výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 10, 1-25

1 Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, domus Israel. 2 Haec dicit Dominus: “ Iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes, 3 quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia, 4 argento et auro decoravit illud, clavis et malleis firmavit, ut non moveatur; 5 sicut formido in cucumerario sunt et non loquentur, portantur, quia incedere non valent: nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene ”. 6 Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. 7 Quis non timebit te, o rex gentium? Te enim decet, quoniam inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis earum nullus est similis tui. 8 Pariter insipientes et fatui sunt; doctrina vanitatis eorum lignum est. 9 Argentum involutum, quod de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz, opus artificis et manuum aurificis, hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum universa haec. 10 Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus; ab indignatione eius commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. 11 Sic ergo dicetis eis: “ Dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his, quae sub caelis sunt ”. 12 Qui fecit terram in fortitudine sua, firmavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos. 13 Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae; fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis. 14 Stultus factus est omnis homo absque scientia; confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit, et non est spiritus in eis. 15 Vana sunt et opus risu dignum; in tempore visitationis suae peribunt. 16 Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius, Dominus exercituum nomen illi. 17 Congrega de terra sarcinam tuam, quae habitas in obsidione, 18 quia haec dicit Dominus: “ Ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos, ita ut inveniant me ”. 19 Vae mihi super contritione mea, pessima plaga mea! Ego autem dixi: “ Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam ”. 20 Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt; filii mei exierunt a me et non subsistunt, non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas. 21 Quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt; propterea non prosperati sunt, et omnis grex eorum dispersus est. 22 Vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Iudae solitudinem et habitaculum thoum. 23 “ Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos. 24 Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me ”. 25 Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super cognationes, quae nomen tuum non invocaverunt; quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et pascua eius dissipaverunt.

Jer 10, 1-25





Verš 3
quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia,
Iz 44:14 - Succidit sibi cedros et arripit ilicem et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit.

Verš 4
argento et auro decoravit illud, clavis et malleis firmavit, ut non moveatur;
Iz 41:7 - Confortabit faber aurificem, percutiens malleo eum, qui cudit, dicens de glutino: “ Bonum est ”; et roborat eum clavis, ut non moveatur.

Verš 5
sicut formido in cucumerario sunt et non loquentur, portantur, quia incedere non valent: nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene ”.
Ž 115:5 - Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt.
Iz 46:1 - Concidit Bel, incurvavit se Nabo; fuerunt simulacra eorum bestiis et iumentis. Statuae vestrae portantur, onera lassis.
Iz 46:7 - Portant illum in umeris gestantes et ponentes in loco suo; et stabit ac de loco suo non movebitur; sed et si quis clamat ad eum, non respondet; de tribulatione eius non salvabit eum.
Iz 41:23 - Annuntiate, quae ventura sunt in futurum, ut sciamus quia dii estis vos; bene quoque aut male facite, ut inspiciamus et videamus simul.

Verš 6
Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.
Ž 86:8 - Non est similis tui in diis, Domine, et nihil sicut opera tua.
Ž 86:10 - quoniam magnus es tu et faciens mirabilia: tu es Deus solus.

Verš 7
Quis non timebit te, o rex gentium? Te enim decet, quoniam inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis earum nullus est similis tui.
Zjv 15:4 - Quis non timebit, Domine, et glorificabit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifestata sunt ”.

Verš 8
Pariter insipientes et fatui sunt; doctrina vanitatis eorum lignum est.
Iz 41:29 - Ecce omnes iniquitas, vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum.
Hab 2:18 - Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus; conflatile et oraculum mendax, quia speravit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra muta?
Za 10:2 - Quia theraphim loquuntur inania, et divini vident mendacium, et somnia loquuntur vana, vane consolantur; idcirco migrant quasi grex, affliguntur, quia non est eis pastor.

