výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 16, 1-36

1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filio rum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti. 2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine, 3 dixeruntque filii Israel ad eos: “ Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem coetum fame? ”. 4 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ecce ego pluam vobis panes de caelo; egrediatur populus et colligat, quae sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non. 5 Die autem sexta parabunt quod intulerint, et duplum erit quam colligere solebant per singulos dies ”. 6 Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: “ Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti; 7 et mane videbitis gloriam Domini. Audivit enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid sumus, quia mussitatis contra nos? ”. 8 Et ait Moyses: “ Dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate, eo quod audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis contra eum. Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum ”. 9 Dixitque Moyses ad Aaron: “ Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur ve strum ”. 10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube. 11 Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens: 12 “ Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester ”. 13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum. 14 Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram. 15 Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: “ Manhu? ” (quod significat: “ Quid est hoc? ”). Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: “ Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum. 16 Hic est sermo, quem praecepit Dominus: "Colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum; gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum, quae habitant in tabernaculo, sic tolletis" ”. 17 Feceruntque ita filii Israel; et collegerunt alius plus, alius minus. 18 Et mensi sunt ad mensuram gomor; nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, repperit minus, sed singuli, iuxta id quod edere poterant, congregaverunt. 19 Dixitque Moyses ad eos: “ Nullus relinquat ex eo in mane ”. 20 Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus atque computruit; et iratus est contra eos Moyses. 21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum; cumque incaluisset sol, liquefiebat. 22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est duo gomor per singulos homines. Venerunt autem omnes principes congregationis et narraverunt Moysi. 23 Qui ait eis: “ Hoc est quod locutus est Dominus: Requies, sabbatum sanctum Domino cras; quodcumque torrendum est, torrete et, quae coquenda sunt, coquite; quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane ”. 24 Feceruntque ita, ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo. 25 Dixitque Moyses: “ Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domino; non invenietur hodie in agro. 26 Sex diebus colligite; in die autem septimo sabbatum est Domino, idcirco non invenietur in eo ”. 27 Venitque septima dies; et egressi de populo, ut colligerent, non invenerunt. 28 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam? 29 Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices; maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo ”. 30 Et sabbatizavit populus die septimo. 31 Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similae cum melle. 32 Dixit autem Moyses: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus: "Imple gomor ex eo, et custodiatur in generationes vestras, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti" ”. 33 Dixitque Moyses ad Aaron: “ Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras ”. 34 Sicut praecepit Dominus Moysi, posuit illud Aaron coram testimonio reservandum. 35 Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan. 36 Gomor autem decima pars est ephi.

Ex 16, 1-36





Verš 33
Dixitque Moyses ad Aaron: “ Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras ”.
Heb 9:4 - aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,

Verš 3
dixeruntque filii Israel ad eos: “ Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem coetum fame? ”.
1Kor 10:10 - Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
Nm 11:4 - Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: “ Quis dabit nobis ad vescendum carnes?

Verš 4
Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ecce ego pluam vobis panes de caelo; egrediatur populus et colligat, quae sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non.
Ž 78:24 - et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis:
Ž 105:40 - Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos.

Verš 10
Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube.
Ex 13:21 - Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore.

Verš 12
“ Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester ”.
Jn 6:49 - Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt.
Jn 6:58 - Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum ”.

Verš 13
Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum.
Nm 11:31 - Ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra itinere, quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum; volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram.
Ž 105:40 - Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos.

Verš 14
Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram.
Nm 11:7 - Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii.
Neh 9:15 - Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis in siti eorum; et dixisti eis, ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam, ut traderes eis.
Ž 78:24 - et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis:
Ž 105:40 - Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos.

Verš 15
Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: “ Manhu? ” (quod significat: “ Quid est hoc? ”). Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: “ Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum.
Jn 6:31 - Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare” ”.
1Kor 10:3 - et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt

Verš 18
Et mensi sunt ad mensuram gomor; nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, repperit minus, sed singuli, iuxta id quod edere poterant, congregaverunt.
2Kor 8:15 - “ Qui multum, non abundavit; et, qui modicum, non minoravit ”.

Verš 35
Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan.
Jn 5:12 - Interrogaverunt eum: “ Quis est ille homo, qui dixit tibi: “Tolle et ambula”? ”.
Neh 9:15 - Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis in siti eorum; et dixisti eis, ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam, ut traderes eis.

Verš 31
Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similae cum melle.
Nm 11:7 - Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii.

Ex 16,13-15 - Prepelice sú sťahovavé vtáky a aj dnes vo veľkých húfoch prilietajú z Európy na Sinajský polostrov. Po prelete ponad Stredozemné more sú unavené a ľahko sa dajú chytiť. Egypťania ich mäso solili a odkladali. Zázrak s prepelicami je však v tom, že doleteli vtedy, keď boli potrebné, a v tom čase, na ktorý ich Mojžiš predpovedal. – Ráno bola nad zemou hmla a zahaľovala napadnutú mannu. Keď hmla zmizla, s rosou sa objavila na zemi aj manna. "Čo je to", hebrejsky "manhú" alebo aj "je to manna"? Často sa kladie otázka, či príhoda s mannou dá sa vysvetliť prirodzeným spôsobom, alebo či ide o mimoprírodný zjav. Táto otázka vznikla zo skutočnosti, že na Sinajskom polostrove a inde jestvuje krovie, ktoré Arabi volajú tarfa a botanici Tamarix mannifera. Žije na ňom hmyz (Trabutina mannipara a Najacoccus serpentinus minor), ktorý vylučuje hmotu veľkosti špendlíkovej hlávky. Jednotlivé guľky sa však spájajú na listoch a konárikoch a na zem padajú vo veľkosti jadra lieskovca. Zbierajú sa za rána a pred večerom. Táto prirodzená manna sa však vyskytuje len od mája do augusta a viac jej býva, keď rok je vlhký. Dnes sa jej nazbiera do roka na Sinajskom polostrove najviac 300 kg. Používa sa ako liečivo alebo ako príkrm ku chlebu.Mojžiš zreteľne považoval biblickú mannu za čosi mimoriadne, za "chlieb z neba". Pre kresťanskú tradíciu je predobrazom Eucharistie, duchovného pokrmu Cirkvi, pravého Izraela, na ceste do nebeskej vlasti.

Ex 16,16 - Gomer je nádoba egyptského pôvodu, merajúca 3 a pol litra.

Ex 16,33-34 - V časoch Šalamúnových manna už nebola vo svätyni (1 Kr 8,9). Mojžiš mal položiť mannu pred svedectvo, čiže pred Zákon, pred dve kamenné tabule, na ktorých bolo Desatoro. V tomto prípade Mojžiš mohol uskutočniť Pánov príkaz len po vyhotovení svätostánku.

Ex 16,36 - Efa obnáša 36 litrov.