výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 39, 1-18

1 (VUL) Anno nono Sedeciae regis Iudae, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Ierusalem et obsidebant eam.
1 (HEM) בשנה התשעית לצדקיהו מלך יהודה בחדש העשרי בא נבוכדראצר מלך בבל וכל חילו אל ירושלם ויצרו עליה׃

2 (VUL) Undecimo autem anno Sedeciae, mense quarto, nona mensis, aperta est civitas;
2 (HEM) בעשתי עשרה שנה לצדקיהו בחדש הרביעי בתשעה לחדש הבקעה העיר׃

3 (VUL) et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta Media: Nergelsereser Samegarnabu, Sarsachim princeps eunuchorum, Nergelsereser princeps magorum et omnes reliqui principes regis Babylonis.
3 (HEM) ויבאו כל שרי מלך בבל וישבו בשער התוך נרגל שר אצר סמגר נבו שר סכים רב סריס נרגל שר אצר רב מג וכל שארית שרי מלך בבל׃

4 (VUL) Cumque vidisset eos Sedecias rex Iudae et omnes viri bellatores, fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam, quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam Arabae.
4 (HEM) ויהי כאשר ראם צדקיהו מלך יהודה וכל אנשי המלחמה ויברחו ויצאו לילה מן העיר דרך גן המלך בשער בין החמתים ויצא דרך הערבה׃

5 (VUL) Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum; et comprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Rebla, quae est in terra Emath; et locutus est ad eum iudicia.
5 (HEM) וירדפו חיל כשדים אחריהם וישגו את צדקיהו בערבות ירחו ויקחו אתו ויעלהו אל נבוכדראצר מלך בבל רבלתה בארץ חמת וידבר אתו משפטים׃

6 (VUL) Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Rebla in oculis eius, et omnes nobiles Iudae occidit rex Babylonis;
6 (HEM) וישחט מלך בבל את בני צדקיהו ברבלה לעיניו ואת כל חרי יהודה שחט מלך בבל׃

7 (VUL) oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus, ut duceretur in Babylonem.
7 (HEM) ואת עיני צדקיהו עור ויאסרהו בנחשתים לביא אתו בבלה׃

8 (VUL) Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldaei igni; et murum Ierusalem subverterunt.
8 (HEM) ואת בית המלך ואת בית העם שרפו הכשדים באש ואת חמות ירושלם נתצו׃

9 (VUL) Et reliquias populi, quae remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos artificum, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister satellitum in Babylonem.
9 (HEM) ואת יתר העם הנשארים בעיר ואת הנפלים אשר נפלו עליו ואת יתר העם הנשארים הגלה נבוזר אדן רב טבחים בבל׃

10 (VUL) Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister satellitum in terra Iudae; et dedit eis vineas et agros in die illa.
10 (HEM) ומן העם הדלים אשר אין להם מאומה השאיר נבוזראדן רב טבחים בארץ יהודה ויתן להם כרמים ויגבים ביום ההוא׃

11 (VUL) Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro satellitum dicens:
11 (HEM) ויצו נבוכדראצר מלך בבל על ירמיהו ביד נבוזראדן רב טבחים לאמר׃

12 (VUL) “ Tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias, sed, ut voluerit, sic facies ei ”.
12 (HEM) קחנו ועיניך שים עליו ואל תעש לו מאומה רע כי אם כאשר ידבר אליך כן עשה עמו׃

13 (VUL) Misit ergo Nabuzardan princeps satellitum et Nabusezban princeps eunuchorum et Nergelsereser princeps magorum et omnes optimates regis Babylonis
13 (HEM) וישלח נבוזראדן רב טבחים ונבושזבן רב סריס ונרגל שר אצר רב מג וכל רבי מלך בבל׃

14 (VUL) miserunt et tulerunt Ieremiam de vestibulo custodiae et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, ut duceret domum. Et habitavit in populo.
14 (HEM) וישלחו ויקחו את ירמיהו מחצר המטרה ויתנו אתו אל גדליהו בן אחיקם בן שפן להוצאהו אל הבית וישב בתוך העם׃

15 (VUL) Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo custodiae, dicens:
15 (HEM) ואל ירמיהו היה דבר יהוה בהיתו עצור בחצר המטרה לאמר׃

16 (VUL) “ Vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum; et erunt in conspectu tuo in die illa.
16 (HEM) הלוך ואמרת לעבד מלך הכושי לאמר כה אמר יהוה צבאות אלהי ישראל הנני מבי את דברי אל העיר הזאת לרעה ולא לטובה והיו לפניך ביום ההוא׃

17 (VUL) Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum, quos tu formidas;
17 (HEM) והצלתיך ביום ההוא נאם יהוה ולא תנתן ביד האנשים אשר אתה יגור מפניהם׃

18 (VUL) sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua quasi spolium, quia in me habuisti fiduciam ”, ait Dominus.
18 (HEM) כי מלט אמלטך ובחרב לא תפל והיתה לך נפשך לשלל כי בטחת בי נאם יהוה׃


Jer 39, 1-18





Verš 1
Anno nono Sedeciae regis Iudae, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Ierusalem et obsidebant eam.
2Kr 25:1 - Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem; et circumdederunt eam et exstruxerunt in circuitu eius munitiones.
Jer 52:4 - Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius, adversus Ierusalem; et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu.

Jer 39,1 - Tieto verše nepatria asi do pôvodného textu. Bola to okrajová poznámka niektorého čitateľa, ktorá sa omylom dostala do osnovy.

Jer 39,3 - Tento verš je veľmi porušený, mená a tituly treba v ňom opraviť podľa verša 13. – Rab-saris bol titul náčelníka eunuchov. Titul rabmág je neistý. Možno, že to bol pôvodne titul náčelníka babylonských kňazov (mágov). – Stredná brána bola asi na severnej strane mestských ohrád.

Jer 39,4-10 - Pozri hl. 52.

Jer 39,4 - Araba je kotlina Jordána i jej pokračovanie južne od Mŕtveho mora až po zátoku Elanitickú; porov. 2 Kr 25,4. Vulg prekladá toto vlastné meno slovom "púšť". Kráľovská záhrada bola kdesi tam, kde sa stretá údolie Kedronu s údolím Ben-Hinom. Tam musela byť aj "Brána medzi dvoma múrmi".

Jer 39,5 - Pozri úvod. – O Emate aj pozn. k Iz 10,9.

Jer 39,12 - Výraz: "maj na ňom oči" rozumie Nabuchodonozor dobromyseľne, chce, aby jeho vojvodca sa staral o bezpečnosť prorokovu.

Jer 39,14 - O Godoliášovi pozri úvod.

Jer 39,17 - Abdemelech dôveroval v Pána, lebo veril slovám jeho proroka Jeremiáša a dal ho vyslobodiť z cisterny.