výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 45, 1-5

1 Verbum, quod locutus est Ieremias propheta ad Baruch filium Neriae, cum scriberet verba haec in libro ex ore Ieremiae, anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, dicens: 2 “ Haec dicit Dominus, Deus Israel, super te, Baruch. 3 Dixisti: “Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni”. 4 Haec dices ad eum: Sic dicit Dominus: Ecce, quod aedificavi, ego destruo et, quod plantavi, ego evello, universam terram hanc; 5 et tu quaeris tibi grandia? Noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam quasi spolium in omnibus locis, ad quaecumque perrexeris ”.

Jer 45, 1-5





Verš 5
et tu quaeris tibi grandia? Noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam quasi spolium in omnibus locis, ad quaecumque perrexeris ”.
Jer 21:9 - qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.
Jer 38:2 - “ Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima eius quasi spolium et vivet.
Jer 39:18 - sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua quasi spolium, quia in me habuisti fiduciam ”, ait Dominus.

Jer 45,1 - To, čo sa tu spomína, je opísané v hl. 36.

Jer 45,3 - Porov. 36,19; 43,3.

Jer 45,4 - Slová, ktoré sme na oboch miestach tohto verša dali do zátvoriek, nepatria k pôvodnej osnove. – K výrazom porov. 1,10.