výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 26, 1-24

1 In principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iudae factum est verbum istud a Domino dicens: 2 “ Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iudae, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi, ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, 3 si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala, et paeniteat me mali, quod cogito facere eis propter malitiam operum eorum. 4 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea, quam dedi vobis, 5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens, et non audistis, 6 dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae ”. 7 Et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Ieremiam loquentem verba haec in domo Domini. 8 Cumque complesset Ieremias loquens omnia, quae praeceperat ei Dominus, ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens: “ Morte moriaris! 9 Quare prophetasti in nomine Domini dicens: “Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator”? ”. Et congregatus est omnis populus adversus Ieremiam in domo Domini. 10 Et audierunt principes Iudae verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae domus Domini Novae. 11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes: “ Iudicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris ”. 12 Et ait Ieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens: “ Dominus misit me, ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba, quae audistis. 13 Nunc ergo bonas facite vias vestras et opera vestra et audite vocem Domini Dei vestri, et paenitebit Dominum mali, quod locutus est adversum vos. 14 Ego autem ecce in manibus vestris sum; facite mihi, quod bonum et rectum est in oculis vestris. 15 Verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos et contra civitatem istam et habitatores eius; in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec ”. 16 Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: “ Non est viro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos ”. 17 Surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes: 18 “ Michaeas Morasthites fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens: “Haec dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum”. 19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iudae et omnis Iuda? Numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini, et paenituit Dominum mali, quod locutus fuerat adversum eos? Et nos facimus malum grande contra animas nostras! ”. 20 Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversus civitatem istam et adversus terram hanc iuxta omnia verba Ieremiae. 21 Et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec, et quaesivit rex interficere eum; et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum. 22 Et misit rex Ioachim viros in Aegyptum, Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum; 23 et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim, et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulcris filiorum vulgi. 24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Ieremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.

Jer 26, 1-24





Verš 18
“ Michaeas Morasthites fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens: “Haec dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum”.
Mi 1:1 - Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten in diebus Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, quod vidit super Samariam et Ierusalem.
Mi 3:12 - Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.

Verš 3
si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala, et paeniteat me mali, quod cogito facere eis propter malitiam operum eorum.
Jer 18:8 - si paenitentiam egerit gens illa a malo suo, propter quod locutus sum adversus eam, agam et ego paenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei.

Verš 5
ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens, et non audistis,
Jer 7:13 - Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis, et vocavi vos, et non respondistis,
Jer 7:25 - a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens;
Jer 11:7 - Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam.
Jer 25:3 - “ A tertio decimo anno Iosiae filii Amon regis Iudae usque ad diem hanc, iste tertius et vicesimus est annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens, et non audistis.

Verš 6
dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae ”.
1Sam 4:12 - Currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput.
Ž 78:60 - Et reppulit habitaculum Silo, tabernaculum, ubi habitavit in hominibus.
Jer 7:12 - Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte, quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israel.
Jer 7:14 - faciam domui huic, super quam invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco, quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo;

Verš 13
Nunc ergo bonas facite vias vestras et opera vestra et audite vocem Domini Dei vestri, et paenitebit Dominum mali, quod locutus est adversum vos.
Jer 7:3 - Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bonas facite vias vestras et opera vestra, et habitare vos faciam in loco isto.

Jer 26,1 - Všimni si aj poznámok k hl. 7, ktorá obsahuje podobnú reč chrámovú.

Jer 26,10 - Júdske kniežatá boli vysokými svetskými úradníkmi. Poloha "Novej brány" chrámovej nie je nám už dnes známa.

Jer 26,18 - Spis tohto proroka Micheáša máme medzi dvanástimi malými prorokmi. Miesto, na ktoré sa starší ľudu odvolávajú, je Mich 3,12.

Jer 26,20 - Z prípadu, ktorý sa opisuje v predchádzajúcej stati, by sa mohlo zdať, že sa Jeremiášovi vrstovníci báli siahnuť na život niektorého proroka. Aby bolo vidno, že tomu tak nebolo a že život Jeremiášov bol v ustavičnom nebezpečenstve, pripojil buď sám Jeremiáš, alebo jeho učeník Baruch stať veršov 20-24, ktorá zaznačuje osud ináč nám neznámeho proroka Uriáša. – O Kariatiarime pozri pozn. k 1 Sam 6,21.

Jer 26,22 - Slová v zátvorkách sú asi neskorší dodatok.

Jer 26,23 - Kráľ zostril Uriášov trest tým, že ho nedal pochovať do rodinnej hrobky.

Jer 26,24 - Achikam je asi totožný s Achikamom spomínaným v 2 Kr 22,12. Aj Achikamov syn, neskorší správca krajiny Godoliáš, bol naklonený Jeremiášovi (porov. 40,5).