výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 19, 1-29

1 (VUL) Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam qui torquet labia et est insipiens.
1 (HEM) טוב רש הולך בתמו מעקש שפתיו והוא כסיל׃

2 (VUL) Ubi non est scientia animae, non est bonum; et, qui festinus est pedibus, offendit.
2 (HEM) גם בלא דעת נפש לא טוב ואץ ברגלים חוטא׃

3 (VUL) Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Deum fervet animo suo.
3 (HEM) אולת אדם תסלף דרכו ועל יהוה יזעף לבו׃

4 (VUL) Divitiae addunt amicos plurimos; pauper autem ab amico suo separatur.
4 (HEM) הון יסיף רעים רבים ודל מרעהו יפרד׃

5 (VUL) Testis falsus non erit impunitus; et, qui mendacia loquitur, non effugiet.
5 (HEM) עד שקרים לא ינקה ויפיח כזבים לא ימלט׃

6 (VUL) Multi blandiuntur faciei potentis, et omnes amici sunt dona tribuenti.
6 (HEM) רבים יחלו פני נדיב וכל הרע לאיש מתן׃

7 (VUL) Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit.
7 (HEM) כל אחי רש שנאהו אף כי מרעהו רחקו ממנו מרדף אמרים לא המה׃

8 (VUL) Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona.
8 (HEM) קנה לב אהב נפשו שמר תבונה למצא טוב׃

9 (VUL) Falsus testis non erit impunitus; et, qui loquitur mendacia, peribit.
9 (HEM) עד שקרים לא ינקה ויפיח כזבים יאבד׃

10 (VUL) Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus.
10 (HEM) לא נאוה לכסיל תענוג אף כי לעבד משל בשרים׃

11 (VUL) Doctrina viri mitigat iram eius, et gloria eius est iniqua praetergredi.
11 (HEM) שכל אדם האריך אפו ותפארתו עבר על פשע׃

12 (VUL) Sicut fremitus leonis ita et regis ira, et sicut ros super herbam ita et gratia eius.
12 (HEM) נהם ככפיר זעף מלך וכטל על עשב רצונו׃

13 (VUL) Calamitas patris filius stultus; et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier.
13 (HEM) הות לאביו בן כסיל ודלף טרד מדיני אשה׃

14 (VUL) Domus et divitiae hereditas patrum, a Domino autem uxor prudens.
14 (HEM) בית והון נחלת אבות ומיהוה אשה משכלת׃

15 (VUL) Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
15 (HEM) עצלה תפיל תרדמה ונפש רמיה תרעב׃

16 (VUL) Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem neglegit viam suam, mortificabitur.
16 (HEM) שמר מצוה שמר נפשו בוזה דרכיו יומת׃

17 (VUL) Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
17 (HEM) מלוה יהוה חונן דל וגמלו ישלם לו׃

18 (VUL) Erudi filium tuum, dum spes est; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
18 (HEM) יסר בנך כי יש תקוה ואל המיתו אל תשא נפשך׃

19 (VUL) Qui impatiens est, sustinebit multam; et, si eum abripere vis, aliud appones.
19 (HEM) גרל חמה נשא ענש כי אם תציל ועוד תוסף׃

20 (VUL) Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
20 (HEM) שמע עצה וקבל מוסר למען תחכם באחריתך׃

21 (VUL) Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit.
21 (HEM) רבות מחשבות בלב איש ועצת יהוה היא תקום׃

22 (VUL) Desiderabile in homine est misericordia eius; et melior est pauper quam vir mendax.
22 (HEM) תאות אדם חסדו וטוב רש מאיש כזב׃

23 (VUL) Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali.
23 (HEM) יראת יהוה לחיים ושבע ילין בל יפקד רע׃

24 (VUL) Abscondit piger manum suam in catino nec ad os suum applicat eam.
24 (HEM) טמן עצל ידו בצלחת גם אל פיהו לא ישיבנה׃

25 (VUL) Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam.
25 (HEM) לץ תכה ופתי יערם והוכיח לנבון יבין דעת׃

26 (VUL) Qui affligit patrem et fugat matrem, filius inhonestus et ignominiosus.
26 (HEM) משדד אב יבריח אם בן מביש ומחפיר׃

