Verš 1
Fecit autem Beseleel et ar cam de lignis acaciae haben tem duos semis cubitos in longitudine et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii; vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
Ex 25:10 - Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem.
Verš 8
cherub unum ex summitate unius partis et cherub alterum ex summitate partis alterius; duos cherubim ex singulis summitatibus propitiatorii
Ex 25:19 - cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius.
Verš 9
extendentes alas sursum et tegentes alis suis propitiatorium seque mutuo et illud respicientes.
Ex 25:20 - Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium,
Verš 10
Fecit et mensam de lignis acaciae in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem;
Ex 25:23 - Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem.
Verš 11
circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi coronam auream per gyrum.
Ex 25:24 - Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream per circuitum.
Verš 12
Fecit ei quoque limbum aureum quattuor digitorum per circuitum et super illum coronam auream.
Ex 25:25 - Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream.
Verš 13
Fudit et quattuor circulos aureos, quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae
Ex 25:26 - Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.
Verš 14
iuxta limbum; misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
Ex 25:27 - Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
Verš 16
et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas et cyathos et crateras ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
Ex 25:29 - Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
Verš 17
Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, basim et hastile eius; scyphi sphaerulaeque ac flores unum cum ipso erant:
Ex 25:31 - Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur.
Verš 18
sex in utroque latere, tres calami ex parte una et tres ex altera;
Ex 25:32 - Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero.
Verš 19
tres scyphi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores et tres scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de hastili candelabri.
Ex 25:33 - Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili.
Verš 20
In ipso autem hastili erant quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores;
Ex 25:34 - In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores.
Verš 22
Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erant, totum ductile ex auro purissimo.
Ex 25:36 - Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de auro purissimo.
Verš 23
Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa, ubi emuncta condantur, de auro mundissimo.
Ex 25:37 - Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso.
Verš 24
Talentum auri purissimi appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
Ex 25:39 - Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
Verš 25
Fecit et altare thymiamatis de lignis acaciae habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos; e cuius angulis procedebant cornua.
Ex 30:1 - Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae
Verš 26
Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
Ex 30:3 - Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum
Verš 27
Fecitque ei coronam aureolam per gyrum et binos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
Ex 30:4 - et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
Verš 28
Ipsos autem vectes fecit de lignis acaciae et operuit laminis aureis.
Ex 30:5 - Ipsos quoque vectes facies de lignis acaciae et inaurabis.
Verš 29
Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.
Ex 30:22 - Locutusque est Dominus ad Moysen
Ex 30:34 - Dixitque Dominus ad Moysen: “ Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia.