| Kniha ExodusBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ex 8, 1-28 |
1 Ex 8, 1 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Dic ad Aaron: Extende ma num tuam cum baculo tuo super fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti ”. 2 Ex 8, 2 Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti, et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti. 3 Ex 8, 3 Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti. 4 Ex 8, 4 Vocavit autem pharao Moysen et Aaron et dixit: “ Orate Dominum, ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum, ut sacrificet Domino ”. 5 Ex 8, 5 Dixitque Moyses ad pharaonem: “ Constitue mihi, quando deprecer pro te et pro servis et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant ”. 6 Ex 8, 6 Qui respondit: “ Cras ”. At ille: “ Iuxta verbum, inquit, tuum faciam, ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. 7 Ex 8, 7 Et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo; tantum in flumine remanebunt ”. 8 Ex 8, 8 Egressique sunt Moyses et Aaron a pharaone; et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum, quam condixerat pharaoni. 9 Ex 8, 9 Fecitque Dominus iuxta verbum Moysi, et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris; 10 Ex 8, 10 congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra. 11 Ex 8, 11 Videns autem pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum et non audivit eos, sicut dixerat Dominus. 12 Ex 8, 12 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam et percute pulverem terrae, et sint scinifes in universa terra Aegypti ”. 13 Ex 8, 13 Feceruntque ita; et extendit Aaron manum virgam tenens percussitque pulverem terrae. Et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis; omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti. 14 Ex 8, 14 Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent scinifes; et non potuerunt. Erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis; 15 Ex 8, 15 et dixerunt malefici ad pharaonem: “ Digitus Dei est hic ”. Induratumque est cor pharaonis et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus. 16 Ex 8, 16 Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Consurge diluculo et sta coram pharaone. Egredietur enim ad aquas, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 17 Ex 8, 17 Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum; et implebuntur domus Aegyptiorum muscis et etiam humus, in qua fuerint. 18 Ex 8, 18 Et segregabo in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae, et scias quoniam ego Dominus in medio terrae; 19 Ex 8, 19 ponamque divi sionem inter populum meum et populum tuum; cras erit signum istud ”. 20 Ex 8, 20 Fecitque Dominus ita; et venit musca gravissima in domos pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti, corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis. 21 Ex 8, 21 Vocavitque pharao Moysen et Aaron et ait eis: “ Ite, sacrificate Deo vestro in terra ”. 22 Ex 8, 22 Et ait Moyses: “ Non potest ita fieri: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro; quod si mactaverimus ea, quae colunt Aegyptii, coram eis, lapidibus nos obruent. 23 Ex 8, 23 Viam trium dierum pergemus in solitudinem et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis ”. 24 Ex 8, 24 Dixitque pharao: “ Ego dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto, verumtamen longius ne abeatis; rogate pro me ”. 25 Ex 8, 25 Et ait Moyses: “ Egressus a te, orabo Dominum, et recedet musca a pharaone et a servis suis et a populo eius cras; verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino ”. 26 Ex 8, 26 Egressusque Moyses a pharaone oravit Dominum; 27 Ex 8, 27 qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a pharaone et a servis suis et a populo eius; non superfuit ne una quidem. 28 Ex 8, 28 Et ingravatum est cor pharaonis, ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum.
| | Ex 8, 1-28 |
Verš 24
Dixitque pharao: “ Ego dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto, verumtamen longius ne abeatis; rogate pro me ”.
Ž 105:31 - Dixit, et venit coenomyia et scinifes in omnibus finibus eorum.
Ž 78:45 - Misit in eos coenomyiam et comedit eos, ranam et perdidit eos.
Verš 17
Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum; et implebuntur domus Aegyptiorum muscis et etiam humus, in qua fuerint.
Ž 105:31 - Dixit, et venit coenomyia et scinifes in omnibus finibus eorum.
Verš 26
Egressusque Moyses a pharaone oravit Dominum;
Gn 43:32 - Quibus appositis, seorsum Ioseph et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque, qui vescebantur simul, seorsum illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant huiuscemodi convivium
Gn 46:34 - Respondebitis: "Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri". Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium ”.
Verš 32
Ex 8:15 - et dixerunt malefici ad pharaonem: “ Digitus Dei est hic ”. Induratumque est cor pharaonis et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
Verš 15
et dixerunt malefici ad pharaonem: “ Digitus Dei est hic ”. Induratumque est cor pharaonis et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
Ex 7:14 - Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ingravatum est cor pharaonis: non vult dimittere populum.
Ex 8,22 - V Egypte by nastalo pohoršenie, že sa tam uctieva cudzí Boh. Egypťania by sa urazili, keby videli Izraelitov obetovať zvieratá, ktoré egyptský ľud uctieva ako posvätné.