timeas, serve meus Iacob, et ne paveas, Israel, quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et requiescet, securus erit, et non erit qui exterreat eum.
Iz 41:13 - Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam dicensque tibi: “ Ne timeas; ego auxiliabor tibi.
Iz 43:5 - Noli timere, quoniam ego tecum sum: ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te.
Iz 44:1 - Et nunc audi, Iacob serve meus, et Israel, quem elegi.
Jer 30:10 - Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et quiescet et securus erit, et non erit quem formidet;

Verš 9
Ascendite, equi, et irruite, currus; et procedant fortes, Aethiopia et Phut tenentes scutum et Ludii arripientes et iacientes sagittas.
Iz 66:19 - Et ponam in eis signum et mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad gentes in Tharsis, Phut, Lud, Mosoch, Ros, Thubal et Iavan, ad insulas longinquas, ad eos, qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam, et annuntiabunt gloriam meam gentibus;

Verš 11
Ascende in Galaad et tolle resinam, virgo filia Aegypti; frustra multiplicas medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur.
Jer 8:22 - Numquid resina non est in Galaad? Aut medicus non est ibi? Quare enim non est obducta cicatrix filiae populi mei?

Verš 4
Iungite equos et ascendite, equites; state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
Jer 51:11 - Acuite sagittas, implete pharetras; suscitavit Dominus spiritum regum Medorum, et contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam, quoniam ultio Domini est ultio templi sui.

Verš 28
Et tu noli timere, serve meus Iacob, ait Dominus, quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te; te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi ”.
Jer 10:24 - Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me ”.
Jer 30:11 - quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te; te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi.

Jer 46,1 - O umiestnení a poradí týchto proroctiev v preklade LXX pozri úvod k tomuto prorokovi.

Jer 46,2 - O faraónovi Nechaovi a o bitke pri Karkamiši pozri úvod k nášmu prorokovi; tiež pozn. k 2 Kr 23,29; porov. 2 Krn 35,20.

Jer 46,9 - Kušiti sú Etiópci. O národe menom Pút a o Lýdoch (Lúd) pozri pozn. k Iz 66,18. Nič istého však o týchto národoch nevieme. Pútitov pokladá LXX a Vulg za Líbyjcov. Isté je však, že všetky tieto národy patrili pod nadvládu Egypta, lebo sú vo vojsku Nechaovom.

Jer 46,10 - Porážka pohanského národa opisuje sa ako obeta aj Iz 34,6; porov. Ez 39,17-20; Sof 1,7.

Jer 46,11 - O Galaáde a jeho balzame pozri pozn. k 8,22.

Jer 46,13 - Tento verš je nadpisom novej básne, ktorá má s predošlou len to spoločné, že hovorí tiež o Egypte.

Jer 46,14 - O Magdole pozri pozn. k 44,1. O Nofe (Memfise) pozn. k Iz 19,13, porov. Jer 44,1; o Tafnese pozn. k 2,16; porov. 44,1.

Jer 46,15 - Tie isté hebrejské spoluhlásky číta LXX ináč a prekladá:"Prečo ušiel Apis?Tvoj býk neobstál,lebo zrútil ho Pán."Býka Apisa uctievali v Memfise. – "Silák" v osnove hebr. a Vulg označuje faraóna alebo egyptských bojovníkov vôbec.

Jer 46,16 - O ničiacom meči pozri pozn. k 25,38. – Cudzineckí vojaci z faraónovho vojska by sa chceli z ďalekého a nebezpečného bojiska dostať domov.

Jer 46,17 - Niektorí vidia v tomto symbolickom mene narážku na faraóna Mofru, ktorý obliehanému Jeruzalemu prišiel na pomoc po čase, keď už bolo teda neskoro; porov. 37,5 n. Vec je však veľmi neistá.

Jer 46,20 - Podobný obraz pozri u Iz 7,18.

Jer 46,25 - Mesto No sú Téby, hlavné mesto Patrosu, Horného Egypta. V tomto meste si zvlášť uctievali boha Amona. Nahum (3,8) volá toto mesto No-Amon, Téby Amonove. – Slová, ktoré sme dali do zátvoriek, chýbajú v LXX a sú asi neskorším dodatkom.

Jer 46,26 - Myšlienku o obnove Egypta pozri aj Ez 29,13 n.

Jer 46,27 - Verše sú totožné s 30,10-11. Nevieme, na ktoré miesto patria pôvodne.