| Kniha proroka JeremiášaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jer 36, 1-32 |
1 Jer 36, 1 Et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, factum est verbum hoc ad Ieremiam a Domino dicens: 2 Jer 36, 2 “ Tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum Israel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc, 3 Jer 36, 3 si forte, audiente domo Iudae universa mala, quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum ”. 4 Jer 36, 4 Vocavit ergo Ieremias Baruch filium Neriae; et scripsit Baruch ex ore Ieremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum, in volumine libri. 5 Jer 36, 5 Et praecepit Ieremias Baruch dicens: “ Ego impeditus sum nec valeo ingredi domum Domini. 6 Jer 36, 6 Ingredere ergo tu et lege de volumine, in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die ieiunii; insuper et audiente universo Iuda, qui veniunt de civitatibus suis, leges eis, 7 Jer 36, 7 si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima, quoniam magnus furor et indignatio est, quam locutus est Dominus adversus populum hunc ”. 8 Jer 36, 8 Et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia, quae praeceperat ei Ieremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini. 9 Jer 36, 9 Factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, in mense nono, praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Ierusalem et universae multitudini, quae confluxerat de civitatibus Iudae in Ierusalem. 10 Jer 36, 10 Legitque Baruch ex volumine sermones Ieremiae in domo Domini, in exedra Gamariae filii Saphan scribae in vestibulo superiore, in introitu portae Novae domus Domini, audiente omni populo. 11 Jer 36, 11 Cumque audisset Michaeas filius Gamariae filii Saphan omnes sermones Domini ex libro, 12 Jer 36, 12 descendit in domum regis ad exedram scribae; et ecce ibi omnes principes sedebant: Elisama scriba et Dalaias filius Semiae et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Hananiae et universi principes. 13 Jer 36, 13 Et nuntiavit eis Michaeas omnia verba, quae audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi. 14 Jer 36, 14 Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes: “ Volumen, ex quo legisti audiente populo, sume in manu tua et veni ”. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos. 15 Jer 36, 15 Et dixerunt ad eum: “ Sede et lege haec in auribus nostris ”; et legit Baruch in auribus eorum. 16 Jer 36, 16 Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum; et dixerunt ad Baruch: “Nuntiare debemus regi omnes sermones istos”. 17 Jer 36, 17 Et interrogaverunt Baruch dicentes: “ Indica nobis, quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore eius ”. 18 Jer 36, 18 Dixit autem eis Baruch: “ Ex ore suo loquebatur ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento ”. 19 Jer 36, 19 Et dixerunt principes ad Baruch: “ Vade et abscondere, tu et Ieremias, et nemo sciat, ubi sitis ”. 20 Jer 36, 20 Et ingressi sunt ad regem in atrium, porro volumen deposuerunt in exedra Elisamae scribae; et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones. 21 Jer 36, 21 Misitque rex Iudi, ut sumeret volumen; qui, tollens illud de exedra Elisamae scribae, legit audiente rege et universis principibus, qui stabant circa regem. 22 Jer 36, 22 Rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis; 23 Jer 36, 23 cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor, scidit eas scalpello scribae et proiecit in ignem, qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni, qui erat in arula. 24 Jer 36, 24 Et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi eius, qui audierunt universos sermones istos. 25 Jer 36, 25 Verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias instanter rogaverunt regem, ne combureret librum, et non audivit eos. 26 Jer 36, 26 Et praecepit rex Ierameel filio regis et Saraiae filio Azriel et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam et Ieremiam prophetam; abscondit autem eos Dominus. 27 Jer 36, 27 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam combusserat rex volumen et sermones, quos scripserat Baruch ex ore Ieremiae, dicens: 28 Jer 36, 28 “Rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores, qui erant in primo volumine, quod combussit Ioachim rex Iudae. 29 Jer 36, 29 Et super Ioachim regem Iudae dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud dicens: “Quare scripsisti in eo annuntians: Certe veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum?”. 30 Jer 36, 30 Propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iudae: Non erit ex eo, qui sedeat super solium David, et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem; 31 Jer 36, 31 et visitabo contra eum et contra semen eius et contra servos eius iniquitates suas; et adducam super eos et super habitatores Ierusalem et super viros Iudae omne malum, quod locutus sum ad eos, et non audierunt ”. 32 Jer 36, 32 Ieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae; qui scripsit in eo ex ore Ieremiae omnes sermones libri, quem combusserat Ioachim rex Iudae igni; et insuper additi sunt multi sermones similes illis.
| | Jer 36, 1-32 |
Verš 2
“ Tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum Israel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc,
Iz 8:1 - Et dixit Dominus ad me: “ Sume tibi tabulam grandem et scribe in ea stilo hominis: Maher Salal Has Baz (id est Velociter spolia detrahe, cito praedare).
Jer 30:2 - “ Haec dicit Dominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro;
Verš 30
Propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iudae: Non erit ex eo, qui sedeat super solium David, et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem;
Jer 22:19 - Sepultura asini sepelietur, tractus et proiectus longe extra portas Ierusalem ”.
Jer 36,2 - O zvitku pozri pozn. k Iz 34,4.
Jer 36,5 - Nevieme, prečo nemohol ísť Jeremiáš do chrámu.
Jer 36,10 - O Novej bráne porov. 26,10; Safan je asi totožný s tým Safanom, o ktorom je reč v 2 Kr 22,8-12.
Jer 36,24 - Rúcho si roztrhli na znak smútku a pokánia.
Jer 36,26 - Jeremiel nebol synom kráľovským, tento názov bol len dvorný titul niektorého vysokého úradníka.
Jer 36,30 - Proroctvo sa splnilo v tom zmysle, že Joakim mal jediného potomka, ktorý bol kráľom; bol to jeho syn Jechoniáš; panovanie tohto trvalo však iba tri mesiace. Nástupca Jechoniášov bol Joakimov brat Sedekiáš. O mŕtvole Joakimovej porov. pozn. k 22,19.