| Kniha proroka JeremiášaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jer 34, 1-22 |
1 Jer 34, 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae, quae erant sub potestate manus eius, et omnes populi bellabant contra Ierusalem et contra omnes urbes eius, dicens: 2 Jer 34, 2 “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Vade et loquere ad Sedeciam regem Iudae et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni; 3 Jer 34, 3 et tu non effugies de manu eius, sed comprehensione capieris et in manu eius traderis, et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis. 4 Jer 34, 4 Attamen audi verbum Domini, Sedecia rex Iudae. Haec dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio, 5 Jer 34, 5 sed in pace morieris et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum, qui fuerunt ante te, sic comburent tibi et “Vae, domine!” plangent te, quia verbum ego locutus sum ”, dicit Dominus. 6 Jer 34, 6 Et locutus est Ieremias propheta ad Sedeciam regem Iudae universa verba haec in Ierusalem; 7 Jer 34, 7 et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Ierusalem et contra omnes civitates Iudae, quae reliquae erant, contra Lachis et contra Azeca: hae enim supererant de civitatibus Iudae urbes munitae. 8 Jer 34, 8 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Ierusalem praedicans eis libertatem, 9 Jer 34, 9 ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam, liberos et nequaquam dominarentur eis, id est in Iudaeo et fratre suo. 10 Jer 34, 10 Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum, ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur eis; audierunt igitur et dimiserunt. 11 Jer 34, 11 Et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas, quos dimiserant liberos, et subiugaverunt in famulos et in famulas. 12 Jer 34, 12 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam a Domino dicens: 13 Jer 34, 13 “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego percussi foedus cum patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis, dicens: 14 Jer 34, 14 Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum, et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam. 15 Jer 34, 15 Et conversi estis vos hodie et fecistis, quod rectum est in oculis meis, ut praedicaretis libertatem unusquisque ad proximum suum; et inistis pactum in conspectu meo in domo, super quam invocatum est nomen meum. 16 Jer 34, 16 Et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis, ut essent liberi et suae potestatis, et subiugastis eos, ut sint vobis servi et ancillae. 17 Jer 34, 17 Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo; ecce ego praedico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae. 18 Jer 34, 18 Et dabo viros, qui praevaricantur foedus meum et non observaverunt verba foederis, quibus assensi sunt in conspectu meo, sicut vitulum, quem conciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius, 19 Jer 34, 19 principes Iudae et principes Ierusalem, eunuchi et sacerdotes et omnis populus terrae, qui transierunt inter divisiones vituli; 20 Jer 34, 20 et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae. 21 Jer 34, 21 Et Sedeciam regem Iudae et principes eius dabo in manus inimicorum suorum et in manus quaerentium animas eorum et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis. 22 Jer 34, 22 Ecce ego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc; et proeliabuntur adversus eam et capient eam et incendent igni; et civitates Iudae dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator ”.
| | Jer 34, 1-22 |
Verš 1
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae, quae erant sub potestate manus eius, et omnes populi bellabant contra Ierusalem et contra omnes urbes eius, dicens:
2Kr 25:1 - Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem; et circumdederunt eam et exstruxerunt in circuitu eius munitiones.
Jer 52:1 - Filius viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; et nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna.
Verš 2
“ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Vade et loquere ad Sedeciam regem Iudae et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni;
Jer 21:10 - Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.
Jer 32:29 - Et venient Chaldaei proeliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et comburent eam et domos, in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.
Verš 3
et tu non effugies de manu eius, sed comprehensione capieris et in manu eius traderis, et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis.
Jer 32:4 - et Sedecias rex Iudae non effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manus regis Babylonis, et loquetur os eius cum ore illius, et oculi eius oculos illius videbunt;
Verš 8
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Ierusalem praedicans eis libertatem,
Ex 21:2 - Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.
Verš 14
Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum, et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam.
Ex 21:2 - Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.
Dt 15:12 - Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum;
Verš 17
Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo; ecce ego praedico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae.
Dt 28:25 - Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egredieris contra eos et per septem fugies et eris in terrorem omnibus regnis terrae.
Jer 15:4 - Et dabo eos in commotionem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regem Iudae, super omnibus, quae fecit in Ierusalem.
Jer 24:9 - Et dabo eos in vexationem afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium et in proverbium et in derisum et in maledictionem in universis locis, ad quae eieci eos.
Verš 20
et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae.
Jer 7:33 - Et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat.
Jer 16:4 - Mortibus aegrotationum morientur, non plangentur et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur, et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae ”.
Jer 19:7 - Et dissipabo consilium Iudae et Ierusalem in loco isto; et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae.
Verš 21
Et Sedeciam regem Iudae et principes eius dabo in manus inimicorum suorum et in manus quaerentium animas eorum et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis.
Jer 37:11 - Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Ierusalem propter exercitum pharaonis,
Jer 34,1 - Nabuchodonozor tiahol na západ s celou svojou vojenskou silou, pretože sa chystal aj proti Egyptu; porov. 43,10-13.
Jer 34,2 - Porov. 32,4.
Jer 34,4 - Pred mŕtvolami spaľovali rozličné zeliny a tymian, porov. 2 Krn 16,13-14. – Sedekiáš by bol mal čestný, kráľovský pohreb, keby bol počúval slovo Pánovo (verš 4). Keďže to neurobil, zomrel v zajatí, oslepený.
Jer 34,6 - O Lachisi pozri 2 Kr 14,19. – O Azeke 1 Sam 17,1.
Jer 34,8 - Podľa Ex 21,2 n. a Dt 15,12 n. musel každý Izraelita svojho hebrejského otroka alebo otrokyňu po šiestich rokoch služby prepustiť na slobodu bez akejkoľvek náhrady. Teraz však urobili viac: prepustili všetci naraz svojich hebrejských otrokov bez ohľadu na dobu ich služby. Potom však, pravdepodobne vtedy, keď obliehajúce vojsko na čas odstúpilo od mesta a Izraeliti si mysleli, že je po nebezpečenstve, vzali svojich otrokov naspäť do služby násilím.
Jer 34,14 - Izraelita sa predal do služby svojmu veriteľovi, keď nevedel vyplatiť svoj dlh.
Jer 34,18 - Obrad, ktorý sprevádzal uzavretie zmluvy, sa v Gn 15,9 opisuje podrobnejšie. Pôvod tohto obradu nie je nám známy. Azda ho konali s kliatbou: Kto nezadrží zmluvu, nech ho postihne osud tohto zvieraťa.