výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 32, 1-35

1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “ Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit ”. 2 Dixitque ad eos Aaron: “ Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me ”. 3 Fecitque omnis populus, quae iusserat, deferens inaures ad Aaron. 4 Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: “ Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti! ”. 5 Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: “ Cras sollemnitas Domini est ”. 6 Surgen tesque mane altero die obtulerunt holocausta et hostias pacificas; et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. 7 Locutus est autem Dominus ad Moysen: “ Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. 8 Recesserunt cito de via, quam praecepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!" ”. 9 Rursumque ait Dominus ad Moysen: “ Cerno quod populus iste durae cervicis sit; 10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam ”. 11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: “ Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta? 12 Ne, quaeso, dicant Aegyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. 13 Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper" ”. 14 Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum. 15 Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte 16 et factas opere Dei; scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. 17 Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen: “ Ululatus pugnae auditur in castris ”. 18 Qui respondit: “ Non est clamor vincentium neque clamor fugientium, sed clamorem cantantium ego audio ”. 19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis. 20 Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel. 21 Dixitque ad Aaron: “ Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? ”. 22 Cui ille respondit: “ Ne indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum. 23 Dixerunt mihi: "Fac nobis deos, qui nos praecedant; huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit". 24 Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Abstulerunt et dederunt mihi, et proieci illud in ignem; egressusque est hic vitulus ”. 25 Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum. 26 Et stans in porta castrorum ait: “ Si quis est Domini, iungatur mihi! ”. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi. 27 Quibus ait: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum ”. 28 Fecerunt filii Levi iuxta sermonem Moysi; cecideruntque de populo in die illa quasi tria milia hominum. 29 Et ait Moyses: “ Implestis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre suo, ut detur vobis benedictio ”. 30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: “ Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro ”. 31 Reversusque ad Dominum ait: “ Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam 32 aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ”. 33 Cui respondit Dominus: “ Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo. 34 Tu autem vade et duc populum istum, quo locutus sum tibi: angelus meus praecedet te; ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum ”. 35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

Ex 32, 1-35





Verš 1
Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “ Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit ”.
Sk 7:40 - dicentes ad Aaron: “Fac nobis deos, qui praecedant nos; Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei”.

Verš 6
Surgen tesque mane altero die obtulerunt holocausta et hostias pacificas; et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere.
1Kor 10:7 - Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “ Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere ”.

Verš 7
Locutus est autem Dominus ad Moysen: “ Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti.
Dt 32:5 - Peccaverunt ei non filii eius in sordibus suis, generatio prava atque perversa.

Verš 8
Recesserunt cito de via, quam praecepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!" ”.
1Kr 12:28 - Et excogitato consilio, fecit rex duos vitulos aureos et dixit ad populum: “ Nolite ultra ascendere in Ierusalem! Ecce dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti ”.

Verš 9
Rursumque ait Dominus ad Moysen: “ Cerno quod populus iste durae cervicis sit;
Ex 33:3 - et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es, ne forte disperdam te in via ”.
Dt 9:6 - Scito igitur quod non propter iustitiam tuam Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimae cervicis sis populus.
Dt 9:13 - Rursumque ait Dominus ad me: “Cerno quod populus iste durae cervicis sit;
Iz 48:4 - Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea.
Jer 5:3 - Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti.
Oz 4:16 - Quoniam sicut vacca lasciviens Israel contumax est; nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine?

Verš 11
Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: “ Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta?
Ž 106:21 - Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto,

Verš 12
Ne, quaeso, dicant Aegyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
Nm 14:13 - Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua,

Verš 13
Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper" ”.
Gn 12:7 - Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Gn 13:15 - omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum;
Gn 15:18 - In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Gn 28:13 - et Dominum innixum scalae dicentem sibi: “ Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
Dt 34:4 - Dixitque Dominus ad eum: “ Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ”.

Verš 16
et factas opere Dei; scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.
Ex 31:18 - Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei.
Dt 9:10 - Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba, quae vobis locutus est in monte de medio ignis, quando contio populi congregata est.

Verš 19
Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis.
Dt 9:17 - arripui duas tabulas et proieci eas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro;

Verš 20
Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel.
Dt 9:21 - Peccatum autem vestrum, quod feceratis, id est vitulum, arripiens igne combussi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem, qui de monte descendit.

Verš 22
Cui ille respondit: “ Ne indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum.
1Jn 5:19 - Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est.

Ex 32,1-6 - Boh, ktorého má dať zhotoviť Áron, nie je pohanský boh, ale je to znázornenie Boha Izraela, Pána. Na egyptský spôsob dali si ho uliať v podobe mladého junca, ktorý bol pokladaný za obraz sily a moci. Áronovo správanie prejavuje veľkú slabosť.

Ex 32,19 - Mojžiš zahorel svätým hnevom proti nevernému ľudu. Kamenné dosky nemali teraz význam, pokým sa zmluva zas neobnoví. Preto bolo skoro prirodzené, že sa zničil dokument o tej zmluve, ktorá viac neplatí.

Ex 32,20 - Porov. Dt 9,21. Vodu dal piť – týmto chcel Mojžiš naznačiť ničomnosť modly, a keď aj nútil ľud piť predmet jeho hriechu, chcel mu spolu ozrejmiť nevyhnutnosť a následky prísneho trestu (Nm 5,24).

Ex 32,21-24 - Áron sa tak vyhovára, že to prezrádza jeho slabosť, a preto Mojžiš mu na to ani neodpovedá. Áron bol slabý voči ľudu a ešte slabší sa ukazuje pri svojej obhajobe.

Ex 32,29 - Hebrejský text znie inakšie: Naplňte si dnes ruky pre Pána…! Podľa tohto textu Mojžiš by po boji prikazoval levitom priniesť obetu. To značia slová "naplniť ruky". Zdá sa, že predsa bolo potrebné uzmierenie za toľkú, hoci spravodlivo vyliatu krv. Podľa Dt 9,20 Pán sa tak hneval na Árona, že ho chcel potrestať smrťou. Na prímluvu Mojžišovu ho nechal nažive.

Ex 32,31 - Mojžiš ponúka na uzmierenie za previnenie ľudu vlastný život. V tom sa zračí jeho veľkosť a v tom možno aj vidieť, že Mojžiš bol ozajstným sprostredkovateľom medzi ľudom a Bohom.