výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 12, 1-6

1 Et dices in die illa: “ Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me. 2 Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem ”. 3 Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis. 4 Et dicetis in die illa: “ Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius. 5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; notum sit hoc in universa terra. 6 Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel ”.

Iz 12, 1-6





Verš 3
Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.
Jn 7:37 - In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: “ Si quis sitit, veniat ad me et bibat,

Verš 4
Et dicetis in die illa: “ Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius.
Jn 17:1 - Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit: “ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,
Jn 17:4 - Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam;
Jn 17:6 - Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.
Jn 17:26 - et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”.

Iz 12,1 - Hl. 12 je chválospev vykúpených, ktorým sa zakončuje rad veľkolepých mesiášskych proroctiev, uložených v knihe o Emanuelovi.

Iz 12,3 - Pramene vôd, v Palestíne veľmi vzácne, sú tu obrazom mesiášskych darov (porov. Jn 4,13; 7,37).