| Kniha proroka JeremiášaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jer 40, 1-16 |
1 Jer 40, 1 Sermo, qui factus est ad Ieremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro satellitum de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium, qui migrabant de Ierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem. 2 Jer 40, 2 Tollens ergo princeps satellitum Ieremiam, dixit ad eum: “ Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum 3 Jer 40, 3 et adduxit; et fecit Dominus, sicut locutus est, quia peccastis Domino et non audistis vocem eius, et factus est vobis sermo hic. 4 Jer 40, 4 Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt in manibus tuis. Si placet tibi, ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te; si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside; ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge ”. 5 Jer 40, 5 Cum nondum reverteretur, dixit: “ Revertere ad Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudae; habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade ”. Dedit quoque ei magister satellitum cibaria et munuscula et dimisit eum. 6 Jer 40, 6 Venit autem Ieremias ad Godoliam filium Ahicam in Maspha et habitavit cum eo in medio populi, qui relictus fuerat in terra. 7 Jer 40, 7 Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et viri eorum, quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae, qui non fuerant translati in Babylonem, 8 Jer 40, 8 venerunt ad Godoliam in Maspha; Ismael, inquam, filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Saraia filius Thanehumeth et filii Ophi, qui erant de Netopha, et Iezonias filius Maachathi, ipsi et viri eorum. 9 Jer 40, 9 Et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens: “Nolite timere servire Chaldaeis; habitate in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. 10 Jer 40, 10 Ecce ego habito in Maspha, ut stem coram Chaldaeis, qui veniunt ad nos; vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris, quas tenetis ”. 11 Jer 40, 11 Sed et omnes Iudaei, qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Edom et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaea et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan, 12 Jer 40, 12 reversi sunt, inquam, omnes Iudaei de universis locis, ad quae profugerant, et venerunt in terram Iudae ad Godoliam in Maspha et collegerunt vinum et messem multam nimis. 13 Jer 40, 13 Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Maspha 14 Jer 40, 14 et dixerunt ei: “ Scito quod Baalis rex filiorum Ammon misit Ismael filium Nathaniae percutere animam tuam ”; et non credidit eis Godolias filius Ahicam. 15 Jer 40, 15 Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Maspha loquens: “ Ibo et percutiam Ismael filium Nathaniae, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Iudaei, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Iudae ”. 16 Jer 40, 16 Et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree: “ Noli facere verbum hoc; falsum enim tu loqueris de Ismael ”.
| | Jer 40, 1-16 |
Jer 40,1 - O Ráme pozri pozn. k 31,15.
Jer 40,6 - O Masfe pozri pozn. k 1 Sam 7,5.
Jer 40,7 - Čiastke izraelského vojska podarilo sa uniknúť pred Babyloncami. Tieto oddiely sa báli zdržovať sa v mestách, preto ostali na voľnom poli.
Jer 40,8 - Meno Jonatán nepatrí asi do osnovy; chýba aj 2 Kr 25,23. – Netofu stotožňujú najnovšie s Chirbet edd Faluhom medzi Betlehemom a Tekuou.
Jer 40,10 - Bol zrovna čas oberačiek.
Jer 40,13 - Izmael pochádzal z júdskeho kráľovského rodu. Aké príčiny mal kráľ Amončanov spolčovať sa s Izmaelom proti Godoliášovi, nevieme.