výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 66, 1-24

1 (VUL) Haec dicit Dominus: “ Caelum thronus meus, terra autem scabellum pedum meorum. Quae ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis iste locus quietis meae?
1 (HEM) כה אמר יהוה השמים כסאי והארץ הדם רגלי אי זה בית אשר תבנו לי ואי זה מקום מנוחתי׃

2 (VUL) Omnia haec manus mea fecit, et mea sunt universa ista, dicit Dominus. Ad hunc autem respiciam, ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos.
2 (HEM) ואת כל אלה ידי עשתה ויהיו כל אלה נאם יהוה ואל זה אביט אל עני ונכה רוח וחרד על דברי׃

3 (VUL) Qui immolat bovem, interficit virum; qui sacrificat ovem, excerebrat canem; qui offert oblationem, idemque sanguinem suillum; qui adolet incensum, benedicit idolo. Sicut isti elegerunt vias suas, et in abominationibus suis anima eorum delectatur,
3 (HEM) שוחט השור מכה איש זובח השה ערף כלב מעלה מנחה דם חזיר מזכיר לבנה מברך און גם המה בחרו בדרכיהם ובשקוציהם נפשם חפצה׃

4 (VUL) sic ego eligam malam sortem eorum et, quae timebant, adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet, locutus sum, et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegerunt ”.
4 (HEM) גם אני אבחר בתעלליהם ומגורתם אביא להם יען קראתי ואין עונה דברתי ולא שמעו ויעשו הרע בעיני ובאשר לא חפצתי בחרו׃

5 (VUL) Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius. Dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes vos propter nomen meum: “ Gloriam suam manifestet Dominus, ut videamus laetitiam vestram”; ipsi autem confundentur.
5 (HEM) שמעו דבר יהוה החרדים אל דברו אמרו אחיכם שנאיכם מנדיכם למען שמי יכבד יהוה ונראה בשמחתכם והם יבשו׃

6 (VUL) Vox clamoris de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.
6 (HEM) קול שאון מעיר קול מהיכל קול יהוה משלם גמול לאיביו׃

7 (VUL) Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus eius, peperit masculum.
7 (HEM) בטרם תחיל ילדה בטרם יבוא חבל לה והמליטה זכר׃

8 (VUL) Quis audivit umquam tale? Et quis vidit huic simile? Numquid oritur terra in die una, aut parietur gens in momento? Quia parturivit, iam peperit Sion filios suos.
8 (HEM) מי שמע כזאת מי ראה כאלה היוחל ארץ ביום אחד אם יולד גוי פעם אחת כי חלה גם ילדה ציון את בניה׃

9 (VUL) “ Numquid aperiam uterum et parere non faciam? ”, dicit Dominus. “ Aut ego, qui parere facio, uterum claudam? ”, ait Deus tuus.
9 (HEM) האני אשביר ולא אוליד יאמר יהוה אם אני המוליד ועצרתי אמר אלהיך׃

10 (VUL) Laetamini cum Ierusalem et exsultate in ea, omnes, qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi, qui lugebatis super eam,
10 (HEM) שמחו את ירושלם וגילו בה כל אהביה שישו אתה משוש כל המתאבלים עליה׃

11 (VUL) ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius, ut mulgeatis et deliciis affluatis ex uberibus gloriae eius.
11 (HEM) למען תינקו ושבעתם משד תנחמיה למען תמצו והתענגתם מזיז כבודה׃

12 (VUL) Quia haec dicit Dominus: “ Ecce ego dirigam ad eam quasi fluvium pacem et quasi torrentem inundantem gloriam gentium. Sugetis, in ulnis portabimini, et super genua blandientur vobis.
12 (HEM) כי כה אמר יהוה הנני נטה אליה כנהר שלום וכנחל שוטף כבוד גוים וינקתם על צד תנשאו ועל ברכים תשעשעו׃

13 (VUL) Quomodo si quem mater consolatur, ita ego consolabor vos; et in Ierusalem consolabimini.
13 (HEM) כאיש אשר אמו תנחמנו כן אנכי אנחמכם ובירושלם תנחמו׃

14 (VUL) Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et manifestabitur manus Domini in servis eius, et indignabitur inimicis suis.
14 (HEM) וראיתם ושש לבכם ועצמותיכם כדשא תפרחנה ונודעה יד יהוה את עבדיו וזעם את איביו׃

