výhody registrácie

Kazateľ

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Kaz 9, 1-18

1 Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo: coram illis omnia. 2 Sicut omnibus sors una: iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et non immolanti. Sicut bonus sic et peccator; ut qui iurat, ita et ille qui iuramentum timet. 3 Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima eorum apud mortuos. 4 Qui enim sociatur omnibus viventibus, habet fiduciam: melior est canis vivus leone mortuo. 5 Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. 6 Amor quoque eorum et odium et invidiae simul perierunt, nec iam habent partem in hoc saeculo et in opere, quod sub sole geritur. 7 Vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum, etenim iam diu placuerunt Deo opera tua. 8 Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. 9 Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae: haec est enim pars in vita et in labore tuo, quo laboras sub sole. 10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. 11 Verti me ad aliud et vidi sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec prudentium gratiam, sed tempus casumque in omnibus. 12 Insuper nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur sagena mala, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. 13 Hanc quoque sub sole vidi sapientiam et probavi maximam: 14 civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus et vallavit eam exstruxitque munitiones magnas per gyrum. 15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. 16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine, sed sapientia pauperis contemnitur, et verba eius non sunt audita. 17 Verba sapientium cum lenitate audiuntur plus quam clamor principis inter stultos. 18 Melior est sapientia quam arma bellica; sed unus, qui peccaverit, multa bona perdet.

Kaz 9, 1-18





Verš 16
Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine, sed sapientia pauperis contemnitur, et verba eius non sunt audita.
Prís 21:22 - Civitatem fortium ascendit sapiens et destruit robur fiduciae eius.
Prís 24:5 - Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur.
Kaz 7:19 - Sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis.

Verš 2
Sicut omnibus sors una: iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et non immolanti. Sicut bonus sic et peccator; ut qui iurat, ita et ille qui iuramentum timet.
Ž 73:12 - Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias.

Kaz 9,1 -

Kaz 9,2 - Spoločný osud všetkých tvorov je smrť.

Kaz 9,4 - Kazateľove náhľady o záhrobnom živote sa zhodujú s mienkami starších časov, ktoré v podsvetí nevideli nič radostné.

Kaz 9,5 - O konečnej a plnej odplate hovorí jasne jediná starozákonná kniha, Kniha múdrosti.

Kaz 9,7 - Zemský blahobyt a najmä spokojnosť človeka je skutočne Božím darom. To Boh odmeňuje na tomto svete človeka za záslužné činy. Ak Kazateľ neuvádza nič o možnej odplate človeka na večnosti, tým ju aspoň priamo nepopiera.

Kaz 9,9 - Žena, ktorú miluješ – je opis pojmu milovanej manželky.

Kaz 9,14-16 - Nevieme, na akú dejinnú udalosť tu Kazateľ naráža.