výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 14, 1-35

1 (VUL) Sapientia mulierum aedificat domum suam, insipientia eam manibus destruet.
1 (HEM) חכמות נשים בנתה ביתה ואולת בידיה תהרסנו׃

2 (VUL) Ambulans recto itinere timet Deum; despicit illum, qui infami graditur via.
2 (HEM) הולך בישרו ירא יהוה ונלוז דרכיו בוזהו׃

3 (VUL) In ore stulti virga superbiae, labia autem sapientium custodiunt eos.
3 (HEM) בפי אויל חטר גאוה ושפתי חכמים תשמורם׃

4 (VUL) Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; plurimae autem segetes in fortitudine bovis.
4 (HEM) באין אלפים אבוס בר ורב תבואות בכח שור׃

5 (VUL) Testis fidelis non mentitur, profert autem mendacium dolosus testis.
5 (HEM) עד אמונים לא יכזב ויפיח כזבים עד שקר׃

6 (VUL) Quaerit derisor sapientiam et non invenit; doctrina prudentibus facilis.
6 (HEM) בקש לץ חכמה ואין ודעת לנבון נקל׃

7 (VUL) Cede coram viro stulto, quia nescies labia prudentiae.
7 (HEM) לך מנגד לאיש כסיל ובל ידעת שפתי דעת׃

8 (VUL) Sapientia callidi est intellegere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
8 (HEM) חכמת ערום הבין דרכו ואולת כסילים מרמה׃

9 (VUL) Stulti parvipendent peccatum, et inter iustos morabitur gratia.
9 (HEM) אולים יליץ אשם ובין ישרים רצון׃

10 (VUL) Cor novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus.
10 (HEM) לב יודע מרת נפשו ובשמחתו לא יתערב זר׃

11 (VUL) Domus impiorum delebitur, tabernacula vero iustorum germinabunt.
11 (HEM) בית רשעים ישמד ואהל ישרים יפריח׃

12 (VUL) Est via, quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem.
12 (HEM) יש דרך ישר לפני איש ואחריתה דרכי מות׃

13 (VUL) Etiam in risu cor dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
13 (HEM) גם בשחוק יכאב לב ואחריתה שמחה תוגה׃

14 (VUL) Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
14 (HEM) מדרכיו ישבע סוג לב ומעליו איש טוב׃

15 (VUL) Simplex credit omni verbo, astutus considerat gressus suos.
15 (HEM) פתי יאמין לכל דבר וערום יבין לאשרו׃

16 (VUL) Sapiens timet et declinat a malo, stultus transilit et confidit.
16 (HEM) חכם ירא וסר מרע וכסיל מתעבר ובוטח׃

17 (VUL) Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
17 (HEM) קצר אפים יעשה אולת ואיש מזמות ישנא׃

18 (VUL) Possidebunt simplices stultitiam, et astuti coronabuntur scientia.
18 (HEM) נחלו פתאים אולת וערומים יכתרו דעת׃

19 (VUL) Procumbunt mali ante bonos, et impii ante portas iustorum.
19 (HEM) שחו רעים לפני טובים ורשעים על שערי צדיק׃

20 (VUL) Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
20 (HEM) גם לרעהו ישנא רש ואהבי עשיר רבים׃

21 (VUL) Qui despicit proximum suum, peccat; qui autem miseretur pauperis, beatus erit.
21 (HEM) בז לרעהו חוטא ומחונן עניים אשריו׃

22 (VUL) Nonne errant, qui operantur malum? Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona.
22 (HEM) הלוא יתעו חרשי רע וחסד ואמת חרשי טוב׃

23 (VUL) In omni labore erit abundantia; verbum autem labiorum tendit tantummodo ad egestatem.
23 (HEM) בכל עצב יהיה מותר ודבר שפתים אך למחסור׃

24 (VUL) Corona sapientium divitiae eorum, fatuitas stultorum fatuitas est.
24 (HEM) עטרת חכמים עשרם אולת כסילים אולת׃

25 (VUL) Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.
25 (HEM) מציל נפשות עד אמת ויפח כזבים מרמה׃

26 (VUL) In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes.
26 (HEM) ביראת יהוה מבטח עז ולבניו יהיה מחסה׃

27 (VUL) Timor Domini fons vitae, declinans a laqueis mortis.
27 (HEM) יראת יהוה מקור חיים לסור ממקשי מות׃

28 (VUL) In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ruina principis.
28 (HEM) ברב עם הדרת מלך ובאפס לאם מחתת רזון׃

29 (VUL) Qui patiens est, multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam.
29 (HEM) ארך אפים רב תבונה וקצר רוח מרים אולת׃

30 (VUL) Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia.
30 (HEM) חיי בשרים לב מרפא ורקב עצמות קנאה׃

31 (VUL) Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
31 (HEM) עשק דל חרף עשהו ומכבדו חנן אביון׃

32 (VUL) In malitia sua impelletur impius, sperat autem iustus in integritate sua.
32 (HEM) ברעתו ידחה רשע וחסה במותו צדיק׃

33 (VUL) In corde prudentis requiescit sapientia, at in medio stultorum agnoscetur?
33 (HEM) בלב נבון תנוח חכמה ובקרב כסילים תודע׃

34 (VUL) Iustitia elevat gentem, vituperium autem populorum est peccatum.
34 (HEM) צדקה תרומם גוי וחסד לאמים חטאת׃

35 (VUL) Acceptus est regi minister intellegens, et iracundia ei, qui turpiter agit.
35 (HEM) רצון מלך לעבד משכיל ועברתו תהיה מביש׃


Prís 14, 1-35





Verš 33
In corde prudentis requiescit sapientia, at in medio stultorum agnoscetur?
Prís 10:14 - Sapientes recondunt scientiam, os autem stulti ruinae proximum est.
Prís 12:23 - Homo versutus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.
Prís 13:16 - Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam.

Verš 2
Ambulans recto itinere timet Deum; despicit illum, qui infami graditur via.
Jób 12:4 - Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas.

Verš 5
Testis fidelis non mentitur, profert autem mendacium dolosus testis.
Ex 23:1 - Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium.
Prís 12:17 - Qui spirat veritatem, index iustitiae est, testis autem mendax, fraudulentiae.

Verš 12
Est via, quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem.
Prís 16:25 - Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem.

Verš 13
Etiam in risu cor dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
Prís 5:4 - novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps.

Verš 14
Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
Prís 1:31 - Comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur.

Verš 20
Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
Prís 19:4 - Divitiae addunt amicos plurimos; pauper autem ab amico suo separatur.
Prís 19:7 - Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit.

Verš 22
Nonne errant, qui operantur malum? Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona.
Lk 6:38 - date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis ”.

Verš 27
Timor Domini fons vitae, declinans a laqueis mortis.
Prís 10:11 - Vena vitae os iusti, et os impiorum operit violentiam.
Prís 13:14 - Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis.

Verš 31
Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
Prís 17:5 - Qui despicit pauperem, exprobrat Factori eius; et, qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus.
Prís 14:21 - Qui despicit proximum suum, peccat; qui autem miseretur pauperis, beatus erit.

Pris 14,3 - Porov. 10,13.

Pris 14,4 - Porov. 10,4.

Pris 14,6 - Porov. 15,14; 17,24.

Pris 14,7 - Pôvodný text porušený. Preklad podľa zmyslu.

Pris 14,9 - V prvom polverši text porušený.

Pris 14,24 - Preklad verša s opravami pôvodného textu podľa LXX.

Pris 14,32 - Druhý polverš opravený podľa LXX. V pôvodine miesto "bezúhonnosťou" je "vo svojej smrti".