výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 31, 1-18

1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Ecce voca vi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae 3 et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia in omni opere 4 ad excogitandum, quidquid fabrefieri potest ex auro et argento et aere, 5 ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, ad faciendum omne opus; 6 dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta, quae praecepi tibi: 7 tabernaculum conventus et arcam testimonii et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi 8 mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis 9 et holocausti et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua 10 et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris, 11 oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario: omnia, quae praecepi tibi, facient ”. 12 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 13 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. 14 Custodite sabbatum, sanctum est enim vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. 15 Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur. 16 Custodiant filii Israel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis: pactum est sempiternum 17 inter me et filios Israel signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit et respiravit ”. 18 Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei.

Ex 31, 1-18





Verš 17
inter me et filios Israel signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit et respiravit ”.
Gn 1:31 - Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Gn 2:2 - Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat.
Ex 20:11 - Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum.

Verš 2
“ Ecce voca vi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae
Ex 35:30 - Dixitque Moyses ad filios Israel: “ Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae;
1Krn 2:20 - Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Beseleel.

Verš 18
Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei.
Ex 32:16 - et factas opere Dei; scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

Verš 14
Custodite sabbatum, sanctum est enim vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
Ex 20:8 - Memento, ut diem sabbati sanctifices.
Dt 5:12 - Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus.
Ez 20:12 - Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.

Ex 31,12-15 - Svätenie soboty bolo charakteristickým znakom izraelského náboženstva (20,8).

Ex 31,18 - Kamenné tabule volajú sa tabuľami zákona, pretože na nich je napísaný Dekalog – Desatoro, základ všetkých ostatných sinajských zákonov. "Popísané Božím prstom" – teda spôsobom nadprirodzeným. Mojžiš prijal zákony z úst Božích a dostáva ich teraz napísané Božou rukou. V tomto sa zračí aj svätosť týchto zákonov.