Verš 9
quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat omnium cortinarum.
Ex 26:2 - Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quattuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universae cortinae.
Verš 11
Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius in extremitate iuncturae et in ora cortinae extremae in iunctura altera similiter.
Ex 26:4 - Ansulas hyacinthinas in latere facies cortinae unius in extremitate iuncturae et similiter facies in latere cortinae extremae in iunctura altera.
Verš 12
Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur.
Ex 26:10 - Facies et quinquaginta ansas in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta ansas in ora sagi iuncturae alterius.
Ex 26:5 - Quinquaginta ansulas facies in cortina una et quinquaginta ansulas facies in summitate cortinae, quae est in iunctura altera, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat.
Verš 13
Unde et quinquaginta fudit fibulas aureas, quae morderent cortinarum ansas, et fieret unum habitaculum.
Ex 26:6 - Facies et quinquaginta fibulas aureas, quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum habitaculum fiat.
Verš 18
et fecit fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tentorium, ut esset unum.
Ex 26:11 - Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus iungantur ansae, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat.
Verš 19
Fecit et opertorium tentorio de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus delphini.
Ex 26:14 - Facies et operimentum aliud pro tabernaculo de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de pellibus delphini.
Verš 20
Fecit et tabulas habitaculi de lignis acaciae stantes.
Ex 26:15 - Facies et tabulas stantes habitaculi de lignis acaciae,
Verš 21
Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
Ex 26:16 - quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem.
Verš 22
Bini pedes erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur: sic fecit in omnibus tabulis habitaculi.
Ex 26:17 - In tabula una duo pedes fient, quibus tabula alteri tabulae conectatur; atque in hunc modum cunctae tabulae habitaculi parabuntur.
Verš 23
E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
Ex 26:18 - Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod vergit ad austrum;
Verš 24
cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub singulis tabulis ponebantur pro duabus pedibus.
Ex 26:19 - quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis pedibus singularum tabularum subiciantur.
Verš 25
Ad plagam quoque habitaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas
Ex 26:20 - In latere quoque secundo habitaculi, quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt,
Verš 26
cum quadraginta basibus argenteis: duas bases per singulas tabulas.
Ex 26:21 - quadraginta habentes bases argenteas; binae bases singulis tabulis supponentur.
Verš 27
Contra occidentem vero, id est ad eam partem habitaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas
Ex 26:22 - Ad occidentalem vero plagam in tergo habitaculi facies sex tabulas;
Verš 28
et duas alias per singulos angulos habitaculi retro;
Ex 26:23 - et rursum alias duas, quae in angulis erigantur, post tergum habitaculi.
Verš 29
quae gemellae erant a deorsum usque sursum in unam compaginem. Ita fecit duas tabulas in duobus angulis,
Ex 26:24 - Eruntque geminae a deorsum usque sursum in compaginem unam; ita erit duabus istis, pro duabus angulis erunt.
Verš 30
ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim: binas scilicet bases sub singulis tabulis.
Ex 26:25 - Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
Verš 31
Fecit et vectes de lignis acaciae quinque ad continendas tabulas unius lateris habitaculi
Ex 26:26 - Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi
Verš 32
et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas; et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam habitaculi contra mare.
Ex 26:27 - et quinque alios in altero et eiusdem numeri in tergo ad occidentalem plagam;
Verš 33
Fecit autem vectem medium, qui per medias tabulas ab una extremitate usque ad alteram perveniret.
Ex 26:28 - vectis autem medius transibit per medias tabulas a summo usque ad summum.
Verš 34
Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit.
Ex 26:29 - Ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos, per quos vectes tabulata contineant, quos operies laminis aureis.
Verš 35
Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis;
Ex 26:31 - Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, opere polymito, cum cherubim intextis.
Verš 36
et quattuor columnas de lignis acaciae, quas cum uncis suis deauravit, fusis basibus earum argenteis.
Ex 26:32 - Quod appendes in quattuor columnis de lignis acaciae, quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt uncos aureos, sed bases argenteas.
Verš 37
Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii;
Ex 26:36 - Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii.
Verš 38
et columnas quinque cum uncis suis. Et operuit auro capita et anulos earum basesque earum fudit aeneas.
Ex 26:37 - Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases aeneae.