výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 1, 1-19

1 (VUL) Verba Ieremiae filii Helciae de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin.

2 (VUL) Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae, in tertio decimo anno regni eius.

3 (VUL) Et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iudae, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iudae, usque ad transmigrationem Ierusalem in mense quinto.

4 (VUL) Et factum est verbum Domini ad me dicens:

5 (VUL) “ Priusquam te formarem in utero, novi te et, antequam exires de vulva, sanctificavi te et prophetam gentibus dedi te ”.

6 (VUL) Et dixi: “ Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum ”.

7 (VUL) Et dixit Dominus ad me: “ Noli dicere: “Puer sum”, quoniam, ad quoscumque mittam te, ibis et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris.

8 (VUL) Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te ”, dicit Dominus.

9 (VUL) Et misit Dominus manum suam et tetigit os meum; et dixit Dominus ad me: “ Ecce dedi verba mea in ore tuo;

10 (VUL) ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes ”.

11 (VUL) Et factum est verbum Domini ad me dicens: “ Quid tu vides, Ieremia? ”. Et dixi: “ Virgam amygdali vigilantis ego video ”.

12 (VUL) Et dixit Dominus ad me: “Bene vidisti, quia vigilo ego super verbo meo, ut faciam illud ”.

13 (VUL) Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: “ Quid tu vides? ”. Et dixi: “ Ollam succensam ego video; et facies eius a facie aquilonis ”.

14 (VUL) Et dixit Dominus ad me: “ Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae;

15 (VUL) quia ecce ego convocabo omnia regna aquilonis, ait Dominus, et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem et contra omnes muros eius in circuitu et contra universas urbes Iudae;

16 (VUL) et loquar iudicia mea cum eis super omnem malitiam eorum, qui dereliquerunt me et incensum obtulerunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum.

17 (VUL) Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum eorum.

18 (VUL) Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum contra omnem terram regibus Iudae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae;

19 (VUL) et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia tecum ego sum, ait Dominus, ut eripiam te ”.


Jer 1, 1-19





Verš 2
Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae, in tertio decimo anno regni eius.
2Kr 21:26 - Sepelieruntque eum in sepulcro suo in horto Oza; et regnavit Iosias filius eius pro eo.
2Kr 22:1 - Octo annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et tri ginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Idida filia Adaia de Bascath.
2Krn 34:1 - Octo annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et tri ginta et uno annis regnavit in Ierusalem.

Verš 3
Et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iudae, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iudae, usque ad transmigrationem Ierusalem in mense quinto.
2Kr 23:34 - regemque constituit pharao Nechao Eliachim filium Iosiae pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioachim. Porro Ioachaz tulit, et venit in Aegyptum et mortuus est ibi.
2Krn 36:4 - Constituitque regem pro eo Eliachim fratrem eius super Iudam et Ierusalem et vertit nomen eius Ioachim. Ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum.
2Kr 24:17 - Et constituit Matthaniam patruum eius pro eo; imposuitque nomen ei Sedeciam.
2Krn 36:10 - Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini; regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Ierusalem.
Jer 52:1 - Filius viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; et nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna.
2Kr 25:8 - Mense quinto septima die mensis, ipse est annus nonus decimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps satellitum servus regis Babylonis Ierusalem

Verš 5
“ Priusquam te formarem in utero, novi te et, antequam exires de vulva, sanctificavi te et prophetam gentibus dedi te ”.
Gal 1:15 - Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam,

Verš 6
Et dixi: “ Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum ”.
Ex 3:1 - Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Ma dian; cumque minasset gregem ultra desertum, venit ad montem Dei Horeb.
Ex 4:1 - Respondens Moyses ait: “ Quid autem, si non credent mihi ne que audient vocem meam, sed dicent: "Non apparuit tibi Dominus?" ”.
Ex 6:12 - Respondit Moyses coram Domino: “ Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis? ”.
Ex 6:30 - Et ait Moyses coram Domino: “ En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me pharao? ”.

