výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 17, 1-27

1 Peccatum Iudae scriptum est stilo ferreo, in ungue adamantino exaratum super tabulam cordis eorum et in cornibus ararum eorum, 2 ut recordarentur filii eorum ararum suarum et palorum suorum iuxta ligna frondentia in collibus excelsis, 3 montibus in campo. “ Divitias tuas, omnes thesauros tuos in direptionem dabo, excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis. 4 Et relinques hereditatem tuam, quam dedi tibi; et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam ignoras, quoniam ignem succendistis in naribus meis; usque in aeternum ardebit ”. 5 Haec dicit Dominus: “ Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius; 6 erit enim quasi myricae in deserto et non videbit, cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. 7 Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius; 8 et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit, cum venerit aestus; et erit folium eius viride, et in anno siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum 9 Dolosum est cor super omnia et insanabile; quis cognoscet illud? 10 Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum. 11 Perdix fovit, quae non peperit, ita faciens divitias sed non in iudicio. In dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens ”. 12 Solium gloriae, altitudo a principio, locus sanctificationis nostrae! 13 Exspectatio Israel, Domine, omnes, qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum. 14 Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. 15 Ecce ipsi dicunt ad me: “ Ubi est verbum Domini? Veniat ”. 16 Et ego non institi pro malo apud te et diem calamitatis non desideravi, tu scis: quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit. 17 Non sis mihi tu formidini; refugium meum tu in die afflictionis. 18 Confundantur, qui me persequuntur, et non confundar ego; paveant illi, et non paveam ego; induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos. 19 Haec dixit Dominus ad me: “ Vade et sta in porta Filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Iudae et egrediuntur, et in cunctis portis Ierusalem; 20 et dices ad eos: Audite verbum Domini, reges Iudae et omnis Iuda cunctique habitatores Ierusalem, qui ingredimini per portas istas. 21 Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Ierusalem; 22 et nolite efferre onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis: sanctificate diem sabbati, sicut praecepi patribus vestris. 23 Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam; sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me et ne acciperent disciplinam. 24 Et erit: si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati, et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus, 25 ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem; et habitabitur civitas haec in sempiternum. 26 Et venient de civitatibus Iudae et de circuitu Ierusalem et de terra Beniamin et de Sephela et de montuosis et a Nageb, portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus, et inferent oblationem laudis in domum Domini. 27 Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus intrantes per portas Ierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis eius, et devorabit domos Ierusalem et non exstinguetur ”.

Jer 17, 1-27





Verš 1
Peccatum Iudae scriptum est stilo ferreo, in ungue adamantino exaratum super tabulam cordis eorum et in cornibus ararum eorum,
Jer 11:13 - Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad sacrificandum Baal.

Verš 2
ut recordarentur filii eorum ararum suarum et palorum suorum iuxta ligna frondentia in collibus excelsis,
Jer 2:20 - A saeculo confregisti iugum tuum, rupisti vincula tua et dixisti: “Non serviam”. In omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix.

Verš 3
montibus in campo. “ Divitias tuas, omnes thesauros tuos in direptionem dabo, excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis.
Jer 15:13 - “ Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, propter omnia peccata tua, in omnibus terminis tuis.

Verš 4
Et relinques hereditatem tuam, quam dedi tibi; et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam ignoras, quoniam ignem succendistis in naribus meis; usque in aeternum ardebit ”.
Dt 28:68 - Reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam, de qua dixi tibi, ut eam amplius non videres; ibi vendetis vos inimicis vestris in servos et ancillas, et non erit qui emat ”.
Jer 16:13 - Et eiciam vos de terra hac in terram, quam ignoratis, vos et patres vestri; et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, quia non dabo vobis gratiam.
Jer 15:14 - Et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit ”.

Verš 7
Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius;
Ž 2:12 - Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo.
Ž 34:8 - HETH. Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum et eripiet eos.
Prís 16:20 - Eruditus in verbo reperiet bona; et, qui sperat in Domino, beatus est.
Iz 30:18 - Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus; beati omnes, qui exspectant eum.

