| Kniha proroka IzaiášaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Iz 56, 1-12 |
1 Iz 56, 1 Haec dicit Dominus: “ Custodite iudicium et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur ”. 2 Iz 56, 2 Beatus vir, qui facit hoc, et filius hominis, qui apprehendit istud, custodiens sabbatum, ne polluat illud, custodiens manum suam, ne faciat omne malum. 3 Iz 56, 3 Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: “ Separatione dividet me Dominus a populo suo ”. Et non dicat eunuchus: “ Ecce, ego lignum aridum ”. 4 Iz 56, 4 Quia haec dicit Dominus eunuchis: “ Qui custodierint sabbata mea et elegerint, quae ego volui, et tenuerint foedus meum, 5 Iz 56, 5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. 6 Iz 56, 6 Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, ut diligant nomen Domini, ut sint ei in servos, omnes custodientes sabbatum, ne polluant illud, et tenentes foedus meum, 7 Iz 56, 7 adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis ”. 8 Iz 56, 8 Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: “ Adhuc congregabo ad eum praeter congregatos eius ”. 9 Iz 56, 9 Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. 10 Iz 56, 10 Speculatores eius caeci, omnes nescierunt; universi sunt canes muti non valentes latrare, insanientes, cubantes, amantes soporem; 11 Iz 56, 11 et canes voraces nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. 12 Iz 56, 12 “ Venite, sumam vinum, et impleamur ebrietate; et cras erit sicut hodie et multo amplius ”.
| | Iz 56, 1-12 |
Verš 7
adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis ”.
Mt 21:13 - et dicit eis: “ Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum ”.
Mk 11:17 - Et docebat dicens eis: “ Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum ”.
Lk 19:46 - dicens illis: “ Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illam speluncam latronum ”.
Iz 56,3-7 - Zákon Mojžišov (Dt 23,1–3) zakazuje Amončanom, Moabčanom a eunuchom vstup do chrámu. Toto obmedzenie Boh zrušuje. Do novej Božej ríše bude mať prístup každý, ak bude zachovávať príkazy. V tejto ríši aj eunuchovia môžu získať slávu.
Iz 56,8 - Rozumej: k Izraelitom zhromaždeným z celého sveta bude Boh priberať do svojho kráľovstva všetky národy.
Iz 56,12 - Nahrabané bohatstvo obrátia nesvedomití vodcovia na hodovanie. Prorok to opisuje veľmi živo: jeden z hodovníkov volá piť ostatných.