Verš 8
Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te ”, dicit Dominus.
Ez 3:9 - ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est ”.
Dt 31:6 - Viriliter agite et confortamini; nolite timere nec paveatis a conspectu eorum, quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te ”.
Dt 31:8 - Et Dominus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum, non dimittet nec derelinquet te; noli timere nec paveas ”.
Joz 1:5 - Nullus tibi poterit resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ero et tecum; non dimittam nec derelinquam te.

Verš 9
Et misit Dominus manum suam et tetigit os meum; et dixit Dominus ad me: “ Ecce dedi verba mea in ore tuo;
Iz 6:6 - Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari,
Jer 5:14 - Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum: “ Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna, et vorabit eos.

Verš 10
ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes ”.
Jer 18:7 - Repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud;
2Kor 10:4 - — nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum — consilia destruentes

Verš 14
Et dixit Dominus ad me: “ Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae;
Jer 4:6 - Levate signum in Sion, fugite, nolite stare, quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam.

Verš 15
quia ecce ego convocabo omnia regna aquilonis, ait Dominus, et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem et contra omnes muros eius in circuitu et contra universas urbes Iudae;
Jer 5:15 - Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur.
Jer 6:22 - Haec dicit Dominus: “ Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae;
Jer 10:22 - Vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Iudae solitudinem et habitaculum thoum.
Jer 52:4 - Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius, adversus Ierusalem; et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu.

Verš 18
Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum contra omnem terram regibus Iudae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae;
Jer 6:27 - Probatorem dedi te in populo meo; et scies et probabis viam eorum.
Jer 15:20 - Et dabo te populo huic in murum aereum fortem; et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut salvem te et eruam te, dicit Dominus.

Jer 1,1-3 - Tieto verše sú nadpisom Knihy. Zahrňujú Jeremiášovu činnosť len do 11. roku panovania Sedekiáša. Dnešná Kniha Jeremiášova obsahuje však aj udalosti po tomto roku, preto je pravdepodobné, že úvod bol pôvodne určený pre kratšiu zbierku, ktorú neskoršie sám prorok alebo jeho učeník Baruch doplnil časťami, ktoré hovoria o udalostiach po spomenutom roku, no v nadpise to neoznačil. O životopisných dátach prorokových a dejepisných údajoch pozri úvod.

Jer 1,5 - Nie je tu reč o tom, že by Boh bol Jeremiášovi už pred narodením odpustil dedičný hriech a obdaril ho posväcujúcou milosťou. Hovorí sa len o jeho zasvätení, určení k prorockému úradu.

Jer 1,10 - Treba si všimnúť, že sa štyrmi výrazmi označuje rúcanie a len dvoma budovanie. Toto je skutočný ráz knihy. Predpovedá väčšinou pohromy a len miestami preráža v nej nádej na požehnanú budúcnosť.

Jer 1,11-12 - V pôvodine je slovná hračka. Prút mandľovníka sa v prorokovej materčine volá "bdelý prút", pretože sa prvý prebúdza zo zimného spánku a bedlí, keď ostatné rastliny ešte spia. I Boh bude bedliť a splní, čo predpovedal.

Jer 1,13 - Obsah hrnca kypel od severu. Najmocnejší nepriatelia Júdska prichádzali naozaj od severu.

Jer 1,15 - Tróny sú kreslá vojvodcov nepriateľských vojsk, ktoré budú obliehať Jeruzalem.

Jer 1,16 - Národ okiadzal cudzích bohov, keď im prinášal kadidlové a zápalné obety.

Jer 1,17 - Dlhý šat, aký nosili Izraeliti, bolo treba podpásať, keď sa niekto chystal na cestu, do roboty alebo do boja. Aj na Jeremiáša čaká robota a boj. – Koniec verša znie vo Vulg: "a nedopustím, aby si sa bál".