| Kniha ExodusBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ex 29, 1-46 |
1 Ex 29, 1 Sed et hoc facies eis, ut mihi in sacerdotio consecrentur: tolle vitulum unum de armento et arietes duos immaculatos 2 Ex 29, 2 panesque azymos et crustulas absque fermento, quae conspersa sint oleo, lagana quoque azyma oleo lita; de simila triticea cuncta facies 3 Ex 29, 3 et posita in canistro offeres, vitulum quoque et duos arietes. 4 Ex 29, 4 Aaron ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi conventus. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, 5 Ex 29, 5 indues Aaron vestimentis suis, id est subucula et tunica ephod et ephod et pectorali, quod constringes ei cingulo ephod; 6 Ex 29, 6 et pones tiaram in capite eius et diadema sanctum super tiaram 7 Ex 29, 7 et oleum unctionis fundes super caput eius; atque hoc ritu consecrabitur. 8 Ex 29, 8 Filios quoque illius applicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo 9 Ex 29, 9 et impones eis mitras; eruntque sacerdotes mihi iure perpetuo. Postquam impleveris manus Aaron et filiorum eius, 10 Ex 29, 10 applicabis et vitulum coram tabernaculo conventus; imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius, 11 Ex 29, 11 et mactabis eum in conspectu Domini, iuxta ostium tabernaculi conventus. 12 Ex 29, 12 Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius. 13 Ex 29, 13 Sumes et adipem totum, qui operit intestina, et reticulum iecoris ac duos renes et adipem, qui super eos est, et offeres comburens super altare; 14 Ex 29, 14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit. 15 Ex 29, 15 Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus; 16 Ex 29, 16 quem cum mactaveris, tolles sanguinem eius et fundes super altare per circuitum. 17 Ex 29, 17 Ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius. 18 Ex 29, 18 Et adolebis totum arietem super altare: holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est Domino. 19 Ex 29, 19 Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus; 20 Ex 29, 20 quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum ac pedis dextri; fundesque sanguinem super altare per circuitum. 21 Ex 29, 21 Cumque tuleris de sanguine, qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum cum ipso. Et sanctus erit ipse et vestimenta eius et filii eius et vestimenta eorum cum ipso. 22 Ex 29, 22 Tollesque adipem de ariete et caudam et arvinam, quae operit intestina, ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis, 23 Ex 29, 23 tortamque panis unam, crustulam unam conspersam oleo, laganum unum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini; 24 Ex 29, 24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, ut agitent ea coram Domino. 25 Ex 29, 25 Suscipiesque universa de manibus eorum et incendes in altari super holocausto in odorem suavissimum in conspectu Domini; quia incensum est Domino. 26 Ex 29, 26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, elevabisque illud coram Domino; et cedet in partem tuam. 27 Ex 29, 27 Sanctificabisque pectusculum elevatum et armum oblatum, quem de ariete separasti, 28 Ex 29, 28 quo initiatus est Aaron et filii eius; cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel; quia oblatio est et oblatio erit a filiis Israel de victimis eorum pacificis, oblatio eorum Domino. 29 Ex 29, 29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et impleantur in ea manus eorum. 30 Ex 29, 30 Septem diebus utetur illa, qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, qui ingredietur tabernaculum conventus, ut ministret in sanctuario. 31 Ex 29, 31 Arietem autem consecrationis tolles et coques carnes eius in loco sancto. 32 Ex 29, 32 Et vescetur Aaron et filii eius carnibus arietis et panibus, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi conventus. 33 Ex 29, 33 Et comedent ea, quibus expiatio facta fuerit ad implendum manus eorum, ad sanctificandum eos. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancta sunt. 34 Ex 29, 34 Quod si remanserit de carnibus consecrationis sive de panibus usque mane, combures reliquias igni; non comedentur, quia sancta sunt. 35 Ex 29, 35 Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum 36 Ex 29, 36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare expians illud et unges illud in sanctificationem. 37 Ex 29, 37 Septem diebus expiabis altare et sanctificabis; et erit sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur. 38 Ex 29, 38 Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies iugiter, 39 Ex 29, 39 unum agnum mane et alterum vespere; 40 Ex 29, 40 decimam partem similae conspersae oleo tunso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno. 41 Ex 29, 41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et libationis in odorem suavitatis, incensum Domino, 42 Ex 29, 42 holocaustum perpetuum in generationes vestras, ad ostium tabernaculi conventus coram Domino, ubi conveniam vos, ut loquar ad te. 43 Ex 29, 43 Ibi conveniam filios Israel, et sanctificabitur locus in gloria mea. 44 Ex 29, 44 Sanctificabo et tabernaculum conventus cum altari et Aaron cum filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi. 45 Ex 29, 45 Et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus; 46 Ex 29, 46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos: ego Dominus Deus ipsorum.
| | Ex 29, 1-46 |
Verš 32
Et vescetur Aaron et filii eius carnibus arietis et panibus, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi conventus.
