| Kniha ExodusBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ex 5, 1-23 |
1 Ex 5, 1 Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto ”. 2 Ex 5, 2 At ille responclit: “ Quis est Dominus, ut audiam vocem eius et dimittam Israel? Nescio Dominum et Israel non dimittam ”. 3 Ex 5, 3 Dixeruntque: “ Deus Hebraeorum occurrit nobis; eamus, quaeso, viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte accidat nobis pestis aut gladius ”. 4 Ex 5, 4 Ait ad eos rex Aegypti: “ Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra ”. 5 Ex 5, 5 Dixitque pharao: “ Multus nimis iam est populus terrae; videtis quod turba succreverit; quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus? ”. 6 Ex 5, 6 Praecepit ergo in die illo exactoribus populi et praefectis eius dicens: 7 Ex 5, 7 “ Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius, sed ipsi vadant et colligant stipulas. 8 Ex 5, 8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos; nec minuetis quidquam. Vacant enim et idcirco vociferantur dicentes: "Eamus et sacrificemus Deo nostro". 9 Ex 5, 9 Opprimantur operibus et expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus ”. 10 Ex 5, 10 Igitur egressi exactores populi et praefecti eius dixerunt ad populum: “ Sic dicit pharao: "Non do vobis paleas. 11 Ex 5, 11 Ite et colligite, sicubi invenire poteritis, nec minuetur quid quam de opere vestro" ”. 12 Ex 5, 12 Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas. 13 Ex 5, 13 Exactores quoque instabant dicentes: “ Complete opus vestrum cotidie, ut prius facere solebatis, quando dabantur vobis paleae ”. 14 Ex 5, 14 Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: “ Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie? ”. 15 Ex 5, 15 Veneruntque praefecti filiorum Israel et vociferati sunt ad pharaonem dicentes: “ Cur ita agis contra servos tuos? 16 Ex 5, 16 Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur; en famuli tui flagellis caedimur, et populus tuus est in culpa ”. 17 Ex 5, 17 Qui ait: “ Vacatis otio et idcirco dicitis: "Eamus et sacrificemus Domino". 18 Ex 5, 18 Ite ergo et operamini; paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum ”. 19 Ex 5, 19 Videbantque se praefecti filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: “ Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies ”; 20 Ex 5, 20 occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso egredientibus a pharaone, 21 Ex 5, 21 et dixerunt ad eos: “ Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram pharaone et servis eius; et praebuistis ei gladium, ut occideret nos ”. 22 Ex 5, 22 Reversusque est Moyses ad Dominum et ait: “ Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me? 23 Ex 5, 23 Ex eo enim quo ingressus sum ad pharaonem, ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum; et non liberasti eos ”.
| | Ex 5, 1-23 |
Verš 2
At ille responclit: “ Quis est Dominus, ut audiam vocem eius et dimittam Israel? Nescio Dominum et Israel non dimittam ”.
Jób 21:15 - Quis est Omnipotens, ut serviamus ei, et quid nobis prodest, si oraverimus illum?”.
Ex 3:19 - Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti, ut eatis, nisi per manum validam.
Verš 3
Dixeruntque: “ Deus Hebraeorum occurrit nobis; eamus, quaeso, viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte accidat nobis pestis aut gladius ”.
Ex 3:18 - Et audient vocem tuam; ingredierisque tu et seniores Israel ad regem Aegypti, et dicetis ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, occurrit nobis; et nunc eamus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
Ex 5,7-14 - Tehly sa robili z nílskeho blata a doň miešali nadrobno rozsekanú slamu a plevy ako spojivo.