| Kniha proroka JeremiášaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jer 15, 1-21 |
1 Jer 15, 1 Et dixit Dominus ad me: “ Si steterit Moyses et Samuel co ram me, non est anima mea ad populum istum; eice illos a facie mea, et egrediantur. 2 Jer 15, 2 Quod si dixerint ad te: “Quo egrediemur?”, dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem. 3 Jer 15, 3 Et mandabo super eos quattuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum. 4 Jer 15, 4 Et dabo eos in commotionem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regem Iudae, super omnibus, quae fecit in Ierusalem. 5 Jer 15, 5 Quis enim miserebitur tui, Ierusalem, aut quis contristabitur pro te, aut quis ibit ad rogandum de pace tua? 6 Jer 15, 6 Tu reppulisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti; et extendi manum meam super te et interfeci te: laboravi miserans. 7 Jer 15, 7 Et ventilavi eos ventilabro in portis terrae; orbavi et disperdidi populum meum: a viis suis non sunt reversi. 8 Jer 15, 8 Multiplicatae sunt mihi viduae eius super arenam maris, induxi eis super matrem militem vastatorem meridie, misi super eam repente perturbationem et terrorem. 9 Jer 15, 9 Infirmata est, quae peperit septem, exhalavit animam suam; occidit ei sol, cum adhuc esset dies, confusa est et erubuit, et residuos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ”, ait Dominus. 10 Jer 15, 10 Vae mihi, mater mea, quoniam genuisti me virum rixae et virum discordiae in universa terra! Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam; omnes maledicunt mihi. 11 Jer 15, 11 Amen, Domine, ministravi tibi in bonum, intercessi apud te in tempore afflictionis et in tempore tribulationis pro inimico. 12 Jer 15, 12 Numquid frangitur ferro ferrum aquilonis et aes? 13 Jer 15, 13 “ Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, propter omnia peccata tua, in omnibus terminis tuis. 14 Jer 15, 14 Et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit ”. 15 Jer 15, 15 Tu scis, Domine; recordare mei et visita me et vindica me de his, qui persequuntur me; noli in patientia tua abripere me, scito quoniam sustinui pro te opprobrium. 16 Jer 15, 16 Inventi sunt sermones tui, et comedi eos, et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine, Deus exercituum. 17 Jer 15, 17 Non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum; a facie manus tuae solus sedebam, quoniam indignatione replesti me. 18 Jer 15, 18 Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? Factus es mihi quasi rivus mendax, aquae infideles. 19 Jer 15, 19 Propter hoc haec dixit Dominus: “ Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis; et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris; convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. 20 Jer 15, 20 Et dabo te populo huic in murum aereum fortem; et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut salvem te et eruam te, dicit Dominus. 21 Jer 15, 21 Et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium ”.
| | Jer 15, 1-21 |
Verš 1
Et dixit Dominus ad me: “ Si steterit Moyses et Samuel co ram me, non est anima mea ad populum istum; eice illos a facie mea, et egrediantur.
Ez 14:14 - et si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Danel et Iob, ipsi iustitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus Deus.
Ex 32:14 - Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum.
1Sam 7:9 - Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus.
Verš 2
Quod si dixerint ad te: “Quo egrediemur?”, dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
Za 11:9 - Et dixi: “ Non pascam vos. Quae moritura est, moriatur; et, quae succidenda est, succidatur; et reliquae devorent unaquaeque carnem proximae suae ”.
Verš 3
Et mandabo super eos quattuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum.
Lv 26:16 - ego quoque haec faciam vobis: visitabo vos in terrore repentino, in tabe et ardore, qui conficiant oculos et consumant animam, frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur.
Jer 7:33 - Et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat.
Verš 4
Et dabo eos in commotionem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regem Iudae, super omnibus, quae fecit in Ierusalem.
Dt 28:25 - Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egredieris contra eos et per septem fugies et eris in terrorem omnibus regnis terrae.
Verš 5
Quis enim miserebitur tui, Ierusalem, aut quis contristabitur pro te, aut quis ibit ad rogandum de pace tua?
Iz 51:19 - Duo sunt quae occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas et contritio et fames et gladius; quis consolabitur te?
Verš 6
Tu reppulisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti; et extendi manum meam super te et interfeci te: laboravi miserans.
Jer 5:7 - “ Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me et iuraverunt in his, qui non sunt dii; saturavi eos, et moechati sunt et in domum meretricis gregatim confluebant.
Verš 7
Et ventilavi eos ventilabro in portis terrae; orbavi et disperdidi populum meum: a viis suis non sunt reversi.
