výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 25, 1-40

1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea. 3 Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum et argentum et aes, 4 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum 5 et pelles arietum rubricatas pellesque delphini et ligna acaciae, 6 oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris, 7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale. 8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum. 9 Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud. 10 Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem. 11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum 12 et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero. 13 Facies quoque vectes de lignis acaciae et operies eos auro; 14 inducesque per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis; 15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis. 16 Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi. 17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo. 18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii, 19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius. 20 Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium, 21 quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi. 22 Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel. 23 Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem. 24 Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream per circuitum. 25 Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream. 26 Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes. 27 Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. 28 Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa. 29 Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. 30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. 31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur. 32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero. 33 Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili. 34 In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores. 35 Singulae sphaerulae sub binis calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno. 36 Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de auro purissimo. 37 Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso. 38 Emunctoria quoque et vasa, in quibus emuncta condantur, fient de auro purissimo. 39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. 40 Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.

Ex 25, 1-40





Verš 2
“ Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea.
Ex 35:5 - "Separate apud vos donaria Domino". Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et aes,
1Krn 29:3 - Et super haec, cum delectarer super domo Dei mei, de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei, exceptis his, quae paravi in aedem sanctam:
1Krn 29:5 - et ubicumque opus est aurum pro aureis, et ubicumque opus est argentum pro argenteis et pro quolibet opere per manus artificum; et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie et offerat, quod voluerit, Domino ”.
1Krn 29:9 - Laetatusque est populus super prompto animo eorum, quia corde toto offerebant ea Domino; sed et David rex laetatus est gaudio magno.
1Krn 29:14 - Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa offerre? Tua sunt haec omnia; et, quae de manu tua accepimus, dedimus tibi.
Ezd 2:68 - Nonnulli autem de principibus familiarum, cum ingrederentur templum domini, quod est in Ierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo.
Ezd 3:5 - et praeter holocaustum sempiternum illa etiam pro calendis et universis sollemnitatibus, quae erant consecratae Domino, et pro omnibus, quae ultro offerebantur Domino.
Neh 11:2 - Benedixit autem populus omnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Ierusalem.

Verš 7
lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale.
Ex 28:4 - Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi;

Verš 40
Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.
Sk 7:44 - Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat;
Heb 8:5 - qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: “ Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte ”.

Verš 10
Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem.
Ex 37:1 - Fecit autem Beseleel et ar cam de lignis acaciae haben tem duos semis cubitos in longitudine et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii; vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
Heb 9:1 - Habuit ergo et prius praecepta cultus et Sanctum huius saeculi.

Verš 15
qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis.
1Kr 8:8 - Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris in sanctuario ante Dabir, non apparebant ultra extrinsecus; qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem.

Verš 16
Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi.
Heb 9:4 - aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,

Verš 17
Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.
Ex 37:6 - Fecit et propitiatorium de auro mundissimo: duorum cubitorum et dimidii in longitudine et cubiti ac semis in latitudine.

Verš 18
Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii,
Heb 9:5 - superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula.

Verš 20
Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium,
Heb 9:5 - superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula.

Verš 21
quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi.
Heb 9:4 - aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,

Verš 22
Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel.
Nm 7:89 - Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum testimonii, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.

Verš 31
Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur.
Ex 37:17 - Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, basim et hastile eius; scyphi sphaerulaeque ac flores unum cum ipso erant:

Ex 25,1 - Desatoro prikázaní a kniha zmluvy mali usmerňovať a riadiť náboženský, sociálny a mravný život Izraelitov. Ustanovenia a nariadenia o bohoslužbe dáva Mojžiš v nasledujúcich hlavách 25 – 31.

Ex 25,3-7 - Kovy, drahokamy a všelijaké hmoty, ktoré Izraeliti mali obetovať na zariadenie, výzdobu svätostánku, mohli Izraeliti mať z Egypta (3,21 n.; 12,35 n.), alebo si ich zaobstarali od karaván, ktoré tiahli často z východu do Egypta. – Belasý purpur, hyacint, je tmavofialová farba a potom látka zafarbená touto farbou. Farbu vyrábali z tekutiny, ktorú vylučuje lastúra Murex trunculus. Červený purpur, tmavočervená farba, ktorú vyrábali z lastúry Murex brandaris; táto sa vo veľkom počte nachádza na pobreží Stredozemného mora. Karmazín, jasná červená farba. Vyrábali ju z hmyzu, žijúceho na určitých druhoch dubov v Malej Ázii (Lecanium ilicis). Jemné plátno, byssus, alebo kment, hebr. šéš, je ľanové plátno farby snehobielej a veľmi jemné (Gn 41,42). Tachášové kože sú pravdepodobne kože delfína. Koža tohto zvieraťa je pevná a mastná, preto veľmi dobre poslúžila za vrchnú pokrývku svätostánku. Chránila ho pred prudkými dažďami. O kameni ónyxovom pozri Gn 2,12. O efóde a náprsníku porov. 28,6 n. a 28,15 n.

Ex 25,10 - Archa je truhla, skriňa z dreva. Lakeť obyčajný obnášal 49,5 cm, lakeť kráľovský zasa 55 cm. Lenže v Egypte táto miera bola menšia: obyčajný lakeť mal 45 cm, druhý lakeť však 52,8 cm.

Ex 25,16 - Zákon označuje dve kamenné tabule, desatoro Božích prikázaní (31,18; 32,15). Preto archa volá sa aj archou zákona alebo archou zmluvy (Nm 10,33; Dt 10,8).

Ex 25,17 - Vrchnák na arche volá sa tiež zľutovnicou, pretože na tomto vrchnáku v deň zmierenia vykonával veľkňaz očistenie ľudu a svätyne od hriechov, kropil ho krvou (Lv 16,14 n.).

Ex 25,19 - Cherubi, anjeli v ľudskej podobe s krídlami, predstavovali trón Boží (1 Sam 4,4; 2 Sam 6,2; Ž 80,2), kým archa so zľutovnicou bola podnožou Božou. "Prázdne miesto" medzi oboma cherubmi bolo znamením, že Boha nemožno spodobniť a že je nepredmetný.

Ex 25,22 - Na arche sa zjavoval Pán, bol tam mimoriadnym spôsobom prítomný (Nm 10,34 n.; Dt 1,30.42). Boh je síce všade, ale osobitným spôsobom bol tam, kde bola archa (1 Sam 1 – 4).

Ex 25,30 - Stôl predkladných chlebov, dosl. stôl chlebov tváre, čiže stôl Božej tváre, pretože chleby sa kládli pred Pána, pred jeho tvár.

Ex 25,39 - Hrivna zlata bolo asi 49 kg.