Verš 33
Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius; non plangentur et non colligentur neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt.
Jer 16:4 - Mortibus aegrotationum morientur, non plangentur et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur, et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae ”.
Verš 34
Ululate, pastores, et clamate; et volutamini vos in pulvere, optimates gregis, quia completi sunt dies vestri ad occisionem et ad dispersionem vestram, et cadetis quasi vasa pretiosa.
Jer 4:8 - Super hoc accingite vos ciliciis, plangite et ululate, quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.
Jer 6:26 - Filia populi mei, accingere cilicio et volutare in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
Iz 65:12 - numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis; pro eo quod vocavi, et non respondistis, locutus sum, et non audistis, sed fecistis malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegistis ”.
Jer 12:3 - Et tu, Domine, nosti me, vidisti me et probasti cor meum tecum; segrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in diem occisionis.
Jer 9:16 - Haec dicit Dominus exercituum: Attendite et vocate lamentatrices, et veniant; et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent! ”.
Jer 13:14 - et collidam eos, virum in fratrem suum et patres et filios pariter, ait Dominus; non parcam et non concedam neque miserebor, ut non disperdam eos ”.
Jer 13:24 - Et disseminabo eos quasi stipulam, quae raptatur in vento deserti.
Jer 18:17 - Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico; dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum ”.
Verš 4
Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo mittensque; et non audistis neque inclinastis aures vestras, ut audiretis,
Jer 7:13 - Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis, et vocavi vos, et non respondistis,
Jer 7:25 - a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens;
Jer 11:7 - Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam.
Jer 11:7 - Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam.
Jer 11:10 - Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum.
Jer 13:10 - populus iste pessimus — qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos, ut servirent eis et adorarent eos — erit sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est.
Jer 16:12 - Sed et vos peius operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.
Jer 17:23 - Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam; sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me et ne acciperent disciplinam.
Jer 18:12 - Qui dixerunt: “ Vanum est; post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus ”.
Jer 19:15 - “ Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa mala, quae locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos ”.
Jer 22:21 - Locutus sum ad te in securitate tua, et dixisti: “ Non audiam! ”. Haec est via tua ab adulescentia tua, quia non audisti vocem meam.
Verš 5
cum diceret: “Revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra, quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum;
2Kr 17:13 - Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntium dicens: “ Revertimini a viis vestris pessimis et custodite mandata mea et praecepta iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum ”.
Jer 18:11 - Nunc ergo, dic viro Iudae et habitatoribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et opera vestra ”.
Jer 35:15 - Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite opera vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos, et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris, et non inclinastis aurem vestram neque audistis me.
Jon 3:8 - et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum.
Verš 9
ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum, et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes, quae in circuitu illius sunt; et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in ruinas sempiternas.
Jer 19:8 - Et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum; omnis, qui praeterierit per eam, obstupescet et sibilabit super universa plaga eius.
Verš 10
Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molae et lumen lucernae,
Iz 24:7 - Luget mustum, emarcuit vitis, ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde.
Jer 7:34 - Et quiescere faciam de urbibus Iudae et de plateis Ierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae: in desolationem enim erit terra ”.
Jer 16:9 - Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae.
Ez 26:13 - Et quiescere faciam tumultum canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius,
Verš 12
Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum et super terram Chaldaeorum; et ponam illam in solitudines sempiternas.
2Krn 36:22 - Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui iussit praedicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens:
Ezd 1:1 - In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui emisit edictum in omni regno suo etiam per scripturam dicens:
Jer 29:10 - Quia haec dicit Dominus: Cum impleti fuerint in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.
Dan 9:2 - anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationes Ierusalem, septuaginta anni;
Verš 14
Quia servient eis etiam illi, gentes multae et reges magni, et reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum ”.
Jer 27:7 - et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius, donec veniat tempus terrae eius etiam ipsius; et servient ei gentes multae et reges magni.
Verš 15
Quia sic dicit Dominus, Deus Israel, ad me: “ Sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te;
Jer 13:12 - Dices ergo ad eos sermonem istum: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: “Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino?”.
Verš 19
pharaoni regi Aegypti et servis eius et principibus eius et omni populo eius;
Jer 46:1 - Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra gentes.
Verš 20
et omni vulgo promiscuo et cunctis regibus terrae Us et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et reliquiis Azoti,
Jer 47:4 - pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias insulae Caphtor.
