výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 32, 1-44

1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in anno decimo Sedeciae regis Iudae; ipse est annus decimus octavus Nabuchodonosor. 2 Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Ierusalem, et Ieremias propheta erat clausus in atrio custodiae, qui erat in domo regis Iudae. 3 Clauserat enim eum Sedecias rex Iudae dicens: “ Quare vaticinaris dicens: “Haec dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis, et capiet eam; 4 et Sedecias rex Iudae non effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manus regis Babylonis, et loquetur os eius cum ore illius, et oculi eius oculos illius videbunt; 5 et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit, donec visitem eum, ait Dominus; si autem dimicaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis”? ”. 6 Et dixit Ieremias: “ Factum est verbum Domini ad me dicens: 7 Ecce Hanameel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens: “Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth; tibi enim competit ex propinquitate, ut emas”. 8 Et venit ad me Hanameel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum custodiae et ait ad me: “Posside agrum meum, qui est in Anathoth in terra Beniamin, quia tibi competit hereditas, et tu propinquus es, ut possideas”. Intellexi autem quod verbum Domini esset 9 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem et decem siclos argenteos. 10 Et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et appendi argentum in statera. 11 Et accepi librum possessionis signatum, continentem stipulationes et rata, et apertum; 12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neriae filii Maasiae in oculis Hanameel patruelis mei et in oculis testium, qui obsignaverant in libro emptionis, et in oculis omnium Iudaeorum, qui sedebant in atrio custodiae. 13 Et praecepi Baruch coram eis dicens: 14 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum et librum hunc, qui apertus est; et pones illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis. 15 Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista. 16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neriae, dicens: 17 Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum, 18 qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus exercituum nomen eius: 19 magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius. 20 Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc et in Israel et in hominibus; et fecisti tibi nomen, sicut est dies haec. 21 Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno. 22 Et dedisti eis terram hanc, quam iurasti patribus eorum, ut dares eis, terram fluentem lacte et melle. 23 Et ingressi sunt et possederunt eam; et non oboedierunt voci tuae et in lege tua non ambulaverunt: omnia, quae mandasti eis, ut facerent, non fecerunt; et occurrere fecisti eis omnia mala haec. 24 Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem, ut capiatur, et urbs data est in manu Chaldaeorum, qui proeliantur adversus eam, in gladio et fame et pestilentia; et quaecumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis. 25 Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento et adhibe testes, cum urbs data sit in manu Chaldaeorum ”. 26 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: 27 “ Ecce ego Dominus, Deus universae carnis; numquid mihi difficile erit omne verbum? 28 Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldaeorum et in manus regis Babylonis, et capiet eam. 29 Et venient Chaldaei proeliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et comburent eam et domos, in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad irritandum me. 30 Erant enim filii Israel et filii Iudae iugiter facientes malum in oculis meis ab adulescentia sua, filii Israel, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus. 31 Quia in furorem et in indignationem meam facta est mihi civitas haec a die, qua aedificaverunt eam, usque ad diem istam, qua auferetur de conspectu meo 32 propter omnem malitiam filiorum Israel et filiorum Iudae, quam fecerunt, ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, principes eorum et sacerdotes eorum et prophetae eorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem. 33 Et verterunt ad me terga et non facies, cum docerem eos diluculo consurgens et erudiens, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. 34 Et posuerunt idola sua in domo, super quam invocatum est nomen meum, ut polluerent eam; 35 et aedificaverunt excelsa Baal, quae sunt in valle Benennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch; quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam ”. 36 Et nunc propter ista, haec dicit Dominus, Deus Israel, ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradatur in manus regis Babylonis in gladio et in fame et in peste: 37 “ Ecce ego congregabo eos de universis terris, ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi; et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter. 38 Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. 39 Et dabo eis cor unum et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis et filiis eorum post eos. 40 Et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me. 41 Et laetabor super eis, cum bene eis fecero, et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea. 42 Quia haec dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum, quod ego loquor ad eos, 43 et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et iumentum, et data sit in manu Chaldaeorum. 44 Agri ementur pecunia et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testes adhibebuntur in terra Beniamin et in circuitu Ierusalem, in civitatibus Iudae et in civitatibus montanis et in civitatibus Sephelae et in civitatibus, quae ad austrum sunt, quia convertam sortem eorum ”, ait Dominus.

Jer 32, 1-44





Verš 33
Et verterunt ad me terga et non facies, cum docerem eos diluculo consurgens et erudiens, et nollent audire, ut acciperent disciplinam.
Jer 2:27 - dicentes ligno: “Pater meus es tu” et lapidi: “Tu me genuisti”. Verterunt ad me tergum et non faciem, sed in tempore afflictionis suae dicent: “Surge et libera nos!”.
Jer 7:24 - Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante
Jer 7:13 - Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis, et vocavi vos, et non respondistis,
Jer 7:25 - a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens;
Jer 25:3 - “ A tertio decimo anno Iosiae filii Amon regis Iudae usque ad diem hanc, iste tertius et vicesimus est annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens, et non audistis.
Jer 26:5 - ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens, et non audistis,
Jer 29:19 - eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quae misi ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens, et non audistis, dicit Dominus.

