| Kniha proroka IzaiášaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Iz 16, 1-14 |
1 Iz 16, 1 Emittite agnum dominatori terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion. 2 Iz 16, 2 Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiae Moab ad vada Arnon. 3 Iz 16, 3 Affer consilium, fac iudicium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie, absconde fugientes et vagos ne prodas. 4 Iz 16, 4 Habitent apud te profugi Moab; esto latibulum eorum a facie vastatoris; finitus est enim exactor, consummata est devastatio, defecit calcator a terra. 5 Iz 16, 5 Et firmabitur in misericordia solium; et sedebit super illud in veritate, in tabernaculo David, iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens, quod iustum est. 6 Iz 16, 6 Audivimus superbiam Moab C superbus est valde C superbiam eius et arrogantiam eius et indignationem eius et iactantiam eius non rectam. 7 Iz 16, 7 Idcirco ululabit Moab super Moab, omnes ululabunt; super placentas Cirhareseth lamentantur percussi. 8 Iz 16, 8 Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt et vinea Sabama; dominos gentium perdiderunt uvae eius; usque ad Iazer pervenerunt, erraverunt in deserto: propagines eius diffusae sunt, transierunt mare. 9 Iz 16, 9 Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama; inebriabo te lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam clamor cecidit. 10 Iz 16, 10 Et ablata est laetitia et exsultatio de hortis, et in vineis non exsultant neque iubilant. Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat; clamor cessavit. 11 Iz 16, 11 Ideo venter meus super Moab quasi cithara fremit, et viscera mea super Cirhareseth. 12 Iz 16, 12 Et erit: cum apparuerit et laboraverit Moab super excelsis, ingredietur ad sancta sua, ut obsecret, et non valebit. 13 Iz 16, 13 Et hoc verbum, quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc; 14 Iz 16, 14 nunc autem loquitur Dominus dicens: “ In tribus annis, quasi anni mercennarii, auferetur gloria Moab cum omni populo multo, et residuum parvum et modicum nequaquam ingens erit ”.
| | Iz 16, 1-14 |
Verš 8
Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt et vinea Sabama; dominos gentium perdiderunt uvae eius; usque ad Iazer pervenerunt, erraverunt in deserto: propagines eius diffusae sunt, transierunt mare.
Jer 48:32 - Plus quam in planctu Iazer plorabo tibi, vinea Sabama; propagines tuae transierunt mare, usque ad Iazer pervenerunt. Super messem tuam et vindemiam tuam praedo irruit.
Verš 12
Et erit: cum apparuerit et laboraverit Moab super excelsis, ingredietur ad sancta sua, ut obsecret, et non valebit.
Dt 32:37 - Et dicet: “Ubi sunt dii eorum, petra, in qua habebant fiduciam,
Verš 5
Et firmabitur in misericordia solium; et sedebit super illud in veritate, in tabernaculo David, iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens, quod iustum est.
Iz 9:7 - Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
Dan 7:14 - et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur.
Dan 7:27 - regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et oboedient” ”.
Mi 4:7 - et ponam claudicantem in reliquias et eam, quae laboraverat, in gentem robustam ”. Et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum.
Lk 1:33 - et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ”.
Verš 6
Audivimus superbiam Moab C superbus est valde C superbiam eius et arrogantiam eius et indignationem eius et iactantiam eius non rectam.
Jer 48:29 - Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis eius.
Verš 7
Idcirco ululabit Moab super Moab, omnes ululabunt; super placentas Cirhareseth lamentantur percussi.
Jer 48:20 - Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate et clamate; annuntiate in Arnon, quoniam vastatus est Moab.
Iz 16,1 - Prorok ľutuje moabských ubehlíkov, ktorí sú v edomskom meste Sela (Petra), aby vládcovi zeme, t. j. kráľovi júdskemu, na Sion poslali poplatok. Moabsko splácalo poplatky ovcami, ktorých dochovávalo veľké množstvo. Liturgia používa tento verš o Mesiášovi len v zmysle prispôsobenom.
Iz 16,3-5 - Ubehlíci prosia radu a pomoc od Júdska, ktoré je od Asýrov už oslobodené. Tam na tróne Dávidovom bude panovať Mesiáš, ku ktorému sa budú môcť utiekať všetky národy.
Iz 16,7 - Kír-Charošet je totožný s Kír-Moabom (15,1).
Iz 16,8 - Hesebon pozri 15,4. Blízko neho bolo aj mesto Sabama. Mesto Jazer bolo v severných končinách Moabska. – Že vinice Moabska siahali až za Mŕtve more, je básnické zveličovanie.
Iz 16,9 - Pri šliapaní hrozna v lise bolo zvykom veselo ujúkať.
Iz 16,14 - Proroctvo má sa splniť v krátkom čase, v troch rokoch. Prečo volá prorok tieto roky rokmi žoldniera, nádenníka, nevieme. Azda preto, že budú tvrdé a strastiplné ako dni nádenníka.