Jer 4:11 - In tempore illo dicetur populo huic et Ierusalem: “ Ventus urens collium, qui sunt in deserto, invadit filiam populi mei non ad ventilandum et ad purgandum.
Verš 9
Infirmata est, quae peperit septem, exhalavit animam suam; occidit ei sol, cum adhuc esset dies, confusa est et erubuit, et residuos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ”, ait Dominus.
Am 8:9 - Et erit: in die illa, dicit Dominus Deus, occidere faciam solem in meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis
Verš 10
Vae mihi, mater mea, quoniam genuisti me virum rixae et virum discordiae in universa terra! Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam; omnes maledicunt mihi.
Jób 3:1 - Post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
Jer 20:14 - Maledicta dies, in qua natus sum; dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta.
Verš 12
Numquid frangitur ferro ferrum aquilonis et aes?
Jer 6:28 - Omnes isti principes rebelles, ambulantes fraudulenter. Aes et ferrum, omnia isti corrumpunt.
Verš 13
“ Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, propter omnia peccata tua, in omnibus terminis tuis.
Jer 17:3 - montibus in campo. “ Divitias tuas, omnes thesauros tuos in direptionem dabo, excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis.
Verš 14
Et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit ”.
Dt 32:22 - Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni profundissima; devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta comburet.
Verš 15
Tu scis, Domine; recordare mei et visita me et vindica me de his, qui persequuntur me; noli in patientia tua abripere me, scito quoniam sustinui pro te opprobrium.
Jer 11:20 - Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Verš 17
Non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum; a facie manus tuae solus sedebam, quoniam indignatione replesti me.
Ž 1:1 - Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit,
Verš 18
Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? Factus es mihi quasi rivus mendax, aquae infideles.
Jer 30:15 - Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Propter multitudinem iniquitatis tuae et propter dura peccata tua feci haec tibi.
Jób 6:15 - Fratres mei mentiti sunt me sicut alveus torrentium, qui evanescunt
Verš 20
Et dabo te populo huic in murum aereum fortem; et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut salvem te et eruam te, dicit Dominus.
Jer 1:18 - Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum contra omnem terram regibus Iudae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae;
Jer 15,1 - Mojžiš a Samuel boli najmocnejší orodovníci, ktorí prosili u Boha za národ.
Jer 15,4 - O Manassesovi a jeho činoch pozri 2 Kr 21,1 n.; 2 Krn 33,1 n.
Jer 15,8 - Ženy stratia mužov, matky synov. I nad matkou, ktorá mala sedem synov, zájde slnko šťastia, lebo ich stratí.
Jer 15,10 - Verše 10-21 sú jedným z miest, ktoré nám posvietia na duševné útrapy plachého proroka, ktorý mal také ťažké poslanie (pozri úvod k nášmu prorokovi). Požičiavanie peňazí býva vždy a všade príčinou nepriateľstiev. U vtedajších Izraelitov bolo ňou tým viac, že od pôžičiek nesmeli prijať úrok.
Jer 15,11 - Prorok si nezaslúžil nenávisť, veď konal len v službe Pánovej a zastával sa u Boha ešte aj svojich nepriateľov. – Toto by bol asi najpravdepodobnejší zmysel verša, ktorý je veľmi porušený; preklady sa rozchádzajú.
Jer 15,12 - V starých časoch pokladali železo, dovážané zo severných krajov, za zvlášť tvrdé. U Izraelitov bolo toto železo asi symbolom nepriateľským, symbolom babylonských zbraní. Ale verš je tak porušený, že sa mnohí vzdávajú pokusu preložiť ho. Staré preklady tiež nedávajú vyhovujúci zmysel. Mnohí pokladajú verš za neskorší dodatok.
Jer 15,13 - Verše nepatria do tejto osnovy. Sú písané prózou, rušia súvislosť a sú veľmi podobné veršom 17,3-4. Odtiaľ sa omylom dostali sem.
Jer 15,16 - Porov. Ez 2,8; 3,1 n. – Jeremiáš bol prorok Jahveho, nazýval sa teda jeho menom.
Jer 15,18 - V Palestíne je mnoho potokov, ktoré v lete celkom vyschnú, pútnik by sa darmo spoliehal, že v nich nájde vodu.
Jer 15,19 - Prorok začal strácať dôveru v Pána, preto sa musí obrátiť, potom ho aj Pán obráti a urobí ho zasa svojím dôveryplným prorokom. Pravda, len tak bude môcť opäť hovoriť v mene Pánovom (bude Pánovými ústami), ak bude ohlasovať len jeho cenné reči a nie svoje malomyseľné, bezcenné žaloby.
Jer 15,20 - Porov. 1,18.