| KazateľBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Kaz 10, 1-20 |
1 Kaz 10, 1 Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii. Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia. 2 Kaz 10, 2 Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius. 3 Kaz 10, 3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat. 4 Kaz 10, 4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris, quia lenitas faciet cessare peccata maxima. 5 Kaz 10, 5 Est malum, quod vidi sub sole quasi errorem egredientem a facie principis: 6 Kaz 10, 6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum. 7 Kaz 10, 7 Vidi servos in equis et principes ambulantes super terram quasi servos. 8 Kaz 10, 8 Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber. 9 Kaz 10, 9 Qui excidit lapides, affligetur in eis; et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis. 10 Kaz 10, 10 Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriae erit sapientia. 11 Kaz 10, 11 Si mordeat serpens incantatione neglecta, nihil lucri habet incantator. 12 Kaz 10, 12 Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum. 13 Kaz 10, 13 Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius insipientia mala. 14 Kaz 10, 14 Stultus verba multiplicat: “ Ignorat homo quid futurum sit; et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?”. 15 Kaz 10, 15 Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. 16 Kaz 10, 16 Vae tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. 17 Kaz 10, 17 Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam. 18 Kaz 10, 18 In pigris manibus humiliabitur contignatio, et in remissis perstillabit domus. 19 Kaz 10, 19 In risum faciunt epulas; vinum laetificat vitam, et pecunia praestat omnia. 20 Kaz 10, 20 In cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti, quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam.
| | Kaz 10, 1-20 |
Verš 8
Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber.
Prís 26:27 - Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum.
Verš 16
Vae tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt.
Iz 3:4 - Et dabo pueros principes eorum; et infantes dominabuntur eis.
Iz 3:12 - Populum meum opprimit infans, et mulieres dominantur ei. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant.
Oz 13:11 - Do tibi regem in furore meo et aufero in indignatione mea.
Iz 5:11 - Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam et ad potandum usque ad vesperam, ut vinum inflammet eos!
Am 6:4 - Qui dormiunt in lectis eburneis, recumbentes in stratis suis, comedentes agnos de grege et vitulos de medio armenti;
Verš 20
In cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti, quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam.
Ex 22:28 - Abundantiam areae tuae et torcularis tui non tardabis reddere. Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.
Kaz 10,1 - Prvý verš je dosť nejasný. Najlepšie vy- stihneme zmysel, keď 10,1a spájame ako celok s 9,18b.
Kaz 10,2 - Múdry človek správne užíva svoj rozum. Ale nemúdry hneď sa prezradí svojím počínaním a najmä svojou rečou.
Kaz 10,10 - S tupým náradím robota ľahko nejde.
Kaz 10,15 - Kazateľ zasa používa asi porekadlo, ktorého zmysel je: pochabý človek sa nevyzná ani vo veciach, ktoré sú ináč každému bežné.
Kaz 10,20 - Verš môžeme vysvetliť naším porekadlom: Aj steny majú uši.