Verš 1
Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: “ Haec sunt, quae iussit Dominus fieri:
Ex 34:32 - venerunt ad eum etiam omnes filii Israel; quibus praecepit cuncta, quae audierat a Domino in monte Sinai.
Verš 2
sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur.
Ex 20:8 - Memento, ut diem sabbati sanctifices.
Ex 31:15 - Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur.
Lv 23:3 - Sex diebus facietis opus; dies septimus sabbatum requiei est, conventus sanctus; omne opus non facietis; sabbatum est Domino in cunctis habitationibus vestris.
Dt 5:12 - Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus.
Lk 13:14 - Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: “ Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ”.
Verš 3
Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati ”.
Ex 16:23 - Qui ait eis: “ Hoc est quod locutus est Dominus: Requies, sabbatum sanctum Domino cras; quodcumque torrendum est, torrete et, quae coquenda sunt, coquite; quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane ”.
Verš 5
"Separate apud vos donaria Domino". Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et aes,
Ex 25:2 - “ Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea.
Verš 6
hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum
Ex 25:4 - hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum
Verš 7
et pelles arietum rubricatas et pelles delphini, ligna acaciae
Ex 25:5 - et pelles arietum rubricatas pellesque delphini et ligna acaciae,
Verš 8
et oleum ad luminaria concinnanda et aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum,
Ex 25:6 - oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris,
Verš 9
lapides onychinos et gemmas ad ornatum ephod et pectoralis.
Ex 25:7 - lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale.
Ex 28:17 - Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus;
Ex 28:20 - in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
Verš 11
habitaculum scilicet et tentorium eius atque operimentum, fibulas et tabulata cum vectibus, columnas et bases;
Ex 26:26 - Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi
Verš 13
mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus;
Ex 25:23 - Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem.
Ex 25:30 - Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
Verš 15
altare thymiamatis et vectes et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum ad ostium habitaculi;
Ex 30:1 - Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae
Ex 31:11 - oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario: omnia, quae praecepi tibi, facient ”.
Ex 26:36 - Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii.
Verš 16
altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis, labrum et basim eius;
Ex 27:4 - Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei,
Ex 30:18 - “ Facies et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua,
Verš 17
cortinas atrii cum columnis et basibus, velum in foribus atrii;
Ex 27:9 - Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine
Ex 27:16 - In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem.
Verš 18
paxillos habitaculi et atrii cum funiculis suis;
Ex 27:19 - Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies.
Verš 19
vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi ”.
Ex 28:1 - Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
Ex 31:10 - et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris,
Verš 25
Sed et mulieres eruditae dederunt, quae neverant, hyacinthum, purpuram et coccum ac byssum
Prís 31:19 - IOD. Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt fusum.
Verš 28
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum.
Ex 25:6 - oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris,
Ex 25:6 - oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris,
Verš 30
Dixitque Moyses ad filios Israel: “ Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae;
Ex 31:2 - “ Ecce voca vi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae
Verš 31
implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus,
Ex 31:3 - et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia in omni opere
Verš 32
ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere,
Ex 31:4 - ad excogitandum, quidquid fabrefieri potest ex auro et argento et aere,
Verš 33
ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest.
Ex 31:5 - ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, ad faciendum omne opus;
Verš 35
Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque reperientes ”.
Ex 26:1 - Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies.