výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 24, 1-23

1 Ecce Dominus dissipat terram et frangit eam et conturbat faciem eius et dispergit habitatores eius. 2 Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic dominus eius, sicut ancilla sic domina eius, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic is qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet. 3 Dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur: Dominus enim locutus est verbum hoc. 4 Luget, languet terra, marcescit, languet orbis, marcescit altitudo simul cum terra. 5 Et terra infecta est sub habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, violaverunt mandatum, dissipaverunt foedus sempiternum. 6 Propter hoc maledictio voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci. 7 Luget mustum, emarcuit vitis, ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde. 8 Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, cessavit gaudium citharae; 9 cum cantico non bibent vinum, amara erit potio bibentibus illam. 10 Attrita est civitas inanitatis, clausa est omnis domus, ut nemo introeat; 11 clamor est super vino in plateis, occidit omnis laetitia, translatum est gaudium terrae. 12 Relicta est in urbe solitudo, et in ruinam confracta est porta; 13 quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum, quomodo si olivae excutiantur, et finita vindemia colligantur racemi. 14 Hi levabunt vocem suam, laudabunt maiestatem Domini, hinnient de mari. 15 Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini, Dei Israel. 16 A finibus terrae laudes audivimus: “ Gloria iusto ”. Et dixi: “ Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi! ”. Praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt. 17 Formido et fovea et laqueus super te, habitator terrae. 18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam; et, qui ascenderit de fovea, tenebitur laqueo, quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae. 19 Confractione confracta est terra, contritione contrita est terra, commotione commota est terra, 20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi tabernaculum; et gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et non adiciet ut resurgat. 21 Et erit in die illa: visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae super terram; 22 et congregabuntur et vincientur in lacu et claudentur in carcere; et post multos dies visitabuntur. 23 Et erubescet luna, et confundetur sol, quia regnavit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem et in conspectu senum suorum glorificabitur.

Iz 24, 1-23





Verš 2
Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic dominus eius, sicut ancilla sic domina eius, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic is qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet.
Ez 7:12 - Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non laetetur; et, qui vendit, non lugeat, quia ira super omnem pompam eius.

Verš 6
Propter hoc maledictio voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci.
Iz 9:19 - Et devorat ad dexteram et esurit et comedit ad sinistram et non saturatur; unusquisque carnem proximi sui vorat:
Iz 10:16 - Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pingues eius tenuitatem; et subtus gloriam eius ardor ardebit quasi combustio ignis.

Verš 8
Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, cessavit gaudium citharae;
Jer 7:34 - Et quiescere faciam de urbibus Iudae et de plateis Ierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae: in desolationem enim erit terra ”.
Jer 16:9 - Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae.
Jer 25:10 - Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molae et lumen lucernae,
Ez 26:13 - Et quiescere faciam tumultum canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius,
Oz 2:11 - Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius,

Verš 9
cum cantico non bibent vinum, amara erit potio bibentibus illam.
Iz 16:10 - Et ablata est laetitia et exsultatio de hortis, et in vineis non exsultant neque iubilant. Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat; clamor cessavit.

Verš 13
quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum, quomodo si olivae excutiantur, et finita vindemia colligantur racemi.
Iz 17:6 - Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae ”, dicit Dominus Deus Israel.

Verš 17
Formido et fovea et laqueus super te, habitator terrae.
Jer 48:43 - Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.

Verš 18
Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam; et, qui ascenderit de fovea, tenebitur laqueo, quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae.
Jer 48:44 - Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam, et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
Am 5:19 - Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.

Verš 20
agitatione agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi tabernaculum; et gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et non adiciet ut resurgat.
Iz 19:14 - Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis, et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius in vomitu suo;
Jób 27:18 - Aedificavit sicut aranea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
Iz 1:8 - Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas, quae obsessa est.

Verš 23
Et erubescet luna, et confundetur sol, quia regnavit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem et in conspectu senum suorum glorificabitur.
Iz 13:10 - Quoniam stellae caeli et sidera eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
Ez 32:7 - et operiam, cum exstinctus fueris, caelum et nigrescere faciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum;
Joe 2:31 -
Joe 3:15 -

Iz 24,1 - Izaiáš v strašných farbách opisuje koniec sveta.

Iz 24,5 - Večná zmluva medzi Bohom a človekom je prirodzený zákon, ktorý Boh vštepil každému človeku do srdca (Rim 2,14–15).

Iz 24,10 - Ničomným mestom volá prorok azda Ninive, hlavné mesto vtedajšej svetovej ríše, Asýrska.

Iz 24,12 - Rozbité brány umožnia vpád nepriateľa do mesta, v ktorom ostane tak málo ľudí, ako na strome ovocia po oberačke. Budú to samí spravodliví; tí budú plesať nad Pánovou slávou, ktorá sa zjaví pri súde.

Iz 24,16 - Prorok počuje radostné spevy, ktorými spravodliví oslavujú Najspravodlivejšieho, Boha. Do týchto spevov sa zamiešajú zvuky vzbúrencov; prorok si myslí, že takúto hrôzu ani nevydrží, preto volá: "Schradnem…" – Miesto: "schradnem" prekladá Vulg mylne: "tajomstvo moje".

Iz 24,22 - Do "jám" zbierali dažďovú vodu. Keď nebola v nich voda, slúžili aj ako väzenie.

Iz 24,23 - Porov. 13,10; Joel 3,4; 4,15.