Verš 1
Iustus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; verumtamen de iudiciis loquar ad te. Quare via impiorum prosperatur? Bene est omnibus, qui praevaricantur et inique agunt.
Jób 21:7 - Quare ergo impii vivunt, senuerunt confortatique sunt divitiis?
Ž 73:11 - Et dixerunt: “ Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? ”.
Hab 1:3 - Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur.
Verš 2
Plantasti eos, et radicem miserunt, proficiunt et faciunt fructum; prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum.
Iz 29:13 - Et dixit Dominus: “ Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eorum erga me velut mandatum hominum perceptum,
Verš 3
Et tu, Domine, nosti me, vidisti me et probasti cor meum tecum; segrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in diem occisionis.
Ž 17:3 - Proba cor meum et visita nocte; igne me examina, et non invenies in me iniquitatem.
Ž 139:1 - Magistro chori. David. PSALMUS. Domine, scrutatus es et cognovisti me,
Jer 11:20 - Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Verš 4
Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal et volucre, quoniam dixerunt: “Non videbit novissima nostra”.
Jer 4:25 - Aspexi, et ecce non erat homo, et omne volatile caeli recesserat.
Jer 7:20 - Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea effunditur super locum istum, super homines et super iumenta et super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et non exstinguetur.
Jer 9:10 - “ Et dabo Ierusalem in acervos arenae et cubilia thoum, et civitates Iudae dabo in desolationem, eo quod non sit habitator ”.
Verš 6
Nam et fratres tui et domus patris tui, etiam ipsi fraudulenter egerunt adversum te et clamaverunt post te plena voce; ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona ”.
Prís 26:25 - quando mollierit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem abominationes sunt in corde illius;
Verš 9
Numquid avis discolor hereditas mea mihi? Numquid aves in circuitu contra eam? Venite, congregamini, omnes bestiae campi, properate ad devorandum.
Jer 7:33 - Et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat.
Verš 10
Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam; dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.
Jer 6:3 - Ad eam venient pastores et greges eorum, figent in ea tentoria in circuitu; pascet unusquisque partem suam.
Verš 13
Seminaverunt triticum et spinas messuerunt, laboraverunt, et non eis proderit; confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini.
Lv 26:16 - ego quoque haec faciam vobis: visitabo vos in terrore repentino, in tabe et ardore, qui conficiant oculos et consumant animam, frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur.
Dt 28:38 - Sementem multam iacies in terram et modicum congregabis, quia locustae devorabunt omnia.
Verš 14
Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hereditatem, quam distribui populo meo Israel: “Ecce ego evellam eos de terra sua et domum Iudae evellam de medio eorum.
Dt 30:3 - reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.
Jer 32:37 - “ Ecce ego congregabo eos de universis terris, ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi; et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter.
Verš 17
Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione ”, ait Dominus.
Iz 60:12 - Gens enim et regnum, quae non servierint tibi, peribunt, et gentes vastitate vastabuntur.
Jer 12,2 - "Srdcu" – obličkám, pozri pozn. k 11,20.
Jer 12,3 - "Zasväť ich" znamená: "urči ich". Porov. tiež pozn. k 11,20.
Jer 12,5 - Pán porekadlami odpovedá prorokovi, že sa musí chystať i na väčšie prenasledovania. Keď si už teraz zúfa, čo bude robiť potom, keď budú proti nemu stáť oveľa nebezpečnejší nepriatelia? – V húštinách Jordánu bolo veľa divej zveri (porov. 49,19).
Jer 12,9 - Izrael so svojou pestrou modloslužbou ako strakatý, zďaleka viditeľný vták. Porov. Iz 56,9.
Jer 12,12 - Lúpežné národy sú nástrojom Božieho hnevu. "Telo", rozumej: živý tvor.