výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 27, 1-21

1 Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. 2 Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere. 3 Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis. 4 Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei, 5 et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium. 6 Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos, quos operies laminis aeneis, 7 et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. 8 Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient. 9 Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine 10 et columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos columnarum anulosque earum argenteos. 11 Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei. 12 In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem. 13 In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt, 14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem; 15 et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem. 16 In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem. 17 Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae. 18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. 19 Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies. 20 Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper 21 in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.

Ex 27, 1-21





Verš 1
Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine.
Ex 38:1 - Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubi torum per quadrum et trium in altitudine,

Verš 20
Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
Lv 24:2 - “ Praecipe fi liis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas candelabri iugiter.

Verš 9
Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine
Ex 38:9 - Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum;

Ex 27,1-8 - Oltár predstavoval Boha a rohy na oltári označovali Božiu moc a silu. K oltáru neviedli schody, mal akýsi šikmý násyp, upravený z kamenia a zeme. Vystupovalo sa po násype k okrajom oltára. Okolo oltára bolo vyvýšené priestranstvo, na ktorom stával kňaz, aby tu mohol vykonať potrebné prípravy pre obetu. Táto spodná, rozšírená časť oltára bola orámovaná medenými mrežami. Celý oltár bol dutý. Oheň sa kládol na mriežkach, položených na vrchu oltára.