27 (VUL) Acquiesce, fili, ut audias doctrinam nec erres a sermonibus scientiae.
27 (HEM) חדל בני לשמע מוסר לשגות מאמרי דעת׃

28 (VUL) Testis iniquus deridet iudicium, et os impiorum devorat iniquitatem.
28 (HEM) עד בליעל יליץ משפט ופי רשעים יבלע און׃

29 (VUL) Paratae sunt derisoribus virgae, et plagae stultorum corporibus.
29 (HEM) נכונו ללצים שפטים ומהלמות לגו כסילים׃


Prís 19, 1-29





Verš 1
Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam qui torquet labia et est insipiens.
Prís 28:6 - Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam perversus in viis suis, quamquam dives.

Verš 3
Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Deum fervet animo suo.
Jak 1:13 - Nemo, cum tentatur, dicat: “ A Deo tentor ”; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat.

Verš 4
Divitiae addunt amicos plurimos; pauper autem ab amico suo separatur.
Prís 14:20 - Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.

Verš 5
Testis falsus non erit impunitus; et, qui mendacia loquitur, non effugiet.
Dt 19:19 - reddent ei, sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui,
Prís 21:28 - Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam.

Verš 7
Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit.
Prís 14:20 - Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.

Verš 9
Falsus testis non erit impunitus; et, qui loquitur mendacia, peribit.
Prís 19:5 - Testis falsus non erit impunitus; et, qui mendacia loquitur, non effugiet.

Verš 10
Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus.
Prís 30:22 - per servum, cum regnaverit, per stultum, cum saturatus fuerit cibo,

Verš 12
Sicut fremitus leonis ita et regis ira, et sicut ros super herbam ita et gratia eius.
Prís 16:14 - Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
Prís 20:2 - Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam.
Prís 16:15 - In lumine vultus regis vita, et voluntas eius quasi imber serotinus.

Verš 13
Calamitas patris filius stultus; et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier.
Prís 10:1 - Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae.
Prís 15:20 - Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
Prís 17:25 - Ira patris filius stultus et dolor matris, quae genuit eum.
Prís 21:19 - Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
Prís 27:15 - Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur;

Verš 14
Domus et divitiae hereditas patrum, a Domino autem uxor prudens.
Prís 18:22 - Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum et hausit gratiam a Domino.

Verš 15
Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
Prís 6:9 - Usquequo, piger, dormies? Quando consurges e somno tuo?
Prís 20:13 - Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus.
Prís 10:4 - Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat.

Verš 16
Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem neglegit viam suam, mortificabitur.
Prís 3:21 - Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis; custodi prudentiam atque consilium,
Lk 11:28 - At ille dixit: “ Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ”.

Verš 18
Erudi filium tuum, dum spes est; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
Prís 13:24 - Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.
Prís 23:13 - Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur:
Ef 6:4 - Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

Verš 21
Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit.
Jób 23:13 - Ipse enim solus est, et quis repellet eum? Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit.
Ž 33:11 - Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
Ž 115:3 - Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit.
Iz 46:10 - Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: “ Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam ”.

Verš 23
Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali.
Ž 34:9 - TETH. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir, qui sperat in eo.

Verš 24
Abscondit piger manum suam in catino nec ad os suum applicat eam.
Prís 26:15 - Abscondit piger manum in catino et laborat, si ad os suum eam converterit.

Verš 25
Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam.
Prís 21:11 - Multato derisore sapientior erit parvulus; et, si instruatur sapiens, sumet scientiam.

Pris 19,7 - Polverš k nemu v pôvodine chýba.

Pris 19,13 - "Cícerok" – dážď, čo tečie cez deravú strechu.

Pris 19,17 - Porov. Mt 25,35–40.

Pris 19,18 - Porov. naše porekadlo: "Ohýbaj ma, mamko, pokiaľ som ja Janko; keď už budem Jano, neohneš ma, mamo!"

Pris 19,19 - Pôvodný text v druhom polverši sa nezachoval presne.

Pris 19,22 - Polverše sa k sebe nehodia. Je teda možné, že sa spojovacie verše potratili.