15 (VUL) Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis;
15 (HEM) כי הנה יהוה באש יבוא וכסופה מרכבתיו להשיב בחמה אפו וגערתו בלהבי אש׃

16 (VUL) quia in igne Dominus diiudicabit et in gladio suo omnem carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino.
16 (HEM) כי באש יהוה נשפט ובחרבו את כל בשר ורבו חללי יהוה׃

17 (VUL) Qui sanctificantur et purificantur, ut ingrediantur in hortos post aliquem stantem in medio, qui comedunt carnem suillam et abominationem et murem, simul consumentur, dicit Dominus.
17 (HEM) המתקדשים והמטהרים אל הגנות אחר אחד בתוך אכלי בשר החזיר והשקץ והעכבר יחדו יספו נאם יהוה׃

18 (VUL) Ego autem cognoscens opera eorum et cogitationes eorum veniam, ut congregem omnes gentes et linguas; et venient et videbunt gloriam meam.
18 (HEM) ואנכי מעשיהם ומחשבתיהם באה לקבץ את כל הגוים והלשנות ובאו וראו את כבודי׃

19 (VUL) Et ponam in eis signum et mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad gentes in Tharsis, Phut, Lud, Mosoch, Ros, Thubal et Iavan, ad insulas longinquas, ad eos, qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam, et annuntiabunt gloriam meam gentibus;
19 (HEM) ושמתי בהם אות ושלחתי מהם פליטים אל הגוים תרשיש פול ולוד משכי קשת תבל ויון האיים הרחקים אשר לא שמעו את שמעי ולא ראו את כבודי והגידו את כבודי בגוים׃

20 (VUL) et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus oblationem Domino, in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in dromedariis, ad montem sanctum meum Ierusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israel oblationem in vase mundo in domum Domini.
20 (HEM) והביאו את כל אחיכם מכל הגוים מנחה ליהוה בסוסים וברכב ובצבים ובפרדים ובכרכרות על הר קדשי ירושלם אמר יהוה כאשר יביאו בני ישראל את המנחה בכלי טהור בית יהוה׃

21 (VUL) Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
21 (HEM) וגם מהם אקח לכהנים ללוים אמר יהוה׃

22 (VUL) Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego faciam, stabunt coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
22 (HEM) כי כאשר השמים החדשים והארץ החדשה אשר אני עשה עמדים לפני נאם יהוה כן יעמד זרעכם ושמכם׃

23 (VUL) Et erit: unoquoque novilunio et quovis sabbato veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.
23 (HEM) והיה מדי חדש בחדשו ומדי שבת בשבתו יבוא כל בשר להשתחות לפני אמר יהוה׃

24 (VUL) Et egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me; nam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt abominationi omni carni ”.
24 (HEM) ויצאו וראו בפגרי האנשים הפשעים בי כי תולעתם לא תמות ואשם לא תכבה והיו דראון לכל בשר׃


Iz 66, 1-24





Verš 1
Haec dicit Dominus: “ Caelum thronus meus, terra autem scabellum pedum meorum. Quae ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis iste locus quietis meae?
1Kr 8:27 - Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi!
2Krn 6:18 - Ergone credibile est, ut habitet Deus cum hominibus super terram? Si caelum et caeli caelorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam aedificavi!
Sk 7:48 - Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
Sk 17:24 - Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat

Verš 22
Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego faciam, stabunt coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
Iz 65:17 - Ecce enim ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor.
2Pt 3:13 - Novos vero caelos et terram novam secundum promissum ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat.
Zjv 21:1 - Et vidi caelum novum et ter ram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est.

Verš 4
sic ego eligam malam sortem eorum et, quae timebant, adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet, locutus sum, et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegerunt ”.
Prís 1:24 - Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret;
Jer 7:13 - Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis, et vocavi vos, et non respondistis,
Iz 65:12 - numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis; pro eo quod vocavi, et non respondistis, locutus sum, et non audistis, sed fecistis malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegistis ”.

Verš 5
Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius. Dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes vos propter nomen meum: “ Gloriam suam manifestet Dominus, ut videamus laetitiam vestram”; ipsi autem confundentur.
Iz 5:19 - Qui dicunt: “ Festinet et cito veniat opus eius, ut videamus; et appropiet et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus illud! ”.

