výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 39, 1-43

1 De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi. 2 Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta 3 opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine. 4 Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur, 5 et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi. 6 Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel; 7 posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. 8 Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta, 9 quadrangulum duplex mensurae palmi. 10 Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus; 11 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis; 12 in tertio hyacinthus, achates et amethystus; 13 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus: inclusi textura aurea per ordines suos. 14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum. 15 Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo 16 et duos margines aureos totidemque anulos aureos. Porro duos anulos posuerunt in utraque summitate pectoralis; 17 duos funiculos aureos inseruerunt anulis, qui in pectoralis angulis eminebant. 18 Duas summitates amborum funiculorum colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore. 19 Et fecerunt duos anulos aureos et posuerunt super duas summitates pectoralis in eius margine interiore contra ephod, sicut praecepit Dominus Moysi. 20 Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod. 21 Et strinxerunt pectorale anulis eius ad anulos ephod vitta hyacinthina, ut esset super balteum ephod, ne amoveretur ab ephod, sicut praecepit Dominus Moysi. 22 Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum 23 et capitium in medio eius supra oramque per gyrum sicut in capitio loricae; 24 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta 25 et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum, 26 ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi. 27 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius 28 et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta, 29 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi. 30 Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “ Sanctum Domino ”; 31 et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi. 32 Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt. 33 Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases, 34 opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum, 35 arcam testimonii, vectes, propitiatorium, 36 mensam cum vasis suis et propositionis panibus, 37 candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri, 38 altare aureum et unguentum et thymiama ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi, 39 altare aeneum, craticulam aeneam, vectes et vasa eius omnia, labrum cum basi sua, 40 tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in introitu atrii funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri. 41 Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius 42 obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. 43 Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

Ex 39, 1-43





Verš 1
De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi.
Ex 31:10 - et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris,
Ex 35:19 - vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi ”.

Verš 2
Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta
Ex 28:6 - Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito.

Verš 3
opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine.
Ex 28:6 - Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito.

Verš 36
mensam cum vasis suis et propositionis panibus,
Ex 31:8 - mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis

Verš 5
et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Ex 28:8 - Et balteus super ephod ad constringendum, eiusdem operis et unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.

Verš 6
Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel;
Ex 28:9 - Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel:

Verš 7
posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Ex 28:12 - et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem.

Verš 8
Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta,
Ex 28:15 - Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.

Verš 9
quadrangulum duplex mensurae palmi.
Ex 28:16 - Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.

Verš 10
Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus;
Ex 28:17 - Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus;

Verš 11
in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;
Ex 28:18 - in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;

Verš 41
Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius
Ex 31:10 - et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris,

Verš 33
Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases,
Ex 35:11 - habitaculum scilicet et tentorium eius atque operimentum, fibulas et tabulata cum vectibus, columnas et bases;

Verš 27
Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
Ex 28:39 - Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii.

Verš 28
et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta,
Ez 44:18 - Vittae lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore.

Verš 30
Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “ Sanctum Domino ”;
Ex 28:36 - Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino".
Ex 29:6 - et pones tiaram in capite eius et diadema sanctum super tiaram

Verš 31
et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Ex 28:37 - Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram

Ex 39,1 - Skutočnosť, že kňazské rúcho bolo zhotovené podľa Božieho rozkazu, vyzdvihuje sa často (v. 1.5.7.21.29. a 31.). O efóde porov. 28,6–14.

Ex 39,8-21 - Pozri 28,15–30.

Ex 39,22-26 - Porov. 28,31–35.

Ex 39,27-31 - Porov. 28,36–43. Pás veľkňaza má byť štvorfarebný.

Ex 39,38 - Zlatý oltár je oltár kadidlový (30,1–5).