výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 75, 1-11

1 (VUL) Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". PSALMUS. Asaph. Canticum.

2 (VUL) Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua.

3 (VUL) Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo.

4 (VUL) Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius.

5 (VUL) Dixi gloriantibus: “ Nolite gloriari! ” et delinquentibus: “Nolite exaltare cornu!

6 (VUL) Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva ”.

7 (VUL) Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio.

8 (VUL) Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat.

9 (VUL) Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae.

10 (VUL) Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo Iacob.

11 (VUL) Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.


Ž 75, 1-11





Z 75,9 - "Kalich" naplnený horkým nápojom je v Písme symbolom Božieho hnevu.