výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 43, 1-13

1 (VUL) Factum est autem, cum complesset Ieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba haec,
1 (HEM) ויהי ככלות ירמיהו לדבר אל כל העם את כל דברי יהוה אלהיהם אשר שלחו יהוה אלהיהם אליהם את כל הדברים האלה׃

2 (VUL) dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Ieremiam: “ Mendacium tu loqueris; non misit te Dominus Deus noster dicens: “Ne ingrediamini Aegyptum, ut illic peregrinemini”,
2 (HEM) ויאמר עזריה בן הושעיה ויוחנן בן קרח וכל האנשים הזדים אמרים אל ירמיהו שקר אתה מדבר לא שלחך יהוה אלהינו לאמר לא תבאו מצרים לגור שם׃

3 (VUL) sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manu Chaldaeorum, ut interficiant nos et traducant in Babylonem ”.
3 (HEM) כי ברוך בן נריה מסית אתך בנו למען תת אתנו ביד הכשדים להמית אתנו ולהגלות אתנו בבל׃

4 (VUL) Et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini, ut manerent in terra Iudae.
4 (HEM) ולא שמע יוחנן בן קרח וכל שרי החילים וכל העם בקול יהוה לשבת בארץ יהודה׃

5 (VUL) Sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iudae, qui reversi fuerant de cunctis gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut peregrinarentur in terra Iudae,
5 (HEM) ויקח יוחנן בן קרח וכל שרי החילים את כל שארית יהודה אשר שבו מכל הגוים אשר נדחו שם לגור בארץ יהודה׃

6 (VUL) viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam, quam reliquerat Nabuzardan princeps satellitum cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Ieremiam prophetam et Baruch filium Neriae,
6 (HEM) את הגברים ואת הנשים ואת הטף ואת בנות המלך ואת כל הנפש אשר הניח נבוזראדן רב טבחים את גדליהו בן אחיקם בן שפן ואת ירמיהו הנביא ואת ברוך בן נריהו׃

7 (VUL) et ingressi sunt terram Aegypti, quia non oboedierunt voci Domini; et venerunt usque ad Taphnas.
7 (HEM) ויבאו ארץ מצרים כי לא שמעו בקול יהוה ויבאו עד תחפנחס׃

8 (VUL) Et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Taphnis dicens:
8 (HEM) ויהי דבר יהוה אל ירמיהו בתחפנחס לאמר׃

9 (VUL) “ Sume lapides grandes in manu tua et absconde eos in caemento, sub pavimento, quod est ad portam domus pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Iudaeis;
9 (HEM) קח בידך אבנים גדלות וטמנתם במלט במלבן אשר בפתח בית פרעה בתחפנחס לעיני אנשים יהודים׃

10 (VUL) et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos;
10 (HEM) ואמרת אליהם כה אמר יהוה צבאות אלהי ישראל הנני שלח ולקחתי את נבוכדראצר מלך בבל עבדי ושמתי כסאו ממעל לאבנים האלה אשר טמנתי ונטה את שפרורו עליהם׃

11 (VUL) veniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in mortem et, quos in captivitatem, in captivitatem et, quos in gladium, in gladium;
11 (HEM) ובאה והכה את ארץ מצרים אשר למות למות ואשר לשבי לשבי ואשר לחרב לחרב׃

12 (VUL) et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et comburet ea et captivos ducet illos et excutiet terram Aegypti, sicut pastor pediculis excutit pallium suum, et egredietur inde in pace;
12 (HEM) והצתי אש בבתי אלהי מצרים ושרפם ושבם ועטה את ארץ מצרים כאשר יעטה הרעה את בגדו ויצא משם בשלום׃

13 (VUL) et conteret statuas domus Solis, quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni ”.
13 (HEM) ושבר את מצבות בית שמש אשר בארץ מצרים ואת בתי אלהי מצרים ישרף באש׃


Jer 43, 1-13





Verš 10
et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos;
Jer 25:9 - ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum, et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes, quae in circuitu illius sunt; et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in ruinas sempiternas.
Jer 27:6 - Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei, insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi;

Verš 11
veniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in mortem et, quos in captivitatem, in captivitatem et, quos in gladium, in gladium;
Jer 15:2 - Quod si dixerint ad te: “Quo egrediemur?”, dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
Za 11:9 - Et dixi: “ Non pascam vos. Quae moritura est, moriatur; et, quae succidenda est, succidatur; et reliquae devorent unaquaeque carnem proximae suae ”.

Jer 43,2 - Syn Oziášov, ktorý sa tu volá Azariášom, má v 42,1 meno Jezoniáš. Nakoľko LXX už v 42,1 volá tohto muža Azariášom, je pravdepodobné, že toto je jeho správne meno.

Jer 43,7 - Tafnes pozri v 2,16 a pozn. k tomu miestu.

Jer 43,9 - Výraz "do tehlovej malty" je neistý, pretože sa slovo, ktoré prekladáme "malta", vyskytuje v Biblii len tento jediný raz. Preto ani nevieme presne, ako previedol Jeremiáš tento symbolický úkon. Podobne je vo verši 10 neisté slovo "baldachýn". Význam symbolickej akcie je však jasný: Babylonský kráľ si podmaní aj Egypt. – Tafnes nebol sídlom egyptských faraónov.

Jer 43,12 - Slovo "podloží" prekladáme podľa LXX a Vulg. Dnešný hebrejský text má: "podložím".

Jer 43,13 - Stredom kultu boha slnka, ktorého Egypťania volali Ra, bolo mesto Heliopolis. Medzi troskami tohto mesta severovýchodne od Káhiry podnes vidieť obelisky. K menu mesta Heliopolis pozri pozn. k Iz 19,18.