výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 11, 1-23

1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: 2 “ Audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iudae et habitatores Ierusalem. 3 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Maledictus vir, qui non audierit verba pacti huius, 4 quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum; 5 ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec ”. Et respondi et dixi: “ Amen, Domine ”. 6 Et dixit Dominus ad me: “ Vociferare omnia verba haec in civitatibus Iudae et in foris Ierusalem dicens: Audite verba pacti huius et facite illa. 7 Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam. 8 Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod praecepi, ut facerent, et non fecerunt ”. 9 Et dixit Dominus ad me: “ Inventa est coniuratio in viris Iudae et in habitatoribus Ierusalem. 10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum. 11 Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. 12 Et ibunt civitates Iudae et habitatores Ierusalem et clamabunt ad deos, quibus sacrificant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. 13 Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad sacrificandum Baal. 14 Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis deprecationem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. 15 Quid est dilectae meae, ut in domo mea perficiat consilia mala? Numquid vota et carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus glorieris? ”. 16 Olivam uberem, pulchram, fructibus speciosam, vocabit Dominus nomen tuum; ad vocem strepitus grandis succendit ignem in ea, et combusti sunt rami eius. 17 Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Iudae, quae fecerunt sibi ad irritandum me, sacrificantes Baal. 18 Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi; tunc ostendisti mihi opera eorum. 19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia: “ Caedamus lignum in vigore eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius ”. 20 Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam. 21 Propterea haec dicit Dominus super viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: “ Non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris ”. 22 Propterea haec dicit Dominus exercituum: “ Ecce ego visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame, 23 et reliquiae non erunt eis; inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum ”.

Jer 11, 1-23





Verš 3
Et dices ad eos: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Maledictus vir, qui non audierit verba pacti huius,
Dt 27:26 - “Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
Gal 3:10 - Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “ Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea ”.

Verš 4
quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum;
Dt 4:20 - Vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in praesenti die.
Lv 26:3 - Si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea,
Lv 26:12 - Ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus.

Verš 5
ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec ”. Et respondi et dixi: “ Amen, Domine ”.
Dt 7:12 - Si audieritis haec iudicia et custodieritis ea et feceritis, custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam, quam iuravit patribus tuis,

Verš 7
Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam.
Jer 7:13 - Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis, et vocavi vos, et non respondistis,
Jer 7:25 - a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens;

Verš 8
Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod praecepi, ut facerent, et non fecerunt ”.
Jer 7:26 - et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam et peius operati sunt quam patres eorum.
Jer 3:17 - In tempore illo vocabunt Ierusalem Solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Ierusalem; et non ambulabunt ultra post pravitatem cordis sui pessimi.
Jer 7:24 - Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante
Jer 9:14 - Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis;

Verš 11
Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
Prís 1:28 - Tunc invocabunt me, et non exaudiam, instanter quaerent me et non invenient me,
Iz 1:15 - Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
Jer 14:12 - Cum ieiunaverint, non exaudiam preces eorum; et, si obtulerint holocautomata et oblationes, non suscipiam ea; quoniam gladio et fame et peste consumam eos ”.
Ez 8:18 - Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor et, cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos ”.
Mi 3:4 - Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut pessima fecerunt opera sua.

Verš 13
Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad sacrificandum Baal.
Jer 2:28 - Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi? Surgant et liberent te in tempore afflictionis tuae; secundum numerum quippe civitatum tuarum facti sunt dii tui, Iuda.

Verš 14
Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis deprecationem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
Jer 7:16 - Tu ergo, noli orare pro populo hoc nec assumas pro eis deprecationem et orationem et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.
Jer 14:11 - Et dixit Dominus ad me: “ Noli orare pro populo isto in bonum.

Verš 17
Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Iudae, quae fecerunt sibi ad irritandum me, sacrificantes Baal.
Jer 2:21 - Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo conversa es in palmites vineae alienae?

Verš 20
Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
1Sam 16:7 - Et dixit Dominus ad Samuelem: “ Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ”.
1Krn 28:9 - Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum, proiciet te in aeternum.
Ž 7:9 - Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me.
Ž 26:2 - Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. —
Zjv 2:23 - Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.

Jer 11,1 - V tejto stati je dozaista reč o zmluve, ktorú kráľ Joziáš v mene ľudu obnovil s Pánom, keď našli v chráme knihu zákona; pozri 2 Kr 22 n. a úvod do Knihy Jeremiášovej.

Jer 11,5 - Porov. Gn 15,18; 17,8; Dt 7,12 n.

Jer 11,8 - Boh priviedol všetky tresty, ktorými hrozil Izraelitom, ak nebudú zachovávať Zákon; porov. Dt 28,15 n.

Jer 11,9 - Po náboženskej obnove, ktorú previedol kráľ Joziáš, bol národ začas lepší, teraz sa však vrátil k hriechom starších pokolení.

Jer 11,13 - O "Hanbe" pozri pozn. k 3,24 n.

Jer 11,14 - Porov. 7,16.

Jer 11,15 - "Miláčik" je vyvolený národ. – Vonkajšie bezduché bohoslužobné úkony nepomôžu. Posvätné mäso je mäso obetných zvierat. – Posledné dva riadky prekladá Vulg: " … odstráni od teba tvoje zločiny, ktorými si sa chválila?"

Jer 11,16 - Zásluhou Pánovou sa národ podobá krásnej olive, no Pán ho jednako musí trestať.

Jer 11,19 - "Zmárnime strom v jeho miazge", t. j. včas, kým nám nenarobí viac nepríjemností. Tohto veľmi dobrého zmyslu sa dosiahne maličkou zmenou hebrejského textu. Vulg: "Hoďme mu drevo do chleba" nedáva zmysel.

Jer 11,20 - "Myseľ" dosl. obličky. Podľa názoru Izraelitov boli obličky stredom citov, srdce sídlom myšlienok. – Prorok len prehlasuje, že sám sa nechce pomstiť, prenecháva súd Bohu.