výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 14, 1-32

1 Miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israel et requiescere eos faciet super humum suam; adiungetur advena ad eos et adhaerebit domui Iacob. 2 Et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas; et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subicient exactores suos. 3 Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Dominus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura, qua ante servisti, 4 proferes parabolam istam contra regem Babylonis et dices: “ Quomodo cessavit exactor, quievit oppressio? 5 Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, 6 caedentem populos in indignatione plaga sine remissione, subicientem in furore gentes persecutione sine fine. 7 Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est, et exsultaverunt. 8 Abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: “Ex quo dormisti, non ascendit, qui succidat nos”. 9 Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitat tibi umbras, omnes principes terrae surgere fecit de soliis suis, omnes reges nationum. 10 Universi respondebunt et dicent tibi: “Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es”. 11 Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes. 12 Quomodo cecidisti de caelo, lucifer, fili aurorae? Deiectus es in terram, qui deiciebas gentes, 13 qui dicebas in corde tuo: “In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte conventus in lateribus aquilonis; 14 ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo”. 15 Verumtamen ad infernum detractus es, in profundum laci. 16 Qui te viderint, te intuentur teque prospicient: “Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna, 17 qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem? 18 Omnes reges gentium universi dormiunt in gloria, vir in domo sua; 19 tu autem proiectus es de sepulcro tuo quasi stirps abominabilis, obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad lapides sepulcri, quasi cadaver conculcatum. 20 Non habebis consortium cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen malefactorum. 21 Praeparate filios eius occisioni ob iniquitatem patrum suorum; ne consurgant, ut hereditent terram, neque impleant faciem orbis civitatum” ”. 22 “ Et consurgam contra eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem, dicit Dominus; 23 et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa destructionis ”, dicit Dominus exercituum. 24 Iuravit Dominus exercituum dicens: “ Profecto, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, sic eveniet. 25 Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab umero eorum tolletur ”. 26 Hoc consilium, quod initum est super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes. 27 Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? Et manus eius extenta, et quis avertet eam? 28 In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est oraculum istud: 29 “ Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius draco volans. 30 Et pascentur primogeniti egenorum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam. 31 Ulula, porta! Clama, civitas! Contremisce, Philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus venit, et non est fugitivus in agminibus eius ”. 32 Et quid respondebitur nuntiis gentis? “ Quia Dominus fundavit Sion, et in ipsam confugiunt pauperes populi eius ”.

Iz 14, 1-32





Verš 3
Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Dominus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura, qua ante servisti,
Dt 28:48 - servies inimico tuo, quem immittet Dominus tibi, in fame et siti et nuditate et omnium penuria, et ponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.

Verš 13
qui dicebas in corde tuo: “In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte conventus in lateribus aquilonis;
Ž 48:2 - Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri.

Verš 20
Non habebis consortium cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen malefactorum.
Jób 18:19 - Non erit semen eius neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in commoratione eius.
Ž 21:10 - Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis.
Ž 37:28 - quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos. AIN. Iniusti in aeternum disperibunt, et semen impiorum exterminabitur.
Ž 109:13 - Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eorum.

Verš 21
Praeparate filios eius occisioni ob iniquitatem patrum suorum; ne consurgant, ut hereditent terram, neque impleant faciem orbis civitatum” ”.
Ex 20:5 - Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me,
Mt 23:25 - Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia!

Verš 22
“ Et consurgam contra eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem, dicit Dominus;
Jób 18:19 - Non erit semen eius neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in commoratione eius.
Ž 21:10 - Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis.
Ž 37:28 - quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos. AIN. Iniusti in aeternum disperibunt, et semen impiorum exterminabitur.

Verš 23
et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa destructionis ”, dicit Dominus exercituum.
Iz 34:11 - Et possidebunt illam onocrotalus et ericius, noctua et corvus habitabunt in ea; et extendet super eam mensuram solitudinis et perpendiculum desolationis.
Sof 2:14 - Et accubabunt in medio eius greges, omne genus animalium. Et onocrotalus et ulula in capitellis eius morabuntur; vox cantat in fenestra, corvus in limine, quoniam tabulatum cedrinum sublatum est.

Verš 27
Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? Et manus eius extenta, et quis avertet eam?
2Krn 20:6 - ait: “ Domine, Deus patrum nostrorum, tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium; in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere.
Jób 9:12 - Si repente arripiet, quis eum impediet? Vel quis dicere potest: “Quid facis?”.
Prís 21:30 - Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Dan 4:35 -

Verš 28
In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est oraculum istud:
2Kr 16:20 - Dormivitque Achaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; et regnavit Ezechias filius eius pro eo.

Iz 14,1-3 - Dokonale sa to splnilo až v dobe novozákonnej, keď je nový vyvolený národ, kresťanstvo, prístupný všetkým národom sveta.

Iz 14,9 - O podsvetí pozri pozn. k 5,14. Obyvatelia podsvetia sú "tiene" alebo doslovne: "slabosti", lebo tam budú bezmocní i najmocnejší vladári sveta.

Iz 14,12 - Kráľ sa podobá padnutej hviezde.

Iz 14,13 - Podľa názoru Babyloncov, kdesi na severe ležal vrch, na ktorom sa zhromažďovali ich bohovia, ako grécki bohovia na Olympe. Preto volali tento vrch "vrchom zhromaždenia". O posvätnom vrchu Jediného Boha, o Sione, hovorí Ž 48,3 podobnými slovami.

Iz 14,25 - Svojou volá Pán Izraelskú krajinu. Tam zničí Asýrov, a tak sníme jarmo z Izraelitov.

Iz 14,28 - Rok Achazovej smrti bol pravdepodobne rok 721 pr. Kr.

Iz 14,29 - Filištínci sa márne tešia, že zomrel akýsi panovník (had), ktorý ich utláčal, lebo za ním príde iný, horší (vretenica), a za tým ešte nebezpečnejší (okrídlený had = drak, Vulg). O tom však, na ktorých kráľov sa proroctvo vzťahuje, sú najrozličnejšie mienky.

Iz 14,30 - Vyvolený národ sa tu prirovnáva k stádu.

Iz 14,31 - Dym, valiaci sa od severu, je vojsko asýrske, ktoré pochoduje v uzavretých čatách. Keď toto vojsko bude prichádzať proti Filištíncom, títo pošlú azda poslov do Jeruzalema a budú prosiť o pomoc. Ale prorok varuje pred takýmto spojením. Júdsko má svoj Bohom založený Sion, ktorý je bezpečnou záštitou národa, preto sa tento nemá čo spájať s pohanmi.