výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 40, 1-38

1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Mense pri mo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus, 3 et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo; 4 et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis 5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones, 6 et ante tabernaculum conventus altare holocausti, 7 et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua. 8 Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius. 9 Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum. 10 Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum. 11 Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud. 12 Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua 13 indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur; 14 filios eius applicabis et vesties eos tunicis 15 et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum ”. 16 Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic fecit. 17 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum. 18 Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas 19 et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi. 20 Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper. 21 Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi. 22 Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum, 23 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi. 24 Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi, 25 locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi. 26 Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio 27 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi. 28 Posuit et velum in introitu habitaculi 29 et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi. 30 Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua; 31 laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes, 32 cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. 33 Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus. 34 Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum. 35 Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum. 36 Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis; 37 si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur. 38 Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.

Ex 40, 1-38





Verš 34
Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.
Nm 9:15 - Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super habitaculum erat quasi species ignis usque mane.
1Kr 8:10 - Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini,

Verš 4
et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis
Ex 26:35 - mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis.
Ex 27:20 - Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

Verš 5
et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones,
Ex 26:36 - Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii.

Verš 38
Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.
Ex 13:21 - Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore.
Nm 14:14 - et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem.
Dt 1:33 - qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis.
Neh 9:19 - tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam; et columna ignis per noctem, ut illuminaret eis iter, per quod ingrederentur.
Ž 78:14 - Et deduxit eos in nube per diem et per totam noctem in illuminatione ignis.
Ž 105:39 - Expandit nubem in protectionem et ignem, ut luceret eis per noctem.
1Kor 10:1 - Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt

Verš 8
Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius.
Ex 27:16 - In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem.

Verš 10
Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum.
Ex 29:37 - Septem diebus expiabis altare et sanctificabis; et erit sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

Verš 17
Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum.
Nm 7:1 - Factum est autem in die, qua complevit Moyses habitaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius,

Verš 21
Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.
Ex 35:12 - arcam et vectes, propitiatorium et velum, quod ante illud oppanditur;

Verš 23
ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Ex 25:30 - Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

Ex 40,9-11 - Pomazanie olejom znázorňovalo, že všetky tieto veci sú vyňaté z ľudského používania a že sú určené službe Božej. Pomazanie bolo už prikázané v 30,22 n.

Ex 40,12 - Porov. 29,4–9.

Ex 40,20 - Zákon sú tabule s Desatorom.

Ex 40,34-38 - Oblak je znakom prítomnosti Božej. Poukazuje na to, že Boh prešiel bývať do nového stánku, ako to bol sľúbil (25,8.22; 29,43 n.).