Verš 12
Quia haec dicit Dominus: “ Ecce ego dirigam ad eam quasi fluvium pacem et quasi torrentem inundantem gloriam gentium. Sugetis, in ulnis portabimini, et super genua blandientur vobis.
Iz 49:22 - Haec dicit Dominus Deus: “ Ecce levabo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filiae tuae super umeros portabuntur.
Iz 60:4 - Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe veniunt, et filiae tuae in ulnis gestantur.

Iz 66,1 - Boh pripomína Izraelitom v zajatí, že stavba nového chrámu, po ktorej túžia, nestačí. Veď on má nádhernejší chrám, než bol chrám jeruzalemský.

Iz 66,3 - Ani bezduchými obetami neurobia zadosť svojim povinnostiam k Bohu. Jemu predsa nemôže byť milá obeta človeka, ktorý síce obetuje vola, ale pritom sa dopúšťa aj vraždy; Bohu obetuje ovcu, ale aj pohanským bôžikom obetuje psa, prináša Pánovi potravinovú obetu, ale súčasne obetuje modlám nečistú bravčovú krv, páli Pánovi tymian, a pritom obetuje aj modlám.

Iz 66,5 - Modlárski Izraeliti sa posmievali nádejam svojich veriacich bratov.

Iz 66,7 - Prorok oznamuje, čo videl vo videní: Sion porodil svoje obyvateľstvo. Proroctvo sa dokonale splnilo na Turíce, po zoslaní Ducha Svätého, keď sa na slová apoštola Petra razom zrodil celý národ, tritisíc duší vstúpilo do Cirkvi. Boh sa zaručuje, že sa tento pôrod uskutoční (porov. 37,3).

Iz 66,14 - Ezechiel (hl. 37) prirovnáva zajatý národ k vyschnutým kostiam. Tieto kosti však znovu "vypučia", ožijú.

Iz 66,17 - Prorok sa obracia zas proti modlárstvu. Osnova je nejasná. Hovorí sa asi o nejakom pohanskom obrade, konanom v záhradách, kde zasvätenci kráčali v sprievode za "kýmsi", asi za nejakým pohanským kňazom, ktorý stál azda uprostred záhrady alebo uprostred zasvätencov. Títo modlári sa očisťovali kvôli pohanským obradom, ale nedbali na čistotu, ktorú predpisoval zákon (porov. 65,4; 66,3; o myšiach Lv 11,29).

Iz 66,19 - Taršiš pozri 2,16. – Národ menom Púl nepoznáme. Pravdepodobne je tu reč o akomsi africkom národe, zvanom Pút, ktorý sa spolu s Lúdom spomína aj na iných miestach Biblie (Jer 46,9; Ez 27,10; 30,5). Lúd boli podľa niektorých maloázijskí Lýdovia, podľa iných to bol tiež nejaký africký kmeň. Tubal bol asi národ, ktorý Gréci volali národom Tibarénov. Bývali juhovýchodne od Čierneho mora. Javan sú Jóni a Gréci vôbec.

Iz 66,21 - Kňazstvo bude v novom Božom kráľovstve prístupné všetkým, ktorých si vyberie Boh.

Iz 66,22 - O novom nebi a novej zemi pozri pozn. k 65,17.

Iz 66,23 - V novej Božej ríši budú ľudia prichádzať do chrámu často, nielen tri razy do roka, ako to bolo v Starom zákone. Tu už je celkom zrejmé, že prorok nemyslí na palestínsky Sion a Jeruzalem, veď by bolo nemožné, aby ľudia z celého sveta putovali mesačne, ba týždenne do Palestíny.

Iz 66,24 - Hriešnikov, keďže sa ani v týchto časoch milosti neobrátia, zastihne hrozný osud; večné zatratenie. Je pozoruhodné, že prorok, ktorého kniha obsahuje toľko utešených proroctiev, končí svoje dielo týmto hrozným pohľadom do večného zatratenia. Ale kniha obsahuje dostatok myšlienok a prisľúbení, ktoré sú zárukou veriacim, že dostanú prisľúbenú odmenu a oslavu v živote večnom.