| Kniha ExodusBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ex 2, 1-25 |
1 Ex 2, 1 Egressus est vir de domo Levi et accepit uxorem stirpis suae; 2 Ex 2, 2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus. 3 Ex 2, 3 Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis, 4 Ex 2, 4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei. 5 Ex 2, 5 Ecce autem descendebat filia pharaonis, ut lavaretur in flumine, et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis; et allatam 6 Ex 2, 6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius ait: “ De infantibus Hebraeorum est hic ”. 7 Ex 2, 7 Cui soror pueri: “ Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum? ”. 8 Ex 2, 8 Respondit: “ Vade ”. Perrexit puella et vocavit matrem infantis. 9 Ex 2, 9 Ad quam locuta filia pharaonis: “ Accipe, ait, puerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercedem tuam ”. Suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae pharaonis. 10 Ex 2, 10 Quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Moysen dicens: “ Quia de aqua tuli eum ”. 11 Ex 2, 11 In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis. 12 Ex 2, 12 Cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo. 13 Ex 2, 13 Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: “ Quare percutis proximum tuum? ”. 14 Ex 2, 14 Qui respondit: “ Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium? ”. Timuit Moyses et ait: “ Quomodo palam factum est verbum istud? ”. 15 Ex 2, 15 Audivitque pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian; venit ergo in terram Madian et sedit iuxta puteum. 16 Ex 2, 16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. 17 Ex 2, 17 Supervenere pastores et eiecerunt eas: surrexitque Moyses et, defensis puellis, adaquavit oves earum. 18 Ex 2, 18 Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: “ Cur velocius venistis solito? ”. 19 Ex 2, 19 Responderunt: “ Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit ovibus ”. 20 Ex 2, 20 At ille: “ Ubi est? ”, inquit. “ Quare dimisistis hominem? Vocate eum, ut comedat panem ”. 21 Ex 2, 21 Consensit ergo Moyses habitare cum eo accepitque Sephoram filiam eius uxorem. 22 Ex 2, 22 Quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam dicens: “ Advena sum in terra aliena ”. 23 Ex 2, 23 Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. 24 Ex 2, 24 Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob; 25 Ex 2, 25 et respexit Dominus filios Israel et apparuit eis.
| | Ex 2, 1-25 |
Verš 1
Egressus est vir de domo Levi et accepit uxorem stirpis suae;
Ex 6:20 - Accepit autem Amram uxorem Iochabed amitam suam, quae peperit ei Aaron et Moysen; fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem.
Nm 26:59 - qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi, quae nata est ei in Aegypto. Haec genuit Amram viro suo filios, Aaron et Moysen et Mariam sororem eorum.
Verš 2
quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus.
1Krn 23:13 - Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum.
Sk 7:20 - Eodem tempore natus est Moyses et erat formosus coram Deo; qui nutritus est tribus mensibus in domo patris.
Heb 11:23 - Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum.
Verš 5
Ecce autem descendebat filia pharaonis, ut lavaretur in flumine, et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis; et allatam
Sk 7:21 - Exposito autem illo, sustulit eum filia pharaonis et enutrivit eum sibi in filium;
Heb 11:23 - Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum.
Verš 11
In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis.
Sk 7:23 - Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius, ut visitaret fratres suos filios Israel.
Heb 11:24 - Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis,
Verš 14
Qui respondit: “ Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium? ”. Timuit Moyses et ait: “ Quomodo palam factum est verbum istud? ”.
Sk 7:27 - Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppulit eum dicens: “Quis te constituit principem et iudicem super nos?
Verš 15
Audivitque pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian; venit ergo in terram Madian et sedit iuxta puteum.
Sk 7:29 - Fugit autem Moyses propter verbum istud; et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
Verš 22
Quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam dicens: “ Advena sum in terra aliena ”.
Ex 18:2 - tulit Sephoram uxorem Moysi, quam remiserat,
Verš 24
Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob;
Gn 15:14 - Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia.
Ex 2,1 - Podľa údajov Ex 6,20; Nm 26,59 Mojžišovi rodičia volali sa Amram a Jochabed. Jochabed porodila Mojžiša ako tretie dieťa, jej prvým dieťaťom bola Mária (Miriam), druhým Áron (Ex 2,4; 7,7).
Ex 2,10 - Čas dojčenia trval dva-tri roky. Matka si ho istotne podržala aspoň tak dlho pri sebe. Mojžiša faraónova dcéra adoptovala a dala mu egyptské meno. Egyptské slová sa neuvádzajú, svätopisec si však osvojuje ľudový výklad a meno Mojžiš spája s hebrejským mášáh, ,ťahal', teda móšeh ,vytiahnutý'.
Ex 2,15 - O Madiánsku pozri Gn 25,2; 37,28.36. Jeden z madiánskych kmeňov sídlil na západe Sinajského polostrova neďaleko Horeba-Sinaja. K tomuto kmeňu prináležal aj madiánsky kňaz Raguel-Jetro, či Hobab (Sdc 4,11), u ktorého Mojžiš našiel prístrešie.
Ex 2,16 - Jetrov kmeň, žijúci na púšti, zachoval si poznanie a kult pravého Boha (Gn 25,2 a Ex 18,1 n.), kým ostatní Madiánčania odpadli k modloslužbe.
Ex 2,18 - Raguel značí priateľa Božieho a je vlastne titulom kňaza. Jetro je jeho vlastné meno a značí vznešený, vynikajúci.
Ex 2,22 - Gersam – ger ,cudzinec', šam ,tam', teda ,cudzinec tam (v tejto zemi)'. Gersam sa narodil dosť neskoro, pretože keď má Mojžiš osemdesiat rokov, je ešte malý (4,20), a Mojžiš prišiel k Jetrovi štyridsať ročný. Eliezer značí ,Boh je pomoc, pomocník'. Posledná časť tohto verša je prenesená do latinského textu asi z 18,4.
Ex 2,23-25 - Teda po štyridsiatich rokoch zomrel faraón Ramesse II. (1298–1235), ale jeho nástupca, nový kráľ Merneptah, nič nepoľavil Izraelitom. Trpeli a hynuli ďalej. Tento faraón panoval od 1235 do 1224 a za jeho vlády odchádzajú Izraeliti z Egypta asi r. 1235. Iní autori dávajú prednosť už Setchimu I. (1310–1298) – za neho utiekol Mojžiš na púšť – a kladú exodus do čias Ramesseho II. Podľa tejto druhej mienky Izraeliti by boli vyšli z Egypta okolo r. 1250.