| Kniha proroka IzaiášaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Iz 48, 1-22 |
1 Iz 48, 1 Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia. 2 Iz 48, 2 De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius. 3 Iz 48, 3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt. 4 Iz 48, 4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea. 5 Iz 48, 5 Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: “Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista ”. 6 Iz 48, 6 Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis. 7 Iz 48, 7 Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: “Ecce ego cognovi ea ”. 8 Iz 48, 8 Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris. 9 Iz 48, 9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te. 10 Iz 48, 10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis. 11 Iz 48, 11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. 12 Iz 48, 12 Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus. 13 Iz 48, 13 Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul. 14 Iz 48, 14 Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis. 15 Iz 48, 15 Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius. 16 Iz 48, 16 Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo. 17 Iz 48, 17 Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. 18 Iz 48, 18 Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris; 19 Iz 48, 19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea. 20 Iz 48, 20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: “ Redemit Dominus servum suum Iacob ”. 21 Iz 48, 21 Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae. 22 Iz 48, 22 Non est pax impiis, dicit Dominus.
| | Iz 48, 1-22 |
Verš 9
Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te.
Iz 43:21 - Populum istum formavi mihi; laudem meam narrabunt.
Iz 43:25 - Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor.
Verš 11
Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.
Iz 42:8 - Ego Dominus: hoc est nomen meum; et gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus.
Verš 12
Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus.
Iz 41:4 - Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum.
Iz 44:6 - Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “ Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus.
Zjv 1:17 - Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: “ Noli timere! Ego sum primus et novissimus,
Zjv 22:13 - Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.
Verš 14
Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis.
Iz 41:22 - Accedant et nuntient nobis, quaecumque ventura sunt. Priora, quae fuerunt, nuntiate, ut ponamus cor nostrum et sciamus novissima eorum; et, quae ventura sunt, indicate nobis.
Verš 18
Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris;
Dt 32:29 - Utinam saperent et intellegerent haec ac novissima sua providerent!
Ž 81:13 - Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.
Verš 20
Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: “ Redemit Dominus servum suum Iacob ”.
Iz 52:11 - Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio eius, mundamini, qui fertis vasa Domini.
Jer 50:8 - Recedite de medio Babylonis et de terra Chaldaeorum egredimini; et estote quasi haedi ante gregem.
Jer 51:6 - Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam; nolite perire in poena eius, quoniam tempus ultionis est Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei.
Jer 51:45 - Egredimini de medio eius, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini.
Zjv 18:4 - Et audivi aliam vocem de caelo dicentem: “ Exite de illa, populus meus, ut ne comparticipes sitis peccatorum eius et de plagis eius non accipiatis,
Verš 22
Non est pax impiis, dicit Dominus.
Iz 57:21 - Non est pax impiis, dicit Deus meus.
Iz 48,1 - Reč Božia, ktorú Izraeliti majú počúvať, začína sa až 3. veršom.
Iz 48,4 - Zatvrdnutosť sa tomuto národu vyčíta odpradávna (Ex 32,9; 33,3–5; 34,9; Dt 9,6.13.27; 31,27).
Iz 48,10 - Porov. 1,25.
Iz 48,14 - Pán predpovedal úspechy Kýrove a z tohto sa môžu Izraeliti presvedčiť, že tento vyvolenec Boží prevedie v Babylone len Božiu vôľu.
Iz 48,19-22 - Pre neposlušnosť zahynula väčšina národa. Tí však, čo zostali, pôjdu z Babylonu s jasotom. Na ceste do vlasti bude Boh konať kvôli nim zázraky ako pri východe z Egypta. No spásy sa dostane len dobrým, neposlušní ju darmo čakajú.