výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 40, 1-38

1 (VUL) Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
1 (SVD) وكلم الرب موسى قائلا.

2 (VUL) “ Mense pri mo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus,
2 (SVD) في الشهر الاول في اليوم الاول من الشهر تقيم مسكن خيمة الاجتماع.

3 (VUL) et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo;
3 (SVD) وتضع فيه تابوت الشهادة وتستر التابوت بالحجاب.

4 (VUL) et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis
4 (SVD) وتدخل المائدة وترتب ترتيبها. وتدخل المنارة وتصعد سرجها.

5 (VUL) et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones,
5 (SVD) وتجعل مذبح الذهب للبخور امام تابوت الشهادة. وتضع سجف الباب للمسكن.

6 (VUL) et ante tabernaculum conventus altare holocausti,
6 (SVD) وتجعل مذبح المحرقة قدام باب مسكن خيمة الاجتماع.

7 (VUL) et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua.
7 (SVD) وتجعل المرحضة بين خيمة الاجتماع والمذبح وتجعل فيها ماء.

8 (VUL) Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius.
8 (SVD) وتضع الدار حولهنّ. وتجعل السجف لباب الدار.

9 (VUL) Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum.
9 (SVD) وتأخذ دهن المسحة وتمسح المسكن وكل ما فيه وتقدسه وكل آنيته ليكون مقدسا.

10 (VUL) Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum.
10 (SVD) وتمسح مذبح المحرقة وكل آنيته وتقدس المذبح ليكون المذبح قدس اقداس.

11 (VUL) Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud.
11 (SVD) وتمسح المرحضة وقاعدتها وتقدسها.

12 (VUL) Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua
12 (SVD) وتقدم هرون وبنيه الى باب خيمة الاجتماع وتغسلهم بماء.

13 (VUL) indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur;
13 (SVD) وتلبس هرون الثياب المقدسة وتمسحه وتقدسه ليكهن لي.

14 (VUL) filios eius applicabis et vesties eos tunicis
14 (SVD) وتقدم بنيه وتلبسهم اقمصة.

15 (VUL) et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum ”.
15 (SVD) وتمسحهم كما مسحت اباهم ليكهنوا لي. ويكون ذلك لتصير لهم مسحتهم كهنوتا ابديا في اجيالهم

16 (VUL) Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic fecit.
16 (SVD) ففعل موسى بحسب كل ما امره الرب. هكذا فعل.

17 (VUL) Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum.
17 (SVD) وكان في الشهر الاول من السنة الثانية في اول الشهر ان المسكن أقيم.

18 (VUL) Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas
18 (SVD) اقام موسى المسكن وجعل قواعده ووضع ألواحه وجعل عوارضه واقام اعمدته.

19 (VUL) et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi.
19 (SVD) وبسط الخيمة فوق المسكن. ووضع غطاء الخيمة عليها من فوق. كما امر الرب موسى.

20 (VUL) Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper.
20 (SVD) واخذ الشهادة وجعلها في التابوت ووضع العصوين على التابوت. وجعل الغطاء على التابوت من فوق.

21 (VUL) Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.
21 (SVD) وادخل التابوت الى المسكن. ووضع حجاب السجف وستر تابوت الشهادة. كما امر الرب موسى.

22 (VUL) Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum,
22 (SVD) وجعل المائدة في خيمة الاجتماع في جانب المسكن نحو الشمال خارج الحجاب.

23 (VUL) ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
23 (SVD) ورتب عليها ترتيب الخبز امام الرب. كما امر الرب موسى.

24 (VUL) Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi,
24 (SVD) ووضع المنارة في خيمة الاجتماع مقابل المائدة في جانب المسكن نحو الجنوب.

25 (VUL) locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi.
25 (SVD) واصعد السرج امام الرب. كما امر الرب موسى.

26 (VUL) Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio
26 (SVD) ووضع مذبح الذهب في خيمة الاجتماع قدام الحجاب.

27 (VUL) et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.
27 (SVD) وبخّر عليه ببخور عطر. كما امر الرب موسى.

28 (VUL) Posuit et velum in introitu habitaculi
28 (SVD) ووضع سجف الباب للمسكن.

29 (VUL) et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi.
29 (SVD) ووضع مذبح المحرقة عند باب مسكن خيمة الاجتماع. واصعد عليه المحرقة والتقدمة. كما امر الرب موسى.

30 (VUL) Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua;
30 (SVD) ووضع المرحضة بين خيمة الاجتماع والمذبح. وجعل فيها ماء للاغتسال.

31 (VUL) laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes,
31 (SVD) ليغسل منها موسى وهرون وبنوه ايديهم وارجلهم.

32 (VUL) cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
32 (SVD) عند دخولهم الى خيمة الاجتماع وعند اقترابهم الى المذبح يغسلون. كما امر الرب موسى.

33 (VUL) Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus.
33 (SVD) واقام الدار حول المسكن والمذبح ووضع سجف باب الدار. واكمل موسى العمل

34 (VUL) Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.
34 (SVD) ثم غطت السحابة خيمة الاجتماع وملأ بهاء الرب المسكن.

35 (VUL) Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum.
35 (SVD) فلم يقدر موسى ان يدخل خيمة الاجتماع. لان السحابة حلّت عليها وبهاء الرب ملأ المسكن.

36 (VUL) Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis;
36 (SVD) وعند ارتفاع السحابة عن المسكن كان بنو اسرائيل يرتحلون في جميع رحلاتهم.

37 (VUL) si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur.
37 (SVD) وان لم ترتفع السحابة لا يرتحلون الى يوم ارتفاعها.

38 (VUL) Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.
38 (SVD) لان سحابة الرب كانت على المسكن نهارا. وكانت فيها نار ليلا امام عيون كل بيت اسرائيل في جميع رحلاتهم


Ex 40, 1-38





Verš 34
Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.
Nm 9:15 - Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super habitaculum erat quasi species ignis usque mane.
1Kr 8:10 - Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini,

Verš 4
et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis
Ex 26:35 - mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis.
Ex 27:20 - Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

Verš 5
et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones,
Ex 26:36 - Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii.

Verš 38
Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.
Ex 13:21 - Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore.
Nm 14:14 - et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem.
Dt 1:33 - qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis.
Neh 9:19 - tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam; et columna ignis per noctem, ut illuminaret eis iter, per quod ingrederentur.
Ž 78:14 - Et deduxit eos in nube per diem et per totam noctem in illuminatione ignis.
Ž 105:39 - Expandit nubem in protectionem et ignem, ut luceret eis per noctem.
1Kor 10:1 - Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt

Verš 8
Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius.
Ex 27:16 - In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem.

Verš 10
Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum.
Ex 29:37 - Septem diebus expiabis altare et sanctificabis; et erit sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

Verš 17
Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum.
Nm 7:1 - Factum est autem in die, qua complevit Moyses habitaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius,

Verš 21
Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.
Ex 35:12 - arcam et vectes, propitiatorium et velum, quod ante illud oppanditur;

Verš 23
ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Ex 25:30 - Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

Ex 40,9-11 - Pomazanie olejom znázorňovalo, že všetky tieto veci sú vyňaté z ľudského používania a že sú určené službe Božej. Pomazanie bolo už prikázané v 30,22 n.

Ex 40,12 - Porov. 29,4–9.

Ex 40,20 - Zákon sú tabule s Desatorom.

Ex 40,34-38 - Oblak je znakom prítomnosti Božej. Poukazuje na to, že Boh prešiel bývať do nového stánku, ako to bol sľúbil (25,8.22; 29,43 n.).