| Kniha ExodusBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ex 4, 1-31 |
1 Ex 4, 1 Respondens Moyses ait: “ Quid autem, si non credent mihi ne que audient vocem meam, sed dicent: "Non apparuit tibi Dominus?" ”. 2 Ex 4, 2 Dixit ergo ad eum: “ Quid est quod tenes in manu tua? ”. Respondit: “ Virga ”. 3 Ex 4, 3 Dixitque Dominus: “ Proice eam in terram! ”. Proiecit, et versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses. 4 Ex 4, 4 Dixitque Dominus: “ Extende manum tuam et apprehende caudam eius! ”. Extendit et tenuit, versaque est in virgam. 5 Ex 4, 5 “ Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ”. 6 Ex 4, 6 Dixitque Dominus rursum: “ Mitte manum tuam in sinum tuum! ”. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. 7 Ex 4, 7 “ Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum! ”. Retraxit et protulit iterum, et erat similis carni reliquae. 8 Ex 4, 8 “ Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. 9 Ex 4, 9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis et effunde eam super aridam, et, quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem ”. 10 Ex 4, 10 Ait Moyses: “ Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum ”. 11 Ex 4, 11 Dixit Dominus ad eum: “ Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego? 12 Ex 4, 12 Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris ”. 13 Ex 4, 13 At ille: “ Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es ”. 14 Ex 4, 14 Iratus Dominus in Moysen ait: “ Aaron, frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde. 15 Ex 4, 15 Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis. 16 Ex 4, 16 Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu autem eris ei ut Deus. 17 Ex 4, 17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa ”. 18 Ex 4, 18 Abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum suum dixitque ei: “ Vadam, quaeso, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivant ”. Cui ait Iethro: “ Vade in pace ”. 19 Ex 4, 19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: “ Vade, revertere in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam ”. 20 Ex 4, 20 Tulit Moyses uxorem suam et filios suos et imposuit eos super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua. 21 Ex 4, 21 Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: “ Vide, ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor eius, et non dimittet populum. 22 Ex 4, 22 Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. 23 Ex 4, 23 Dico tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi; si autem non vis dimittere eum, ecce ego interficiam filium tuum primogenitum ”. 24 Ex 4, 24 Cumque esset in itinere, in deversorio, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum. 25 Ex 4, 25 Tulit ilico Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui; tetigitque pedes eius et ait: “ Sponsus sanguinum tu mihi es ”. 26 Ex 4, 26 Et dimisit eum, postquam dixerat: “ Sponsus sanguinum ”, ob circumcisionem. 27 Ex 4, 27 Dixit autem Dominus ad Aaron: “ Vade in occursum Moysi in desertum ”. Qui perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est eum. 28 Ex 4, 28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat. 29 Ex 4, 29 Veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel. 30 Ex 4, 30 Locutusque est Aaron omnia verba, quae dixerat Dominus ad Moysen, et fecit signa coram populo. 31 Ex 4, 31 Et credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel et quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt.
| | Ex 4, 1-31 |
Verš 9
Quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis et effunde eam super aridam, et, quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem ”.
Ex 7:19 - Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti, super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis ”.
Verš 12
Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris ”.
Mt 10:19 - Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
Mk 13:11 - Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.
Lk 12:12 - Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere ”.
Verš 15
Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis.
Ex 7:2 - Tu loqueris omnia, quae mando tibi; et ille loquetur ad pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua.
Ex 4,18 - Mojžiš neuvádza dôvod svojho odchodu do Egypta. Hovorí pravdu, ale neodkrýva celú pravdu. Robí to preto, aby ho žena a tesť neodhovárali od ťažkého podujatia, keď má splniť, čím ho Boh poveril.
Ex 4,23 - Izrael je prvorodeným Božím, lebo si ho vyvolil mimoriadnym spôsobom na veľké poslanie. Z neho sa narodí Mesiáš, Syn Boží. Izrael je prvorodeným vzhľadom na pohanov, ktorí len neskoršie budú povolaní k pravej viere.
Ex 4,24-26 - Udalosť tajomná. Mojžiš sa tu nespomína menom. Pravdepodobne sa tu chce zdôrazniť dôležitosť obriezky. Jeden z možných výkladov je, že Sefora náhradnou obriezkou, ktorú urobila na synovi, zachránila manžela.