Lv 8:31 - Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “ Coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et filii eius comedent eos;
Lv 24:9 - Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto, quia sanctum sanctorum est ei de incensis Domini; iure perpetuo ”.
Verš 1
Sed et hoc facies eis, ut mihi in sacerdotio consecrentur: tolle vitulum unum de armento et arietes duos immaculatos
Lv 8:2 - “ Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis;
Lv 9:2 - “ Tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et affer illos coram Domino.
Verš 33
Et comedent ea, quibus expiatio facta fuerit ad implendum manus eorum, ad sanctificandum eos. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancta sunt.
Lv 10:14 - Pectusculum quoque elationis et armum donationis edetis in loco mundissimo, tu et filii tui ac filiae tuae tecum; tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis pacificis filiorum Israel.
Mt 12:4 - Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
Verš 38
Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies iugiter,
Nm 28:3 - Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum;
Verš 7
et oleum unctionis fundes super caput eius; atque hoc ritu consecrabitur.
Ex 30:25 - Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit.
Verš 10
applicabis et vitulum coram tabernaculo conventus; imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius,
Lv 1:3 - si holocaustum fuerit eius oblatio de armento, masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi conventus ad placandum sibi Dominum;
Verš 45
Et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus;
Ex 25:8 - Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum.
Lv 26:12 - Ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus.
Ž 78:60 - Et reppulit habitaculum Silo, tabernaculum, ubi habitavit in hominibus.
Za 2:10 - Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.
2Kor 6:16 - Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “ Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
Zjv 21:3 - Et audivi vocem magnam de throno dicentem: “Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus;
Verš 14
carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
Lv 4:12 - totum vitulum efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent; incendetque eum super lignorum struem igne: in loco effusorum cinerum cremabitur.
Heb 13:11 - Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Verš 16
quem cum mactaveris, tolles sanguinem eius et fundes super altare per circuitum.
Heb 9:12 - neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
Heb 9:19 - enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit
Verš 28
quo initiatus est Aaron et filii eius; cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel; quia oblatio est et oblatio erit a filiis Israel de victimis eorum pacificis, oblatio eorum Domino.
Lv 7:31 - Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius.
Lv 7:34 - pectusculum enim elationis et armum donationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius, lege perpetua, ab omni populo Israel ”.
Lv 10:14 - Pectusculum quoque elationis et armum donationis edetis in loco mundissimo, tu et filii tui ac filiae tuae tecum; tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis pacificis filiorum Israel.
Ex 29,9 - Uvedieš… do ich úradu, dosl. naplníš ich ruky (28,41).
Ex 29,10 - Kladenie rúk na hlavu obetného zvieraťa značilo, že ten, za ktorého sa zviera malo obetovať, zaslúžil si za svoje hriechy smrť. Obetujúci sa takto vyznával zo svojich hriechov a kládol ich na obetné zviera, ktoré zabil a tak podal v náhradu namiesto seba, aby si získal odpustenie a milosrdenstvo u Pána.
Ex 29,15-18 - Zápalná obeta alebo celostná žertva, zvaná niekedy aj celopal, bola obeta, pri ktorej sa celé zviera so všetkými vnútornými časťami spálilo na znak úplného venovania Pánovi. Koža sa neobetovala. Celostná žertva bola najvznešenejšou obetou, lebo pri nej sa najlepšie zvýrazňovalo Božie panstvo nad všetkým tvorstvom.
Ex 29,20 - Potretie uší, prstov na rukách a na nohách značilo zasvätenie celej osoby svätyni a znázorňovalo aj ochotu plniť slová Božie životom a skutkami podľa zákona Božieho.
Ex 29,22 - Chvost u niektorých oviec na východe je veľmi mastný. Pravá lopatka sa pri pokojných obetách nespaľovala. Tu sa robí výnimka, pri svätení kňazov sa teda má spáliť.
Ex 29,24 - Naplnenie kňazských rúk obetnými darmi je znakom kňazskej hodnosti a kňazského úradu, ktorého najhlavnejšou povinnosťou bude prinášať obety. Preto uvedenie do kňazského úradu je v hebrejčine naznačené slovami: naplníš ich ruky (v. 9). – Podávacia obeta bola v tom, že kňaz obetné dary pohybom ponúkal Pánovi smerom k svätyni. Celý úkon značil teda, že dar sa obetuje Bohu, ktorý ho však vracia kňazovi. Pri posvätení kňazov aj tu je výnimka, lebo podávacia obeta, okrem pŕs barana, spaľuje sa na oltári.
Ex 29,27 - Pozdvihovaná obeta je to isté ako podávacia obeta; rozdiel je len v úkone. Pri tejto obete obetné dary sa zdvíhali k nebu na znak, že sa ponúkajú Bohu, ktorý ich dáva naspäť kňazovi.
Ex 29,40 - Desatina – rozumej desatina efy, teda gomer (3,6 litra). Hin bola šestina efy, teda 6,07 litra. Efa bola najužívanejšou mierou pre sypké, hin zasa pre tekuté veci.