Verš 12
Qui fecit terram in fortitudine sua, firmavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos.
Gn 1:1 - In principio creavit Deus caelum et terram.
Jer 51:15 - Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos;
Jób 9:8 - Qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris.
Ž 104:2 - amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut velum,
Iz 40:22 - Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;
Iz 44:24 - Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: “ Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum?
Iz 51:13 - Et oblitus es Domini factoris tui, qui tetendit caelos et fundavit terram; et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius, qui te tribulabat, cum parabat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis?

Verš 13
Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae; fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis.
Ž 135:7 - Adducens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit, producit ventos de thesauris suis.

Verš 14
Stultus factus est omnis homo absque scientia; confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit, et non est spiritus in eis.
Jer 51:17 - Stultus factus est omnis homo, absque scientia; confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax conflatio eius, nec est spiritus in eis.

Verš 16
Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius, Dominus exercituum nomen illi.
Jer 51:19 - Non sicut haec pars Iacob, quia, qui fecit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius: Dominus exercituum nomen eius.
Ž 74:2 - Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuae: mons Sion, in quo habitasti.

Verš 18
quia haec dicit Dominus: “ Ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos, ita ut inveniant me ”.
Jer 6:24 - “ Audivimus famam eius; dissolutae sunt manus nostrae, tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem ”.

Verš 22
Vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Iudae solitudinem et habitaculum thoum.
Jer 1:14 - Et dixit Dominus ad me: “ Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae;
Jer 4:6 - Levate signum in Sion, fugite, nolite stare, quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam.
Jer 9:11 - Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud: Quare perierit terra, exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat?

Verš 23
“ Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos.
Prís 16:1 - Hominis est animum praeparare, et Domini est responsio linguae.
Prís 20:24 - A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam suam?

Verš 24
Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me ”.
Ž 6:1 - Magistro chori. Fidibus. Super octavam. PSALMUS. David.
Ž 38:1 - PSALMUS. David. Ad commemorandum.
Jer 30:11 - quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te; te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi.
Jer 46:28 - Et tu noli timere, serve meus Iacob, ait Dominus, quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te; te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi ”.

Verš 25
Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super cognationes, quae nomen tuum non invocaverunt; quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et pascua eius dissipaverunt.
Ž 79:6 - Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt, et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt,
Jer 8:16 - A Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum fortium equorum eius commota est omnis terra; et venient et devorabunt terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius.
Jer 9:16 - Haec dicit Dominus exercituum: Attendite et vocate lamentatrices, et veniant; et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent! ”.

Jer 10,1 - Babylonci pozorovali hviezdy a z rozličných nebeských znamení veštili; porov. Iz 47,13.

Jer 10,3 - "Zákony národov" sú modly. Pozri Iz 44,9-20; Bar 6; Múd 14 n.

Jer 10,9 - Taršiš pozri Iz 2,16. – Miesto neznámej krajiny Ofaz číta Targum a sýrsky preklad Ofír (pozri pozn. k Iz 13,12). – O purpure pozri pozn. Iz 1,18.

Jer 10,11 - Tento jediný verš z celej Knihy proroka Jeremiáša je písaný rečou aramejskou. Je to dozaista neskorší dodatok, lebo ruší aj súvislú reč o pravom Bohu.

Jer 10,12-16 - Pozri 51,15-19.

Jer 10,13 - Podľa semitského ľudového náhľadu Boh v nebeských skladištiach uschováva vietor, dážď, sneh atď.

Jer 10,17 - Rozumej: "Chystaj sa do zajatia!" Vulg prekladá začiatok verša: "Pozbieraj zo zeme svoju hanbu!"- Ináč krátke state do konca tejto hlavy medzi sebou nesúvisia a sú dosť porušené a neisté.

Jer 10,19 - Porazené mesto predstavuje sa ako chorý človek, ktorý stratil prístrešie.

Jer 10,21 - Pastieri sú vodcovia ľudu; porov. 3,15.

Jer 10,25 - Verš je tu asi nie na svojom mieste. Nachádza sa aj v Ž 79,6 n.