Verš 8
et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit, cum venerit aestus; et erit folium eius viride, et in anno siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum
Ž 1:3 - Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.

Verš 10
Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum.
1Sam 16:7 - Et dixit Dominus ad Samuelem: “ Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ”.
Ž 7:9 - Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me.

Verš 13
Exspectatio Israel, Domine, omnes, qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum.
Ž 73:27 - Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.
Iz 1:28 - Erit autem ruina scelestis et peccatoribus simul; et, qui dereliquerunt Dominum, consumentur.
Jer 2:13 - Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.

Verš 15
Ecce ipsi dicunt ad me: “ Ubi est verbum Domini? Veniat ”.
Iz 5:19 - Qui dicunt: “ Festinet et cito veniat opus eius, ut videamus; et appropiet et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus illud! ”.
2Pt 3:4 - dicentes: “ Ubi est promissio adventus eius? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae ”.

Verš 17
Non sis mihi tu formidini; refugium meum tu in die afflictionis.
Jer 16:19 - Domine, fortitudo mea et praesidium meum et refugium meum in die tribulationis; ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent: “ Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quae nihil prodest ”.

Verš 18
Confundantur, qui me persequuntur, et non confundar ego; paveant illi, et non paveam ego; induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos.
Ž 35:4 - Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
Ž 40:14 - Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adiuvandum me festina.
Jer 15:15 - Tu scis, Domine; recordare mei et visita me et vindica me de his, qui persequuntur me; noli in patientia tua abripere me, scito quoniam sustinui pro te opprobrium.

Verš 21
Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Ierusalem;
Neh 13:19 - Factum est autem, cum obscuratae essent portae Ierusalem ante diem sabbati, dixi, et clauserunt ianuas; et praecepi, ut non aperirent eas usque post sabbatum. Et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati.

Verš 22
et nolite efferre onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis: sanctificate diem sabbati, sicut praecepi patribus vestris.
Ex 20:8 - Memento, ut diem sabbati sanctifices.
Ex 23:12 - Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena.
Ex 31:13 - “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
Ez 20:12 - Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.

Verš 23
Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam; sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me et ne acciperent disciplinam.
Jer 11:10 - Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum.
Jer 13:10 - populus iste pessimus — qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos, ut servirent eis et adorarent eos — erit sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est.
Jer 16:12 - Sed et vos peius operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.

Verš 25
ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem; et habitabitur civitas haec in sempiternum.
Jer 22:4 - Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus huius reges, sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus eorum.

Jer 17,1 - Svedkom modloslužby Izraelitov je ich vlastné svedomie, okrem toho aj oltáre a svätyne rozličných modiel, na ktoré sa ešte aj synovia pamätajú. O ašerách pozri pozn. k Iz 17,8.

Jer 17,3 - Porov. 15,13 n.

Jer 17,4 - Dedičstvo bola zasľúbená zem.

Jer 17,5 - Miesto "oporou" má osnova doslovne: "ramenom". Rameno je symbolom moci a opory, telo zase symbolom slabosti.

Jer 17,6 - Strom na púšti hynie; tak sa nedožije šťastia ani človek, ktorý nezakotvil v Pánovi.

Jer 17,8 - K celej tejto stati porov. Ž 1.

Jer 17,9 - Porov. 11,20.

Jer 17,16 - Keďže sa stať veršov 13-18 užíva v liturgii, prekladáme ju podľa Vulg.Verš znie v pôvodine správne:"Ja však som nenaliehal na teba pre zlo,ani som netúžil po dni nešťastia.Ty vieš, čo vychádza z úst mojich,je pred tvárou tvojou."Rozumej: "Nenaliehal som, aby si splnil výstrahy svoje, nečakal som netrpezlivo, kedy už zastihne národ pohroma, preto si robia zo mňa nepriatelia posmech (verš 15). Ty predsa vieš o každom mojom slove."- Preklad Vulg zakladá sa na mylnom čítaní.

Jer 17,18 - Pozri pozn. k 11,20.

Jer 17,25 - Slovo v zátvorkách nepatrí do osnovy.