Verš 35
et aedificaverunt excelsa Baal, quae sunt in valle Benennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch; quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam ”.
Jer 19:5 - et aedificaverunt excelsa Baal ad comburendos filios suos igne in holocaustum Baal: quae non praecepi nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum.

Verš 4
et Sedecias rex Iudae non effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manus regis Babylonis, et loquetur os eius cum ore illius, et oculi eius oculos illius videbunt;
Jer 34:3 - et tu non effugies de manu eius, sed comprehensione capieris et in manu eius traderis, et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis.

Verš 37
“ Ecce ego congregabo eos de universis terris, ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi; et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter.
Jer 23:3 - Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris, ad quas eiecero eos, et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur.
Jer 29:14 - Et inveniar a vobis, ait Dominus, et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis, ad quae expuli vos, dicit Dominus; et reverti vos faciam ad locum, de quo transmigrare vos feci.
Jer 31:10 - Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis, quae procul sunt, et dicite: “ Qui dispersit Israel, congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum ”.

Verš 38
Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.
Jer 24:7 - Et dabo eis cor, ut sciant me quia ego sum Dominus; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.
Jer 30:22 - Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
Jer 31:1 - In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum.
Jer 31:33 - Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.

Verš 41
Et laetabor super eis, cum bene eis fecero, et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea.
Jer 24:6 - Et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam.
Am 9:15 - Et plantabo eos super humum suam, et non evellentur ultra de terra sua, quam dedi eis ”, dicit Dominus Deus tuus.

Verš 18
qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus exercituum nomen eius:
Ex 34:7 - qui custodit misericordiam in milia, qui aufert iniquitatem et scelera atque peccata, nihil autem impunitum sinit, qui reddit iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem ”.

Verš 19
magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius.
Iz 28:29 - Et hoc a Domino, Deo exercituum, exivit; mirabile fecit consilium, magnificavit sapientiam.
Jób 34:21 - Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
Prís 5:21 - Quoniam ante Dominum viae hominis, et omnes gressus eius considerat.
Jer 16:17 - Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditae a facie mea, et non est occulta iniquitas eorum ab oculis meis.
Jer 17:10 - Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum.

Verš 21
Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno.
Ex 6:7 - Et assumam vos mihi in populum et ero vester Deus; et scietis quod ego sum Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum
2Sam 7:23 - Quae est autem ut populus tuus Israel una gens in terra, propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia, ut eiceres a facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto, gentes et deos eorum?
1Krn 17:21 - Quis autem est alius ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret sibi populum, ut faceres tibi nomen magnum et terribile eiciens nationes a facie populi tui, quem de Aegypto liberasti?

Verš 27
“ Ecce ego Dominus, Deus universae carnis; numquid mihi difficile erit omne verbum?
Nm 16:22 - Qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt: “ Deus, Deus spirituum universae carnis; num, uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet? ”.

Verš 29
Et venient Chaldaei proeliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et comburent eam et domos, in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.
Jer 21:10 - Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.

Jer 32,7 - U Izraelitov mali nemovitosti ostať podľa možnosti v tej istej rodine alebo aspoň v tom istom rode. Keď niekto z nútenosti predal pozemok, najbližší príbuzný mal tento majetok kúpiť (Lv 25,23 n.). Jednoduchšie bolo, keď utisnutý človek predal pozemok hneď svojmu príbuznému. Takýto bol prípad, o ktorom je tu reč.

Jer 32,9 - O vážení peňazí pozri pozn. Iz 55,1.

Jer 32,11 - Podľa babylonských, na celom východe rozšírených zvykov písali zmluvy dvojmo. Jednu zapečatili, aby sa zaistila nemeniteľnosť, druhá bola kedykoľ-vek k nahliadnutiu. O Baruchovi pozri úvod k tomuto prorokovi.

Jer 32,14 - Archeologické nálezy dokazujú, že v Egypte i v Babylone uschovávali verejné listiny v hlinených nádobách. Qumránske objavy potvrdzujú, že aj v Palestíne.

Jer 32,15 - Bolo zvláštne kupovať pozemok vtedy, keď už sotva bola nádej, že by sa krajina zachránila od nepriateľa. Jeremiáš z vnuknutia Božieho robí to v pevnej nádeji, že raz, pravda, až po zajatí, budú Izraeliti znovu pánmi svojich majetkov. Dôkazom tejto nádeje mali byť uschované kúpnopredajné zmluvy.

Jer 32,29 - Porov. 19,13 i s poznámkou.

Jer 32,34 - Pozri pozn. k 7,30.

Jer 32,35 - O ľudských obetách v údolí Ben Hinom pozri pozn. k Iz 30,33. – K výrazom pozri Jer 7,31 a 19,5.