Verš 21
Edom et Moab et filiis Ammon;
Jer 49:7 - Ad Edom. Haec dicit Dominus exercituum: “ Numquid non ultra est sapientia in Theman? Periit consilium a prudentibus, inutilis facta est sapientia eorum.
Jer 48:1 - Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa! Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit.
Jer 49:1 - Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: “ Numquid filii non sunt Israel, aut heres non est ei? Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad, et populus eius in urbibus eius habitavit?
Verš 22
et cunctis regibus Tyri et universis regibus Sidonis et regibus terrae insularum, qui sunt trans mare;
Jer 47:4 - pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias insulae Caphtor.
Verš 23
et Dedan et Thema et Buz et universis, qui attonsi sunt in comam;
Jer 49:8 - Fugite, terga vertite, descendite in voraginem, habitatores Dedan, quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempore quo visitavi eum.
Jer 9:26 -
Verš 24
et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus vulgi promiscui, qui habitant in deserto,
Jer 49:31 - Consurgite, et ascendite ad gentem quietam et habitantem confidenter, ait Dominus; non ostia nec vectes eis: soli habitant.
Verš 25
et cunctis regibus Zimri et cunctis regibus Elam et cunctis regibus Medorum,
Jer 49:34 - Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam super Elam, in principio regni Sedeciae regis Iudae, dicens:
Verš 29
quia ecce in civitate, super quam invocatum est nomen meum, ego incipio affligere, et vos immunes eritis? Non eritis immunes; gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum.
1Pt 4:17 - Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio?
Verš 30
Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam; rugiens rugiet super pascua sua, celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae.
Joe 3:16 -
Am 1:2 - Et dixit: “ Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli ”.
Jer 25,9 - Slová, ktoré sme dali do zátvoriek, sú neskorším dodatkom; v LXX ich niet. – O kliatbe, o akej je tu reč, pozri pozn. k 1 Sam 15,3.
Jer 25,10 - Porov. 7,34; 16,9. – V tých krajoch sa večer ozývali kamenné mlynčeky, na ktorých mleli múku na nasledujúci deň.
Jer 25,11 - Tu sa prvý raz udáva, ako dlho má trvať babylonské zajatie. Toto proroctvo povedal Jeremiáš vo 4. roku panovania Joziáša. To bol r. 605 pr. Kr. V tom roku bola bitka pri Karkemiši, ktorou sa začína nadvláda Nabuchodonozorova aj nad Júdskom. Keď počítame sedemdesiat rokov od tohto roku, babylonské zajatie by bolo malo skončiť r. 535 pr. Kr. V skutočnosti však vydal Kýros oslobodzovací dekrét už v r. 538, týmto rokom sa teda úradne už skončilo babylonské zajatie. Z toho vidno, že číslo 70 je číslo okrúhle a netreba ho brať presne.
Jer 25,12 - Proroctvo proti Babylonu je v hl. 50 – 51.
Jer 25,18 - Slová v zátvorke nepatria do osnovy. Porov. pozn. k 3,25.
Jer 25,20 - Krajina Us (Hus), vlasť Jóbova, sa v Gn 36,28; Nár 4,21 spomína pri Arábii, juhovýchodne od Palestíny.
Jer 25,23 - Dedan, Tema a Buz boli arabské kmene; porov. Iz 21,13-14. – O holení okraja hlavy pozri pozn. k 9,24 n.
Jer 25,24 - Slová v zátvorke dostali sa sem len omylom.
Jer 25,25 - Kmeň Zimri, ktorý je nám ináč neznámy, v LXX sa nespomína. O Médoch pozri Iz 13,17, o Elame Iz 11,11.
Jer 25,26 - Sesak je iné meno pre Babylon.
Jer 25,30 - Šliapači pri šliapaní vína veselo ujúkali (porov. Iz 16,10). No ujúkanie Pánovo bude pre národy hrozné, ako bojový výkrik nepriateľa.
Jer 25,34 - Slovo v zátvorkách nepatrí do textu. Výraz "sťa vybrané barany" sme vzali zo LXX; pôvodina a s ňou aj Vulg číta "sťa nádoby vybrané".
Jer 25,38 - "Pre ničiaci meč" pozri LXX. Dnešný hebrejský text a s ním aj Vulg je narušený, číta: "Od hnevu holuba" (?).