výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 33, 1-22

1 (VUL) Exsultate, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio.
1 (KAT) Plesajte, spravodliví, v Pánovi; statočným sluší spievať pieseň chvály.

2 (VUL) Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite illi.
2 (KAT) Oslavujte Pána citarou, hrajte mu na desaťstrunovej lutne.

3 (VUL) Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione,
3 (KAT) Spievajte mu novú pieseň, nadšene mu hrajte a volajte na slávu.

4 (VUL) quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.
4 (KAT) Lebo Pánovo slovo je pravdivé a verné všetko jeho konanie.

5 (VUL) Diligit iustitiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra.
5 (KAT) Miluje spravodlivosť a právo; milosti Pánovej plná je zem.

6 (VUL) Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
6 (KAT) Pánovým slovom povstali nebesia a dychom jeho úst všetky ich voje.

7 (VUL) Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.
7 (KAT) Ako do vreca hromadí morské vody, ako do nádrží zlieva oceány.

8 (VUL) Timeat Dominum omnis terra, a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem.
8 (KAT) Celá zem nech má bázeň pred Pánom, pred jeho tvárou nech sa chvejú všetci obyvatelia sveta.

9 (VUL) Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt.
9 (KAT) Lebo on riekol a stalo sa, on rozkázal a všetko bolo stvorené.

10 (VUL) Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum.
10 (KAT) Pán marí úmysly pohanov, navnivoč privádza myšlienky národov.

11 (VUL) Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
11 (KAT) Ale Pánov úmysel trvá naveky, myšlienky jeho srdca z pokolenia na pokolenie.

12 (VUL) Beata gens, cui Dominus est Deus, populus, quem elegit in hereditatem sibi.
12 (KAT) Blažený národ, ktorého Bohom je Pán, blažený ľud, ktorý si on vyvolil za dedičstvo.

13 (VUL) De caelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum.
13 (KAT) Pán hľadí z neba a vidí všetkých ľudí.

14 (VUL) De loco habitaculi sui respexit super omnes, qui habitant terram,
14 (KAT) Pozerá z miesta, kde prebýva, na všetkých obyvateľov zeme,

15 (VUL) qui finxit singillatim corda eorum, qui intellegit omnia opera eorum.
15 (KAT) on, čo každému osve utvoril srdce a chápe všetky ich skutky.

16 (VUL) Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suae.
16 (KAT) Neochráni kráľa vojsko početné ani obra jeho sila mohutná.

17 (VUL) Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabit.
17 (KAT) Kôň nepomôže k víťazstvu, nezachráni, aj keď silou oplýva.

18 (VUL) Ecce oculi Domini super metuentes eum, in eos, qui sperant super misericordia eius,
18 (KAT) Hľa, oko Pánovo bdie nad tými, čo sa ho boja, nad tými, čo v jeho milosrdenstvo dúfajú,

19 (VUL) ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame.
19 (KAT) aby ich zachránil pred smrťou a v čase hladu nakŕmil.

20 (VUL) Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est;
20 (KAT) Naša duša očakáva Pána, on je naša pomoc a ochrana.

21 (VUL) quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus.
21 (KAT) V ňom sa naše srdce raduje a v jeho sväté meno máme dôveru.

22 (VUL) Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
22 (KAT) Tvoje milosrdenstvo, Pane, nech je nad nami, ako dúfame v teba.


Ž 33, 1-22





Verš 1
Exsultate, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio.
Ž 147:1 - ALLELUIA. Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro, quoniam iucundum est celebrare laudem.

Verš 3
Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione,
Ž 40:3 - Et exaudivit clamorem meum et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis; et statuit super petram pedes meos et firmavit gressus meos.
Ž 96:1 - Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra.
Ž 98:1 - PSALMUS. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius.
Ž 144:9 - Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi,
Iz 42:10 - Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae; qui descenditis in mare, et plenitudo eius, insulae et habitatores earum.
Zjv 5:9 - Et cantant novum canticum dicentes: “ Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione;
Zjv 14:3 - Et cantant quasi canticum novum ante thronum et ante quattuor animalia et seniores. Et nemo poterat discere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui empti sunt de terra.

Verš 5
Diligit iustitiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra.
Ž 45:7 - Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; sceptrum aequitatis sceptrum regni tui.
Heb 1:9 - Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis ”
Ž 119:64 - Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me.

Verš 6
Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Gn 1:6 - Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”.

Verš 10
Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum.
Iz 19:3 - Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius, et consilium eius confundam; et interrogabunt simulacra et divinos et pythones et hariolos.

Verš 11
Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
Prís 19:21 - Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit.
Prís 21:30 - Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Iz 46:10 - Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: “ Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam ”.

Verš 12
Beata gens, cui Dominus est Deus, populus, quem elegit in hereditatem sibi.
Ž 65:4 - Etsi praevaluerunt super nos impietates nostrae, tu propitiaberis eis.
Ž 144:15 - Beatus populus, cui haec sunt; beatus populus, cui Dominus est Deus.

Verš 18
Ecce oculi Domini super metuentes eum, in eos, qui sperant super misericordia eius,
Jób 36:7 - Non auferet a iusto oculos suos et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
Ž 34:15 - SAMECH. Diverte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam.
1Pt 3:12 - Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala ”.

Z 33,3 - Novú vari preto, lebo Pán poskytol nové dobrodenia.